Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iisdem fere temporibus, ager Epidaurius, addita Vitalia, et tota regione, quae ab aquae ductu lingua Epidauria Canalis appellatur, post sexingentos circiter annos ab excidio Epidauri, pretio quibusdam accolis regulis Bossinatibus soluto, recuperatus est, uiritimque inter ciues, magna ueterum possessorum inuidia atque contentione, diuisus. Quod autem Canalensis ager territorii Epidaurii fuerit, argumento est opus mirabili structura effectum, quo a uigesimo prope milliario aqua in urbem perducta est, partim subterraneo riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem operis a Slauinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia, atque quibusdam in locis inscriptiones latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Boemorum rex, Phariam, quam quidem Lesinam, ut dictum est, uocant, Braciam, et Corcyram nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus, ditioni Rhacusanae adiunxit. Iam coeperant Rhacusani praetores mittere, qui insulanis ius dicerent: quos cum uiderent, Pharenses praesertim, regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos ― Rhacusani enim soli paene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam ― ad hoc, quum audirent, Canalensem agrum, inique, et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni saniori auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent. Itaque confestim consilium ceperunt, sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam, ex Naresiis principibus. Erat Iaxias et per se Rhacusinis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat: erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate, ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia, uergens etiam annis, non exuerat.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.