Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for latinis

Quod quaesisti inventum est in 297 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tres duces predicti nullas sustinentes moras iterum exeuntes, prelium cum hostibus commiserunt. Tanta denique fortitudine inter confertissimas hostium cateruas ferebatur Hugrinus, ut uelud fulminis ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei


2. Jan Panonije. Epigrammata et elegiae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ficos plena castaneasve manu.
1.151.7  Saepe ultro calamum largiris, saepe papyrum,
1.151.8  Saepe mihi dicis: sum tuus, esto meus.
1.151.9  Qui reblandiri norunt, blandire Latinis,
1.151.10  Pindola, dedidici nondum ego barbariem. 152. IN LUPUM
1.152.1  Grandem te et luscum, vere Cyclopa vocamus,


3. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 74 | Paragraph | Section]

Kal. Mart. M. Quadringentesimo Quinquagesimo septimo. III. Epistola praemissa Loco Homerico Iliados Z. Latinis versibus reddito. Ioannes Pannonius Galeotto Martio Narniensi. S. D. Cum incidissent in manus meas Homerici cujusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta, quartus et quintus;


4. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

id opportunos, nec quemquam praeter me ipsum haberem, quem in dubiis consulere possem, ac septennali iam intermissione graecarum litterarum et alioquin tenuem notitiam funditus amisissem, tamen convertere destinavi, existimans satius esse, volumen tam egregium quocumque modo translatum ab omnibus latinis agnosci, quam prorsus intactum inter paucos graece scientes delitescere. Cum ergo non ita multis noctibus coeptum absolvissem et subinde cogitarem, cui potissimum lucubratiunculam hanc, ut moris est, inscriberem, venit mihi continuo in mentem et melius de me meritum quam te esse neminem,


5. Nikola Modruski. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

esse coepit, praecipue autem ipsi auunculo suo, qui diuina eius indole mirifice delectatus piissimo sanctissimoque eum amplectebatur affectu. Vnde sibi curandum statuit ut tam excellens ingenium per bonas artes excoleretur. Itaque docto cuidam grammatico Latinis eum litteris Vicheriae imbuendum tradidit, quibus mira celeritate perceptis mox Ticinium, deinde Patauiuum, subinde Venetias, Bononiam, Perusium, Senam, Ferariamque misit ut, quaecumque in tam celeberrimis Italiae gymnasiis aut liberalium


6. Sizgoric,... . Elegiarum et carminum libri tres,... [Paragraph | SubSect | Section]

Vale. De nouem poetis Latinis
1.3.1   Iam nouem Musae comites sacrate
1.3.2   Ore facundo cecinere uatum,
1.3.3   Quos tulit Phoebo penitus fauente


7. Marulic, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_309 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesus Christus, Messias 78 . Duplex natiuitas Filii. Quare ipse dicitur Verbum. Natiuitas ineffabilis. In quo ab angelis differat 78 . Quam melius a Gręcis Logos quam a Latinis Verbum dicitur. Quid de Deo senserint gentiles, Zeno et Trismegistus. De secunda natiuitate Filii 79 . Causa incarnationis Christi 80 . Natiuitas, passio, resurrectio,


8. Marulic, Marko. Repertorium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Senatus consultum de exigendis urbe philosophis et rhetoribus 90 . De uita Euripidis poetę 92 . De ętatibus historicorum Hellanici, Herodoti et Thucydidis. De comicis Latinis Vulcacii Sedigiti iudicium 92 . Cicero tres et uiginti annos natus causam pro Sexto Roscio dixit. Itidem de Demosthene 93 . Contra eos qui Ciceronem improprie


9. Marulic, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk3_345 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixit 56 . Cęsaris nex 57 . Victoria. Lacedemonii uictos fugientesque persequi indignum censebant 14 . Sutrium uno die et captum a Latinis et a Camillo recuperatum 49 . Barcha Carthaginiensis ad Hannibalem: Vincere scis, Hannibal, uictoria uti nescis 58 . Annuli Cannensis cladis indices


10. Crijevic, Ilija. Carmina e cod. Vat. lat. 1678,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]


3.16.27  Aethiopes nigro tales perhibentur in aestu
3.16.28   Conuiuae mensas explicuisse Ioui.
3.16.29  Callida uix tales ducibus Cleopatra Latinis,
3.16.30   Splendida seu Phrygio struxit Elisa uiro,
3.16.31  Clara fuit tanto nec Caesaris aula paratu,
3.16.32   Aut Corcyraei


11. Crijevic, Ilija. Carmina e cod. Vat. lat. 1678,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam flos recidiuus erit. 29.
6.29.1  Inferior nulla populis uirtute Latinis,
6.29.2   Immo tui maior fertilitate soli,
6.29.3  Nec nisi quaerendis opibus praestantior, ut quam
6.29.4   Tyrrenum ditant


12. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

cum nullam artem calleret pręter Latinę litterę (cuius illic usus nullus erat) scriptionem, a quodam seniorum prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim piissimus simulator habere se fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet, fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium


13. Brodaric, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 55 | Paragraph | Section]

qui ab ipsis paene incunabulis omnem aetatem in hoc honestissimum [...] prima adhuc pueritia ad omnium artium altricem Italiam missisti, eam ibi per multos annos variis disciplinis operam impendisti, ut adhuc adolescens et vir, dum pubertatem egressus 4 non solum Graecis ac Latinis litteris non mediocriter eruditus habereris, sed etiam iuris pontificii eam peritiam consequeris, ut te nobilissima orbis terrarum gymnasia ea adhuc aetate eius disciplinae insignibus et ornamentis dignum iudicarunt. 5 Porro inde egressus non socordiae neque ignaviae animum


14. Marulic, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

qui Hierosolimam tenet. Mihi iampridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione compertus facile obtinuerat ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer. Vir enim pręter fidei meritum non solum Latinis atque Gręcis, sed Hebreis etiam litteris ita est institutus, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare.} Et post pauca: Ego, inquit, ut dicere institueram,


15. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatores a fficiebantur supplicio, ibi per Christi supplicium omnium credentium peccata delerentur. Ibi ergo crucifixerunt eum et cum eo duos latrones, alterum ad dextram eius et alterum ad sinistram. Cruci titulum apposuit Pilatus litteris Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Tot linguis exarata est inscriptio, ut et ciues legere possent et aduenę. Hanc quoque inscriptionem cauillabantur Iudei, ne Christus rex eorum nuncuparetur. Et certe in eo, quod inuidię uitio seruiebant, non erat


16. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

pro sua reuerentia. Idem psalmus quinquagesimusquintus, in quo quidem ipse ad Patrem loqui dicitur, posuisti — inquit — lachrymas meas in conspectu tuo. Tunc Pilatus cruci titulum apposuit Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum litteris: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Huius tituli significationem prę se tulisse uidetur quinquagesimisexti psalmi inscriptio, quam diuus Hieronymus in suo* super psalmos commentario hanc esse ait: Ne disperdas, ipsi Dauid in** tituli


17. Crijevic Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

a uigesimo prope milliario aqua in urbem perducta est, partim subterraneo riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem operis a Slouinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia atque quibusdam in locis inscriptiones Latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Bohemorum rex, Phariam, quam quidam Lesinem, ut dictum est, uocant,


18. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum intendant, nec mirentur, quod susceptum negotium atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in patriam, quae et Graecis et Latinis literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus


19. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis


20. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque tempore Rhacusanę matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex


21. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

hospitumque aduentu admodum laetam, conuersus ad eam sciscitatur per iocum, uelletne Latini generis uirum habere. Macedones enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant. Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae pudore responsum dedit, sed extemplo ad sororem natu maiorem accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque


22. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc gentem Macedonas potius esse quam Albanos, qui in Asia ultra Cyrum amnem sedes habent, atque ad Caspim pertingunt mare, propterea quod Albanos ex Asia in Europam aliquando uenisse neque Graecis, neque Illyricis, neque Latinis monimentis, quod sciam, traditum est, et satis constat Albanum haud obscuram Macedoniae urbem supra Dyrrachium, non procul a montibus, qui Dalmatas ac Dardanos a Macedonibus dirimunt, sitam fuisse, oramque Macedoniae a


23. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

prope milliario aqua in urbem perducta est, partim subterraneo riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem operis a Slauinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia, atque quibusdam in locis inscriptiones latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Boemorum rex, Phariam, quam quidem Lesinam, ut dictum est, uocant, Braciam, et Corcyram nigram, insulas habitatoribus satis


24. Bozicevic Natalis,... . Vita Marci Maruli Spalatensis per... [Paragraph | Section]

sed studio, sed lucu brationibus omne tempus transigebat; cunctis charus, cunctis gratus, cunctis amabilis extitit. Sub Colla Firmiano, Tydeo Acciarino et Hieronymo Ienesio Picentino, a quo etiam Greca elementa accepit, eius aetatis uiris eruditissimis, in Latinis litteris adeo profecit ut pene puer in laudem serenissimi principis Nicolai Marceli cunctis admirantibus pulcherrimam orationem habuerit.

Egressus tam felici adolescentia iuuenis iam sollicitae fugax ambitionis erat, inter equales ueluti inter


25. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

dicuntur, sint appellati. Sed, an aliquando priscis temporibus potentissimum hoc uirorum genus per tot amplas in unius linguae comertio prouincias diffusum uno nomine fuerit appellatum, minime audeo diffinire, uariis tamen nuncupationibus tum a Graecis, tum a Latinis eos recenseri facile est demonstrare. Varia olim nomina Slauorum Graeci enim pariter et Latini alios filiorum Thyrae Thraces, alios Myssios, alios Gethas, alios Dacos, alios Macedones, alios Illyrios, alios Rhoxanos, alios Moscos, alios Phryges, alios Vandalos


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].

Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].

Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].

Jan Panonije (1434-1472) [1467, Italia; Hungaria]: Serenissimo Hungarorum regi Matthiae epistula, versio electronica, 406 verborum, ed. Acs Pal Jankovics Jozsef Koszeghy Peter [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [ian-pan-epist-matth.xml].

Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].

Sizgoric, JurajMarulic, MarkoMihetic, AmbrozTideo AcciariniAndrea Banda di VeronaHilarion di VicenzaRaffaele ZovenzoniGiliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477]: Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica, 1585 versus, verborum 10077, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - carmen; poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-eleg.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].

Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1524]: Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica, Verborum 1777, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [natalis-f-vita-maruli.xml].

Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].

Plures loci inventi (per 100 exemplaria)
1 2 3

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.