Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tunc Pilatus cruci titulum apposuit Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum litteris: Iesus
Nazarenus, rex Iudeorum. Huius tituli significationem prę se tulisse uidetur
quinquagesimisexti psalmi inscriptio, quam diuus Hieronymus in suo* super psalmos commentario
hanc esse ait: Ne disperdas, ipsi Dauid in** tituli inscriptionem; id est, ne
corrumpas aut mutes uel deleas. Et hoc impletum credimus, quando Iudeis reclamantibus
respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Mihi uidetur tituli huius typus fuisse
lamina aurea, quę super tyaram summi sacerdotis posita fronti imminebat. Sic enim et titulus
iste supra caput Iesu affixus fuit, ut hunc eum sacerdotem esse indicaret, cui dictum est:
Tu es sacerdos in ęternum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|