Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GRATIA. vox Gratia, si quae alia in Sacris literis, cum primis indiget explicatione, quia et magnus est eius usus, et in longe maxima re, nempe in articulo Iustificationis, et denique quia perniciosissimis erroribus huius vocis inscitia antehac occasionem praebuit, ut postea ostendetur. Accipitur autem apud Latinos et Hebraeos tum active, pro benevolentia ac favore superioris erga inferiorem, qua eum fovet: ut frui aut florere gratia regis aut principis. Sic 1. Corinth, decimoquinto , Gratia Dei sum quod sum. Tum passive pro inferioris personae dotibus, meritis, aut etiam gratuita quadam acceptatione, seu gratiositate, qua is est aliis, praesertim potentioribus gratus et acceptus, et ab iis fovetur ac iuvatur: ut, Gratia ministri aut subditi. Item in illo Poetae: Gratiaque officio, quod mora tardat, abest. Hinc Dare alicui gratiam in oculis regis: id est, efficere ut sit regi gratus. Sic Maria dicitur esse Gratia plena: ut Christus profecisse aetate, gratia et sapientia, Luc. 2. id est, quotidie factum gratiorem et acceptiorem. Sic Luc. 4. Omnes mirabantur sermones gratiae, qui procedebant de ore eius. id est, quod sermo eius esset adeo suavis, gratiosus, et acceptus. Sententiarii quidem plures Gratias faciunt: ut gratiam gratis dantem, et gratis datam: gratiam praevenientem, et subsequentem: gratiam gratis datam, et gratiam gratum facientem: operantem, et cooperantem: gratias variorum donorum, etc. Sed omnia illa eorum commenta tandem eo redeunt, quod gratia significet quandam qualitatem divinitus nobis donatam. Sic enim describitur a Thoma in prima secundae, quaest, 110. quod sit supernaturalis qualitas, seu forma accidentalis animae, et quaedam participatio divinae naturae, diversa nonnihil a virtute, et a Deo data ad iuvandam nostram pietatem, bona opera, ac reconciliationem cum Deo. Sic M. Sentent. lib. 2. distinct, 26 dicit, Gratiam iustificantem esse fidem ac dilectionem. Cum igitur illi legunt in Paulo, Gratia salvati estis, gratia iustificamur, gratia Christi, etc. mox putant eum dicere, nos nostris, a Deo tamen infusis, virtutibus iustificari. Qua ratione mens sententiave Pauli funditus pervertitur, et ab Evangelio in legem transmutatur. Nam cum ille id ex professo, atque adeo summo studio agat, ut probet nos impurissimos peccatores, omnique virtute ac bono opere carentes, sola imputatione virtutum ac meriti Christi, in nos per fidem transcripti, iustificari: isti contra, a Christi obedientia, virtutibus aut meritis, rem totam in nostras virtutes aut qualitates transferunt, eisque nos coram Deo iustos esse contendunt. Recte ergo ac praeclare nostri monstrarunt, esse duplicem primariam huius vocis significationem. Alias enim eam significare gratuitum Dei favorem, quo nos in dilecto diligit: aut etiam ipsam acceptationem. et hac proprie Gratia nos dici iustificari ac salvari, tanquam causa efficiente, extra nos existente. Alias significare ipsas dotes, virtutes, aut dona nobis divinitus donata, quam solam norunt Pontificii. Quod si quis accuratius huius vocis significationes rimari vellet, plures, minus tamen principales reperiret, nempe 5. aut etiam 6, si non plures, quas hic ordine cum adiunctis phrasibus percurremus. Primum enim, significatione activa significat gratuitum Dei favorem. Aliqui malunt hanc significationem passivam dicere, quia nos eam gratiam patiamur. Ego vero activam, quia Deus per eam erga nos agit. Vocatur ergo primum Gratia Dei, ille ipsius gratuitus favor, quo adeo dilexit mundum, ut filium suum traderet: ubi indicat causam efficientem iustificationis. Sicut Roman. 3. et Tit. 3: Iustificati gratis ipsius gratia. Roman, quarto . Operanti merces non imputatur secundum gratiam: id est, ex gratuito favore. Roman. undecimo : Si ex gratia, iam non ex operibus, etc. Eph. 2. Gratia estis servati per fidem, et hoc non ex vobis. Iohan. 1. Plenum gratia et veritate. Per IESUM CHRISTUM gratia et veritas facta est. Item, Gratiam pro gratia. Iohan. 1. Pro favore proculdubio ponitur etiam, cum tam crebro dicitur aliquis invenire gratiam, Genes. 18. Exod. 33. Luc. 1. Sic Gratia Christi dicitur pro favore, quo nos Deus in Christo, et per Christum complectitur. Hinc phrases, Invenire gratiam alicuius: id est, favorem consequi, ut de Diva virgine Luc. 1 dicitur. Sic quoque illi dicuntur esse in gratia Dei, qui eius favore fruuntur. Sic et Iohann. dicit, nos gratiam pro gratia accepisse: id est, pro favore, aut propter favorem patris erga filium, nobis quoque eiusdem favor contigit. Sicut Ephes. 1 dicit, quod nos gratos habuit, aut favore suo complexus est in dilecto filio, seu ob dilectum filium. Observatu vero dignissimum est, quod haec vox in Hebraeo veniat a Chanan, misertus est: uti lli non immerito significatio

-- 198 --

371/372 gratuiti favoris aut misericordiae tribuatur. Vicina huic significatio et itidem activa est, cum pro toto regno Christi accipitur. ut Galat. quinto : Gratia excidistis, qui lege iustificamini. Et eiusdem capite 1. saepius, Vocatos esse in gratia. Et Tit. 2. Gratia Dei salvatoris apparuit omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegemus, etc. id est regnum ac doctrina gratiae, singularisque Dei benignitas. Non enim sub lege estis, sed sub gratia: Roman. sexto . Sic hortabatur Paulus conversos, ut permanerent in gratia Dei, Actor. decimotertio . Verum quia controversia haec maximi momenti est, quidnam Gratia in Paulo significet, cum gratia iustificari aut salvari dicimur: ideo nostram sententiam contra Pontificios paulo post pluribus Scripturae locis probabo. Contendunt porro quidam celebres hoc tempore, significare hanc vocem, cum gratia iustificari dicimur, ipsam remissionem peccatorum, praesertim in quibusdam sententiis Roman. 5 et 6. Sic esset propinquior, vel potius formalis causa iustificationis. Mihi tamen diversum videtur. Intelligo nanque, Roman. 5 gratuitum Dei favorem. Mox enim effectus huius gratiae donum iustitiae, aut gratuita iustificatio esse asseritur. Item gratia regnare dicitur per iustitiam in vitam aeternam. Sic etiam Roman. 3 Paulus clare gratiam iustificantem a remissione peccatorum (quae idem est quod iustificatio) tamquam causam ab effectu, distinguit. Haec autem significatio etiam activa esset, nempe Dei nos acceptantis, ac nobis gratis peccata condonantis actio aut beneficentia. Secundo, significat ipsa dona virtutum et aliarum excellentium qualitatum, per Spiritum sanctum in nobis ex singulari benignitate sua excitatarum: quae tamen non debent intelligi separatae esse a perpetua Dei operatione in corde nostro, illas bonas qualitates ac virtutes, quae sunt idem ferme cum novo homine, suo afflatu excitante, fovente, urgente, vegetante ac vivificante: ut praeclare Lutherus super Psalm. 51. in versu, Cor mundum crea in me Deus, exponit. Exempla huius significationis sunt, 1. Corinth. 1, De gratia vobis data, quod in omnibus ditati estis. Ephes. 4, Unicuique vestrûm donata est gratia secundum mensuram doni Christi. 1. Timoth. 4. Noli negligere gratiam, quae tibi data est per impositionem manuum. tametsi hic et de functione aut vocatione intelligere possis. Roman. 1. Per quem accepimus gratiam et apostolatum. 1. Pet. 4. Gratiam, ut quisque accepit, in alterum administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae. Sic Actor. 4 et 11, totam illam piorum conversionem, et laetam Ecclesiae exaedificationem vocat gratiam. et 2. Corinth. 8, vocat Paulus gratiam, illam communem promptitudinem Macedonum in conferenda eleemosyna. Atque hîc proprie illa Sententiariorum significatio Gratiae locum habet, non in primo loco: cum videlicet de gratia iustificante aut salvante agitur. Atque haec acceptio gratiae Dei de qualitatibus inhaerentibus, praesertim in iustificatione considerata, ut eam Papistae intelligunt, esset passiva: nempe quae gratia sit una cum persona valde grata et accepta Deo, atque ab eo probetur, et digna iudicetur nita aeterna. Sic et Thomas ait 2 dist. 26. ar. 1, Gratia dicitur dupliciter. Primo acceptatio amoris, seu ad amorem: sicut dicitur quis habere gratiam meam, quia est mihi dilectus. Et secundo gratuitum donum, quod ex amore alicui tribuitur. sicut dicimus, Fac mihi gratiam istam vel illam. Adde tertio, ex 12 q. 110. ar. 1, quod dicitur recompensatio pro dono: secundum quod benefactori dicimur agere gratias, vel ei esse grati. Igitur gratia hominis tripliciter dicitur: scilicet amor, donum, et recompensatio. Gratia vero Dei, qui scilicet nulli recompensare potest (cum a nullo recipiat donum) dicitur dupliciter tantum. Primo, ipse amor externus, seu externa voluntas, qua homines diligit: et secundo, ipsum donum, quod homini largitur, maxime quo ad animam. Secundum priorem harum Thomae significationum Paulus voce gratiae utitur. Tertio, significat perpetuam Dei praesentiam ac gubernationem, qua regit ac efficacem facit suorum ministrorum functionem, et conatum. ut 1. Cor. 15. Gratia Dei sum quod sum. Et, Gratia Dei erga me non fuit ociosa. Plus laboravi omnibus illis: non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. Qui efficax fuit in Petro inter Iudaeos, idem in me inter gentes. Gratia, quae mihi data erat, Galat. 2. 1. Corinth. 3. Actor. 18 dicitur multum profuisse Apollo Corinthiis, per gratiam, Deo per eum efficaciter docente. Sic Actor. 14 et 15, dicuntur selecti quidam, et ad functionem graviorem missi Apostoli, gratiae traditi. Id est, singulari praesentia ac providentia Dei, qua suis ministris perpetuo astitit. Aliquando videtur et ipsam functionem significare, ut et prius monui: ut, Mihi minimo data est haec gratia concionandi inter gentes. Eph. 3. id est, haec functio. Quarta significatio est illa passiva Gratia, id est, quasi gratiositas alicuius erga alios homines, praesertim superiores: ut, Dedit Deus Iosepho gratiam coram praefecto carceris. Gen. 39. Dabo gratiam huic populo coram Aegyptiis. Exod. 3. Gratiam habebant coram omni plebe. Actor. 2. Item Christus proficiebat sapientia, aetate et gratia coram Deo et hominibus: Luc. 2. Quinto, ponitur haec vox etiam pro humano beneficio. ut 1. Cor 10: Qui gratiam vestram ferant Hierosolymam. Item, Petentes gratiam contra Paulum. Et, Festus volens Iudaeis gratiam ponere; Actor. 25 Ephes. 4. Sermo dans gratiam audientibus. id est, beneficium praestans. Accipitur haec vox metonymice. 1. Pet. 2 aliquoties, pro causa gratiae, seu quasi pro merito, cum dicit, nullam esse gratiam, si quis ex merito patitur: sed si quis indigne ac ob veritatem patiatur. Sic et Luc. 6 aliquoties est, Quae vobis gratia erit: id est, quod erit quasi meritum vestrum, aut causa debitae gratiae? quae vobis propterea gratia debebitur? Sic videtur et illud Terentianum accipiendum esse: Ego, Carine, neutiquam officium esse liberi puto, cum is nihil promereat, postulare id gratiae apponi sibi. Ultima significatio est gratitudo, cum gratias Deo agere dicimur: ubi gratia est quaedam animi gratitudo, et beneficiorum Dei celebratio. 1. Corinth. 10. Si autem ego gratia, aut cum gratiarum actione comedo, quare accusor? Plenus gratia et veritate dicitur fuisse Christus Iohan. 1. id est, favoris Dei copiae cornu, quam non solum sibi, sed et toti generi humano secum attulit et acquisivit. De diva Virgine habet Vulgata Luc. 1. Ave Maria gratia plena. At in Graeco κεχαριτωμένη est proprie, gratis dilecta, in qua significatione saepe hoc verbum in novo Testamento accipitur. Vox Gratiae saepe construitur cum alio substantivo posita in Genitivo, et resolvenda est postea in concretum, ut idem valeat quod Gratiosus, a, um. Proverb. 5. Uxor caprea gratiae: id est, uxor tua sit tibi perinde iucunda, ut caprea gratiosa. Proverb. 11, Mulieri gratiae adhaerebit gloria. id est, mulieri gratiosae comes erit laus. Aliquando contra adiunctum substitivum resolvendum est in concretum. ut Prov. 31. Mendacium gratiae, et vana est pulchritudo. pro, mendax est gratia, et vana est pulchritudo. Gratiam esse in alicuius labiis diffusam, Psalm. 45. id est, sermonem eius esse gratiosissimum. Sic et Christo tribuitur sermo gratiosus, ut supra indicavi: quod tum de forma aut suavi essentia intelligi potest, tum et de effectu: sicut Paulus Ephes. 4. praecipit, ut eiusmodi sermones habeamus, qui dent gratiam audientibus: id est, praestent beneficium ac aedificationem. Oeconemus gratiae Dei: 1. Petr. 4. Ut boni oeconomi multiplicis gratiae Dei: id est, qui fideliter et pie

-- 199 --

373/374 utuntur donis sibi divinitus ad Ecclesiae exaedificationem datis. Sic et Ephes. 3 dicit Apostolus, sibi traditam esse oeconomiam, aut administrationem gratiae erga gentes: id est, functionem Apostolatus inter Ethnicos. Vox Gratiae crebro idem prorsus valet quod charitas ac misericordia Dei: quod multis testimoniis liquido probari potest. Papistae, ut supra dixi, multas gratias numerant. Gratiam operantem aut praevenientem: ea est, qua dat bonum velle cooperantem aut subsequentem, quae adiuvat bonum velle divinitus donatum. lib. 2. distinct. 26 Lombardi. Gratiam gratis dantem, vocant Deum: Gratis datam, auxilium Dei ad praeparandum se ad gratiam regenerationis percipiendam, seu ad merendum de congruo. Gratiam gratum facientem, auxilium Dei ad merendum vitam de condigno. Erasmus in Diatriba facit tres gratias: incipientem, adiuvantem, et perficientem. Pelagiani priores vocaverunt gratiam ipsam legis instructionem, et naturae bonitatem: posteriores dixerunt, gratiam etiam ipsam Dei opem per Spiritum sanctum. Bonaventura hoc modo suas gratias definit: Gratio generaliter dicitur adiutorium divinum, creaturae liberaliter et gratis impensum, ad quemcunque actum indifferenter. Gratia gratis data, est adiutorium divinitus datum, ut quis praeparet se ad suscipiendum Spiritus sancti donum, quo perveniat ad statum meriti. Gratia gratum faciens, est adiutorium divinitus datum, ad merendum. Verum quoniam supra diximus de prava Scholasticorum opinione de voce Gratiae, quam plenius mox refutabimus, ideo hic obiter etiam locum Thomae super Tit. 3 adscribemus: ubi recte gratiam salvantem de gratuita misericordia exponit, quod ipsum ei invito locus Pauli nimium illustris extorquet: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus. Sciendum est autem (inquit) quod gratia importet misericordiam, quia gratia est de eo quod gratis datur: et quod gratis datur, hoc misericorditer datur. Misericordia autem semper in Deo fuit: tamen olim circa homines latebat. Psalm. 35. Domine in caelo misericordia tua. Ante Christum enim omnes, quantumcunque essent iusti, erant sub damnatione. Sed Christo filio Dei carnem assumente, apparuit gratia. 1. Tim. 3. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Psalm. 79. Qui sedes supra Cherubim, manifestare. Sed quanto quis est potentior, tanto eius gratia magis desideratur. unde gratia Dei desideranda est. Et hoc est quod dicit, Gratia Dei: et hoc ad salvandum. unde dicit, Et Salvatoris nostri. Isaiae quinquagesim oprimo. Salus autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni solummodo populo Iudaeorum, sicut olim: sed omnibus hominibus. Isaiae 14. Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Isaiae 52, Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 1. Timoth. 2. Vult omnes homines salvos fieri. Hactenus Thomas.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.