Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Undecimo, rident Papistae hanc imputativam iustitiam tanquam rem levem, ac minime realem: seu tanquam meram persuasionem, somnium et umbram potius rei, quam veram solidamque rem. sicut et Ethnicus ille, inquiens:
Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stulticia est morte alterius sperare salutem. At non esse rem parvam, imputari alicui iustitiam, praesertim Christi, vel ex eo apparet, quod res ingens, ac ipsimet Domino pene importabile onus fuit, quod nostra peccata aut iniustitia sunt ei imputata. Tota quoque Scriptura clamat rem ingentem esse imputari aut non imputari, seu condonari alicui iniustitiam: igitur etiam imputari alicui a Deo iustitiam filii sui ingens bonum est, ex quo tota nostra salus dependet, quippe quae tum res preciosissima est, tum etiam nobis potetissime imputatur. XII. Sicut securae conscientiae remissionem peccatorum non magnifaciunt: ita contra, contriti at perterrefacti homines, impellente eos etiam ipso Spiritu S. nihil magis laborant, quam ut remissionem peccatorum consequantur. sicut ille miser publicanus tantum clamabat, Esto propitius mihi misero peccatori: qua petitione aut mendica manu fidei ille teste Christo iustificatur. Sic et ipsemet Christus peccatores docuit perpetuo clamare ad patrem caelestem, Remitte remitte nobis debita aut peccata nostra. Sic et ipsemet Dominus anxias mentes quaerentium apud se iustificationem, consolari solitus est, dicendo: Confide fili, remissa tibi sunt peccata. Quare cum piorum mentes praecipue de condonatione peccatorum laborent, ac in ea statuant salutem suam sitam esse, nimirum ea ipsa est nostra imputativa iustitia, qua coram Deo salvi sumus aut fimus. XIII. Rom. 3. 4 et 5. accurate de vera iustitia ac iustificatione, qua coram Deo iusti sumus, agitur: neque tamen usquam vel nutu aut unica vocula indicatur, quod iustificatio sit quaedam qualitatum infusio, aut inhaerens homini bonitas: sed tantum remissio, contectio, et non imputatio iniustitiae, ut supra auditum est. XIIII. Rom. 3, prolixe ac per omnes causas explicatur iustificatio hominis, eaque quod ad suam formam attinet, in propitiatione ac condonatione peccatorum constituitur. Ibidem vero etiam dicitur, iustificationem peccatoris peragi in conspectu Dei, sicut et Psal. 143. Quod clarissime ostendit ac evincit, iustificationem peccatoris aut iustitiae imputationem, esse tantum rationale aut iudiciale quid, non realem quandam qualitatum infusionem aut commutationem. dicit enim, non iustificari quenquam ex operibus legis in conspectu Dei, aut coram Deo. Significat autem in conspectu, aut coram aliquo, praesertim coram Deo, iudicium ac cognitionem. Iudicio ergo proprie, cognitione ac decreto fit iustificatio aut iustitiae imputatio. XV. Papisticorum seductorum blasphema exagitatio et insectatio imputativae Christi iustitiae tanto magis odio digna est, quod dum tam preciosum perfectumque filii Dei meritum contemnunt, quasi vel nequeat nobis imputari, vel nos non possimus eo salvari: interim nobis non tantum suorum sanctorum mancas, sed etiam suas impurissimas iustitias ac bona opera, datis etiam indulgentiariis bullis et aliis diplomatibus, vendunt ac transscribunt: nosque certissime credere iubent, quod si modo eis ornemur, iusti, Deo accepti gratique esse, et in aeternum salvari queamus. Quid obsecro hoc aliud est, quam imputativa quaedam iustitia? aut quomodo monachorum ac monacharum iustitiae in nos tandem alioqui transferri queunt, nisi per imputationem? O horrendam caecitatem, et simul nefariam blasphemiam, ut ipsorum hypocritica opera ac iustitiae, vel potius foedissimae iniustitiae, miseris hominibus obtrudantur et imputentur: filii Dei longe absolutissima iustitia obedientiae ac passionis, ad salutem hominum divinitus ordinata ac donata, vituperari ac condemnari debeat? Quare et plerique eorum (inter quos et Catharinus in libro de Incruento sacrificio) audacissime scribunt, iustitiam Christi tantum pro originali peccato et actualibus usque ad Baptismum satisfecisse: pro reliquis vero nosmet, aut certe alios pro nobis, praesertim Spirituales, suis Missis satisfacere debere. Quid, quaeso te Christiane lector, hoc aliud est, quam Christum cum suis beneficiis abiicere ac sepelire, aliosque sibi agnos Dei, mediatores ac servatores constituere? Quid quaeso est Antichristum agere, si hoc ipsum non est? Sed forte aliquibus nonnihil condonandum esset, quia in illis Aegyptiis tenebris quid nam sit imputativa iustitia Christi, nec palpare, nec etiam somniare queunt: si non toties, tamque solide eis ex verbo Dei haec iustitia demonstrata esset Est vero observandum, quod sic prorsus olim Pharisaei, non concedentes imputativa iustitia agni Dei peccata mundi auferri, ipsi interim imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, prolixarum battologiarum et hypocriticorum ieiuniorum ac eleemosynarum in plateis cum sono buccinae datarum, miseris hominibus venditabant eo praetextu specieque domus viduarum exedentes et mulierculas oneratas peccatis captantes, ut et nunc sacrifici ac monachi sacrilege factitant, ut plane eodem modo nunc Satan suam imputativam iustitiam pro filii Dei, mundo per suos seductores obtrudat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.