Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 198 --

371/372 gratuiti favoris aut misericordiae tribuatur. Vicina huic significatio et itidem activa est, cum pro toto regno Christi accipitur. ut Galat. quinto : Gratia excidistis, qui lege iustificamini. Et eiusdem capite 1. saepius, Vocatos esse in gratia. Et Tit. 2. Gratia Dei salvatoris apparuit omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegemus, etc. id est regnum ac doctrina gratiae, singularisque Dei benignitas. Non enim sub lege estis, sed sub gratia: Roman. sexto . Sic hortabatur Paulus conversos, ut permanerent in gratia Dei, Actor. decimotertio . Verum quia controversia haec maximi momenti est, quidnam Gratia in Paulo significet, cum gratia iustificari aut salvari dicimur: ideo nostram sententiam contra Pontificios paulo post pluribus Scripturae locis probabo. Contendunt porro quidam celebres hoc tempore, significare hanc vocem, cum gratia iustificari dicimur, ipsam remissionem peccatorum, praesertim in quibusdam sententiis Roman. 5 et 6. Sic esset propinquior, vel potius formalis causa iustificationis. Mihi tamen diversum videtur. Intelligo nanque, Roman. 5 gratuitum Dei favorem. Mox enim effectus huius gratiae donum iustitiae, aut gratuita iustificatio esse asseritur. Item gratia regnare dicitur per iustitiam in vitam aeternam. Sic etiam Roman. 3 Paulus clare gratiam iustificantem a remissione peccatorum (quae idem est quod iustificatio) tamquam causam ab effectu, distinguit. Haec autem significatio etiam activa esset, nempe Dei nos acceptantis, ac nobis gratis peccata condonantis actio aut beneficentia. Secundo, significat ipsa dona virtutum et aliarum excellentium qualitatum, per Spiritum sanctum in nobis ex singulari benignitate sua excitatarum: quae tamen non debent intelligi separatae esse a perpetua Dei operatione in corde nostro, illas bonas qualitates ac virtutes, quae sunt idem ferme cum novo homine, suo afflatu excitante, fovente, urgente, vegetante ac vivificante: ut praeclare Lutherus super Psalm. 51. in versu, Cor mundum crea in me Deus, exponit. Exempla huius significationis sunt, 1. Corinth. 1, De gratia vobis data, quod in omnibus ditati estis. Ephes. 4, Unicuique vestrûm donata est gratia secundum mensuram doni Christi. 1. Timoth. 4. Noli negligere gratiam, quae tibi data est per impositionem manuum. tametsi hic et de functione aut vocatione intelligere possis. Roman. 1. Per quem accepimus gratiam et apostolatum. 1. Pet. 4. Gratiam, ut quisque accepit, in alterum administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae. Sic Actor. 4 et 11, totam illam piorum conversionem, et laetam Ecclesiae exaedificationem vocat gratiam. et 2. Corinth. 8, vocat Paulus gratiam, illam communem promptitudinem Macedonum in conferenda eleemosyna. Atque hîc proprie illa Sententiariorum significatio Gratiae locum habet, non in primo loco: cum videlicet de gratia iustificante aut salvante agitur. Atque haec acceptio gratiae Dei de qualitatibus inhaerentibus, praesertim in iustificatione considerata, ut eam Papistae intelligunt, esset passiva: nempe quae gratia sit una cum persona valde grata et accepta Deo, atque ab eo probetur, et digna iudicetur nita aeterna. Sic et Thomas ait 2 dist. 26. ar. 1, Gratia dicitur dupliciter. Primo acceptatio amoris, seu ad amorem: sicut dicitur quis habere gratiam meam, quia est mihi dilectus. Et secundo gratuitum donum, quod ex amore alicui tribuitur. sicut dicimus, Fac mihi gratiam istam vel illam. Adde tertio, ex 12 q. 110. ar. 1, quod dicitur recompensatio pro dono: secundum quod benefactori dicimur agere gratias, vel ei esse grati. Igitur gratia hominis tripliciter dicitur: scilicet amor, donum, et recompensatio. Gratia vero Dei, qui scilicet nulli recompensare potest (cum a nullo recipiat donum) dicitur dupliciter tantum. Primo, ipse amor externus, seu externa voluntas, qua homines diligit: et secundo, ipsum donum, quod homini largitur, maxime quo ad animam. Secundum priorem harum Thomae significationum Paulus voce gratiae utitur. Tertio, significat perpetuam Dei praesentiam ac gubernationem, qua regit ac efficacem facit suorum ministrorum functionem, et conatum. ut 1. Cor. 15. Gratia Dei sum quod sum. Et, Gratia Dei erga me non fuit ociosa. Plus laboravi omnibus illis: non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. Qui efficax fuit in Petro inter Iudaeos, idem in me inter gentes. Gratia, quae mihi data erat, Galat. 2. 1. Corinth. 3. Actor. 18 dicitur multum profuisse Apollo Corinthiis, per gratiam, Deo per eum efficaciter docente. Sic Actor. 14 et 15, dicuntur selecti quidam, et ad functionem graviorem missi Apostoli, gratiae traditi. Id est, singulari praesentia ac providentia Dei, qua suis ministris perpetuo astitit. Aliquando videtur et ipsam functionem significare, ut et prius monui: ut, Mihi minimo data est haec gratia concionandi inter gentes. Eph. 3. id est, haec functio. Quarta significatio est illa passiva Gratia, id est, quasi gratiositas alicuius erga alios homines, praesertim superiores: ut, Dedit Deus Iosepho gratiam coram praefecto carceris. Gen. 39. Dabo gratiam huic populo coram Aegyptiis. Exod. 3. Gratiam habebant coram omni plebe. Actor. 2. Item Christus proficiebat sapientia, aetate et gratia coram Deo et hominibus: Luc. 2. Quinto, ponitur haec vox etiam pro humano beneficio. ut 1. Cor 10: Qui gratiam vestram ferant Hierosolymam. Item, Petentes gratiam contra Paulum. Et, Festus volens Iudaeis gratiam ponere; Actor. 25 Ephes. 4. Sermo dans gratiam audientibus. id est, beneficium praestans. Accipitur haec vox metonymice. 1. Pet. 2 aliquoties, pro causa gratiae, seu quasi pro merito, cum dicit, nullam esse gratiam, si quis ex merito patitur: sed si quis indigne ac ob veritatem patiatur. Sic et Luc. 6 aliquoties est, Quae vobis gratia erit: id est, quod erit quasi meritum vestrum, aut causa debitae gratiae? quae vobis propterea gratia debebitur? Sic videtur et illud Terentianum accipiendum esse: Ego, Carine, neutiquam officium esse liberi puto, cum is nihil promereat, postulare id gratiae apponi sibi. Ultima significatio est gratitudo, cum gratias Deo agere dicimur: ubi gratia est quaedam animi gratitudo, et beneficiorum Dei celebratio. 1. Corinth. 10. Si autem ego gratia, aut cum gratiarum actione comedo, quare accusor? Plenus gratia et veritate dicitur fuisse Christus Iohan. 1. id est, favoris Dei copiae cornu, quam non solum sibi, sed et toti generi humano secum attulit et acquisivit. De diva Virgine habet Vulgata Luc. 1. Ave Maria gratia plena. At in Graeco κεχαριτωμένη est proprie, gratis dilecta, in qua significatione saepe hoc verbum in novo Testamento accipitur. Vox Gratiae saepe construitur cum alio substantivo posita in Genitivo, et resolvenda est postea in concretum, ut idem valeat quod Gratiosus, a, um. Proverb. 5. Uxor caprea gratiae: id est, uxor tua sit tibi perinde iucunda, ut caprea gratiosa. Proverb. 11, Mulieri gratiae adhaerebit gloria. id est, mulieri gratiosae comes erit laus. Aliquando contra adiunctum substitivum resolvendum est in concretum. ut Prov. 31. Mendacium gratiae, et vana est pulchritudo. pro, mendax est gratia, et vana est pulchritudo. Gratiam esse in alicuius labiis diffusam, Psalm. 45. id est, sermonem eius esse gratiosissimum. Sic et Christo tribuitur sermo gratiosus, ut supra indicavi: quod tum de forma aut suavi essentia intelligi potest, tum et de effectu: sicut Paulus Ephes. 4. praecipit, ut eiusmodi sermones habeamus, qui dent gratiam audientibus: id est, praestent beneficium ac aedificationem. Oeconemus gratiae Dei: 1. Petr. 4. Ut boni oeconomi multiplicis gratiae Dei: id est, qui fideliter et pie

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.