Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nempe facilius adducor, ut credam[ERROR: no reftable 1:] hanc gentem Macedonas potius esse quam
Albanos, qui in Asia ultra Cyrum amnem sedes habent, atque ad Caspim
pertingunt mare, propterea quod Albanos ex Asia in Europam aliquando uenisse
neque Graecis, neque Illyricis, neque Latinis monimentis, quod sciam,
traditum est, et satis constat Albanum haud obscuram Macedoniae urbem supra
Dyrrachium, non procul a montibus, qui Dalmatas ac Dardanos a Macedonibus
dirimunt, sitam fuisse, oramque Macedoniae a Lysso ad Ceraunios montes, quae
Ionio mari abluitur, praesertim regiones Albano urbi appositas, quas
Dyssarethae Bellionesque aliquando tenuerunt, Albaniam Illyricis nunc quoque
appellari. His accedit, quod ipsi Albanesii praedicant Albanum urbem aeque
ac Dyrrachium Latinam esse coloniam, a Slauenis, ut quidam opinantur, ut
alii a Bulgaris dirutam.

|