Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de controuersiis Machomethanorum constituere pertineret, decederet ab Armenia Minori et Cilicia, atque eas regiones praesidiis suis liberas legitimo principi restitueret; alioqui se non passurum amicum hominem et fidem suam implorantem patria per summam iniuriam[ERROR: no reftable 1:] pulsum in exilio senescere. Qua denuntiatione Selynem, existimantem Aegyptium suis potius rationibus seruientem quam Alaudolae fortunarum miserantem ea dixisse (tutius enim uidebatur Cauirio 301 Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.