Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 74 --

vel propter necessitudinem facile tolerabuntur, vel sicut illa Ciceronis beatitudo et beatitas, usu aliquando emollescent. Quanquam idem Cicero in Tusculanis Quaestionibus a mulieroso mulierositatem, a vitioso vitiositatem, ab ebriosо еbriositatem, et multa passim id genus intrepide ac sine ulla nausea configurat. Verum supra dicta aliquot, vocabulorum novitati patrocinantur. Quod si toto in opere dicendi venustatem desiderabis; fac primum cogites; quam aegre procedat omnis traductio; tum quod nec orationes nec historiae tam sunt difficiles translatu, quam scripta philosophorum, in quibus si modo sententiam recte verteris, magna felicitas est cetera non omnino insipida videri.

Vale. Patavio, pridie Kal. Mart. M. Quadringentesimo Quinquagesimo septimo.
III. Epistola praemissa Loco Homerico Iliados Z. Latinis versibus reddito. Ioannes Pannonius Galeotto Martio Narniensi. S. D.

Cum incidissent in manus meas Homerici cujusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta, quartus et quintus;

Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.