Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 55 --

humani generis vulgum gloria et nominis amplitudine antecellere conantur, eorum duo genera esse videmus, aut enim rem militarem sequuntur, aut ab ipso aetatis principio bonarum artium studiis animum dedunt. Quae quidem duae res solae propemodum sunt, quae mirabile dictu est, quantum et ornamenti et emolumenti humano generi asserant, alterum enim, si bello quatimur, ex bello nobis victoriam, ac demum pacem parat, alterum in pace quietos nos ac legibus et iure aequabili viventes continet. Itaque haud temere ullum tam ferum, tam barbarum, tamque ab omni humano cultu alienum atque aborientem populum reperias, ubi non his geminis artibus summus sit semper honor habitus. Verum quod ad litteras attinet, quantum [...] splendoris et claritudinis, tantum etiam commodi et emolumenti facile inesse apparet. Nam si quis [...] perpendiculum revocare voluerit et aequa lance metiri, procul dubio reperiet nobis parum profuisse ratione et intellectu a ceteris animantibus distinctos fuisset [...] divinationem vocamus, exculta atque elimata fuisset. Quid enim inter nos et cetera animalia [...] adminiculo et nobis et tam multiplices rerum cognitiones et Dei ipsius Optimi Maximi ac naturae omnium parentis abstrusissima arcana [...] monumentiore eo iam [...] penetratum, quo vim naturare, humanare, penetrare posse nemo unquam credidisset. Litterae igitur sunt et [...] omnium nationum absolutissimam [...] cognitionem tribuunt, litterae denique, quae [...] sempiternam, immensam, ineffabilem, incomprehensibilem [...] Quid igitur [...] elegantius? Quid laudabilius, quam in ea re vel mediocriter excellere, quae tantum rebus humanae omnibus antistiti et tantum divina humanaque omnia [...] Nosque, qui de benignitate ad hoc tam amplum atque excelsum regni fastigium sumus evecti, semper ab initio maximae curae habuimus, ut tam armorum quam litterarum studiosi praecipuis [...] et pari quodammodo atque aequali existimatione ac dignitate haberentur.

Hac igitur de causa neque te praeterire libuit, quippe qui ab ipsis paene incunabulis omnem aetatem in hoc honestissimum [...] prima adhuc pueritia ad omnium artium altricem Italiam missisti, eam ibi per multos annos variis disciplinis operam impendisti, ut adhuc adolescens et vir, dum pubertatem egressus 4 non solum Graecis ac Latinis litteris non mediocriter eruditus habereris, sed etiam iuris pontificii eam peritiam consequeris, ut te nobilissima orbis terrarum gymnasia ea adhuc aetate eius disciplinae insignibus et ornamentis dignum iudicarunt. 5 Porro inde egressus non socordiae neque ignaviae animum dedisti, sed ne bonum otium inerti desidia [...] primum reverendissimi domini Thomae cardinalis Strigoniensis ac patriarchae Constantinopolitani 6 etc. aulam es secutus, succedente deinde tempore in obsequia reverendissimi in Christo [ERROR: no reftable :]22 claritudinis correxi ex: claritudine The multitude of expressions denoting age, which show that Brodarics got to Italy at a very early age, provide the strongest proofs that his date of birth should be put around 1480 instead of 1470–71. More on this: Kasza Péter, Egy karrier hajnala... 1198–1202. 5  Brodarics first studied in Padua from around 1498–99, then, after his master Giovanni Calphurnio died, he continued in Bologna with Filippo Beroaldo from 1503. Still, he obtained doctorate of canon law in Padua in 1505–1506. More on the chronology of Brodarics’ studies in Italy: Kasza Péter, Egy karrier hajnala... 1194–1198. 6  Tamás Bakócz, Archbishop of Esztergom, Patriarch of Constantinople.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.