Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for germanicum

Quod quaesisti inventum est in 58 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Marulic, Marko. In epigrammata priscorum... [page 34 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ex Germanico filii fuere Drusus et Nero, ideoque Augusti pronepotes. Sed quum Tiberius, Tiberii Neronis et Liuię filius, quę deinde nupsit Augusto, esset et ipse ab Augusto in filium adoptatus, suscepto imperio Agrippam, regni coheredem, interimi fecit et Germanicum, Drusi fratris filium, quem ipse iussu Augusti sibi adoptauerat, ueneno sustulit. Agrippinam quoque, Germanici coniugem, liberosque eorum Neronem et Drusum senatui damnandos obiecit ac mori compulit.


2. Marulic, Marko. In epigrammata priscorum... [page 58v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

relegauit. Cf. Euseb. Chron., A. D. 97 [= 96] Sicut Quintilis mensis a Iulio Iulius et Sextilis ab Augusto Augustus dicti sunt, ita ille Septembrem Germanicum, Octobrem Domitianum nuncupari edixit; sed nomina ista cum ipso simul desuerunt. Cf. Euseb. Chron., A. D. 90 [= 89]; cf. Macrob. Saturn.


3. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

vna gens Christiana contra Turcas pugnat, alia gens vel in alijs versatur bellis, vel in ocio agit: miles qui in aciem educitur, nummo inseruit, non Christo: si desit stipendium, statim vel desertor, vel transfuga futurus. Quid ergo prodest ibi Italica sapientia? aut industria Hispanica? aut robur Germanicum? aut ferocitas Gallica? aut Hungarica audacia? vbi miles nec Christum, nec gloriam cogitat? et ad bellum venit, tanquam ad ganeum, ibi nepotationes suas exerciturus. Bonas leges habemus, sed pessimos mores: bona arma, sed pessimos animos: laus est si inter se


4. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligentia. ¶ Privare. Abscondere ab aliquo superbiam, est privare eum illa, humiliare eum, Iob 33. Ut superbia a viro abscondat Deus. Sic, abscondere ab aliquo molestiam, Iob 3. ¶ Negligere. Abscondere se aliquem ab alio, significat aliquoties non opitulari illi. cui simile est Germanicum, cum imploras amicorum opem, Nemo domi est. De Deo sunt haec exempla. Psalm. 89. Usquequo abscondes te Domine in seculum? Sic Psalm. 30. Abscondisti faciem tuam, et sum territus. Talia exempla sunt Psalm. 44. 69. 13. 11. Sic Mich 3. Et abscondet faciem suam ab eis eo tempore.


5. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic igitur nos denuo acceptati, aut in gratiam recepti, habitamus in aula, domo et tabernaculo Dei patris, et in monte sancto eius, facti domestici eius, cives sanctorum, ac denique membra ac cohaeredes filii ipsius unigeniti. Vicinum acceptilationi est verbum vulgare, Gallicum potius quam Germanicum, einen quitieren / einen quit und loss sprechen: quod venit a Latino Quietare aliquem, id est, facere eum quietum, liberare eum ab omni cura ac molestatione, nomine illius aeris alieni perferenda: quod idem est loss sprechen. Testimonium quoque talis solutionis aut acceptilationis


6. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

faceremus, tamen deberemus nos agnoscere pro servis inutilibus. Rom. 2. Cum gentes natura ea quae sunt Legis fecerint: pro, si fecerint. Quam eius voculae vim esse, satis ipsemet Apostolus eum locum concludens monstrat. dicit enim: Si igitur praeputium legis iustificationes servaverit. Sic et Germanicum Vuenn, promiscue iam temporis adverbium est, iam coniunctio conditionalis. Verum de hac particula, et loco Rom. 2. habes prolixam tractationem in Resolutione argumentorum disputationis


7. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

me dignor honore. In veteri testamento saepe versum est, Dignari aliquem aliqua re, cum in Hebraeo significet gratis donare. ut Psalm. 119. Lege tua dignare me: in Hebraeo est, הונני Honneni, id est, gratis eam mihi donato aut concedito, seu gratificator. Germanicum gunnen, ferme et sono et significatione cum Hebraeo convenit. Est vero hic abusus vocis diligenter observandus, ne talia Scripturae dicta a gratuita gratia, quo proprie pertinent, ad legem nostraque opera, merita et dignitatem, ut innumera alia loca ac vocabula, transferantur: de qua


8. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

Tale et illud est; Quis ostendet nobis bona? Pertinet hic totus Hebraismus ad Regulam de Verbis noticiae pro realibus positis. ut modo dixi. Docere etiam, castigare aut punire videtur significare. Iud. 8 Spinis et tribulis docuit, aut scire fecit cives Suchot. pro, punivit. Sic ferme Germanicum fuelen / Sentire, pro pati ponitur. Docere per utam sapientiae, Proverbiorum 4. subintelligtur, incedere, ambulare, vivere. A docendo porro venit Doctrina, et Doctor. Doctrina sana dicitur, quae ex verbo Dei petitur, Deum glorificat, et


9. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

παῤῥησία, et καύχημα ἐλπίδος. De Hypostasi, qua epistola ad Hebraeos (ut modo audivimus) definit fidem, disservi in Libello de Fide, prolixius, Nunc autem hisce hoc unum adiicio, quod prorsus, sicut Germanicum verbum sich unterstehen, non tantummodo magnum aliquem conatum. sed et magnam fiduciam sive audaciam eum recte perangendi complectitur: sic et verbum ὑφίστημι, unde venit ὑπόστασις. Sicut


10. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquem conatum. sed et magnam fiduciam sive audaciam eum recte perangendi complectitur: sic et verbum ὑφίστημι, unde venit ὑπόστασις. Sicut igitur ista duo verba, hyphistimi graecum et unterstehen, germanicum, prorsus conveniunt etymologiis (componitur enim utrumque ex Sub et Sto) ita etiam significatione, in hac parte. Utrumque enim saepe significat, aliquid magnum ac periculosum audet deliri, sive recte sive prave: et simul magnam quandam audaciam aut fiduciam, vel etiam confidentiam animi


11. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

n. crebro vertit Vulgata, vocem Hebraeam בור Bor, aliquando etiam puteum. Significat autem plerunque, ac maxime proprie, quamvis profundiorem foveam, aut cavitatem subterraneam, sive in sit aqua, sive non. Crebro tamen significat puteum aquatilem, unde forte Germanicum Brunn et Born. Hiere. 2. Populus meus fodit sibi puteos non habentes aquas, deserto me fonte vivo. Significat eâdem ratione etiam subterranea loca, ad custodiendos captivos idonea. Unde Hieremias dicitur esse coniectus in lacum, nempe in carcerem subterraneum. Et Exod. 12


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

quia non sunt: id est, quia prorsus perierunt filii. Totalis interitus puericiae fuit causa, non acceptae consolationis. Exaggeratur ergo ea locutione ingens magnitudo cladis acceptae. Omnes enim biennio iuniores interfici praeceperat Herodes. Hic, Quia idem valet quod propterea, aut quod Germanicum Darum. Nonnulli locum illum non recte exponunt. Aliquando rationalis est, et non causam efficientem rei explicat, sed tantum rationem, probationem, aut demonstrationem alicuius assertae sententiae allegat, sive ea a causa, aut effectu, aut aliunde petita sit: et proprie rationalis


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

fugiat homo a facie leonis, et occurrat ei ursus. In Thren. [?: V- ] insidiosus factus est mihi in via. Sperabant Iudaei iam extra teli iactum se constituendos regnantibus Persequi se in patriam remitterent: sed illos quoque [?: infest-- ] senserunt. Etenim, ut est iuxta Germanicum proverbium, Iunge herren, iunge beeren: alte herren, alte beeren: ita Cyrus principio quidem valde prudenter et humaniter Iudaeos tractabat, similis ursis, qui iuvenes tractabiliores sunt. URTICAE multum in ruinosis, aut potius [?: evers- ]


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Corinth. 14, Loqui aedificationem, id est, sermonem aedificantem. Tale est etiam illud, Voluptatem narras, pro, rem voluptatem afferentem. Prudefieri, erubescere, confundi, pro incidere in calamitates et magna damna: quoddamna plerunque ignominia consequatur, iuxta Germanicum proverbium: wer den schaden hat / der darff fuer den spott nichts tergen. Psalmo trigesimoprimo, Ne pudefiam ego Domine, quoniam invocavi te, pudefiant impii. Et contra laetari, gaudere, iubilare, pro liberari. Sic lumen vultus, pro hilaritate animi aut


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

reipsa, id est, vera animi conversione amplexi sunt, quibus tantum simularunt dolorem et poenitentiam commissorum delictorum. Atque id quidem in papatu adeo invaluit, ut agere poenitentiam vulgo nihil significaret aliud, quam corporeis et externis quibusdam molestiis seipsum afflictare. Sicut et Germanicum Buß / magis externam quandam castigationem, quam veram animi conversionem significare videtur. De vocabulo Poenitentiae et resipiscentiae in prima parte disservi. Aliquando autem in eiusmodi poenitentiae descriptionibus paulo plures eius effectus adduntur, et


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1222 | Paragraph | Section]

bruta melius suo officio fungi atque adeo sapientiora esse homine, sacrae literae testantur 377 Buceri de peccato originali sententia. 373. locus 298. sermo qualis 270 Buss Germanicum quid significet 305
C Cadmus literarum inventor 389 Caesaris exclamatio 190 calix salutis cur dicatur 196


17. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulini variassent, neque quomodo visae explicassent. Immo nunc Cracoviae visum dicebant, nunc in Lituania. Aeque fabulosum phaenomenon aliud, quod inferiori Sclavoniae tribuebatur, licet Sclavonia de hoc nil sciret, visum nempe in aere, integrum fuisse exercitum et in vestitu Germanico, ac hunc Germanicum victum fuisse. (Anni descriptio.) Annus iste 1751. fuit varius. Modo exundationibus plenus, etiam in superiori Hungaria, ut


18. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

destiturum, et se notam apud Majestatem incursurum. Quare me Viennam petere non admisit, quam absoluto terminatoque opere. Istud cum absolvissem, incredibili gaudio et humanitate ab illo susceptum relectumque est, atque probatum. Quin me praesente vocatus consiliarius ille Bohemus, ut e Latino Germanicum faciat, Suae Majestati ab Althamio submittendum. Post dies iterum evocor aliquos, petitque Altham, ut, quos pro officiis cogitarem proponendos, scripto porrigerem. Reposui: antequam probatum non fuerit opus principi, sciaturque, quam proponere velit et resolvere princeps viam regiminis,


19. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 349 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

varia discurrebat loca. Perveniens ad limites Croatiae supra Sutlae fluvium et parochum Stiriae in Dubovo, volensque Zagrabiam ad praedictam Millerii conjugem, sibi junctam sangvine, pro subsidio itineris Romani accedere, ne in clericali vestitu Zagrabiensibus notissimus dignosceretur, saecularem germanicum assumpsit habitum pertingensque ad consangvineam sese ex metu occultabat, ut subintrante quopiam ad cubiculum fugeret illico, seseqne absconderet plane subtus lecticam. Per foeminas alias, Millerianam accedentes, haec ignoti et extranei hominis occultatio senatori civitatis Nicolao Cheh


20. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 399 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de vera devotione ejusdemque philosophiae moralis libros cum Viennensis archiepiscopus serenissimis archiducessis, reginae filiabus legendos proposuisset, confessarii e contra earundem Jesuitae ut haereticos prohibuissent, repraesentata Benedicti XIV. approbatione, archiepiscopus eosdem libros in Germanicum transferri procuravit ac Viennae imprimi. Passim credebatur, hinc promanâsse, ut Elisabeth Parmensis, sponsa archiducis Josephi, reginae supplicaret, licere sibi, in aula Viennensi constitutae, alio confessario et quidem Petrino, ab archiepiscopo Viennensi nominando, uti; illa enim


21. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 445 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

filius, natura, ingenio, educatione singularis; natura, quia temperatus, rectique ac sani consilii; ingenio, quia perspicax justique judicii; educatione, ob litteras bonas et servatam a pueris morum gravitatem. Scholas humaniores Ginszii excepit a Jesuitis, qua occasione idioma hungaricum atque germanicum a pueris imbibens nativum sibi reddiderat, aeque ista calens ut croaticum. Absolutis humanioribus, Viennam a tutore Naisich translatus est, et collegii croatici convictor in universitate illa sub p. Josepho Zanchi logicam 1746 et sequenti anno physicam excepit. Dein 1748. me


22. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 446 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ab uxore nimium passum se fuisse distrahi, ut post connubium initum a litteris remisisse observaretur. Sane nec formae venustas, nec foeminae irae suam servitutem, quam testabatur, meruerant, nisi fors lenitate sua emendare conjugem quaesivisset. Privato studio ultra latinum, croaticum, hungarum, germanicum, gallicum, sermonem italicum didicerat. Vocem habuit singularem, felixque cantu et componendis versibus, iisque ad notas ponendis, ut ad musicam natus videretur, quamvis arte caruerit. Paulo ante mortem maledicentiae Benedicti Krajachich fuit expositus. Erat iste comitis generalis


23. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 472 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et apparatibus debitis; ac ad preces fati principis Liechtenstein regina die 12. Martii motu proprio in episcopum Segniensem resolvit patrem Pium Manzzador instituti Barnabitarum Romae, ut vocant, ministrum generalem, sed olim Viennae ad s. Michaëlem apud Barnabitas concionatorem germanicum, virum praeclarum et cujus conciones typo sunt expositae. Hungariae cancellarius dum instantes pro episcopatu Majestati referret, se fatum Manzzador resolvisse, Majestas reposuit. Ad servandam attamen formam impediendaque Hungarorum in diaeta lamenta, cum praedictus pater


24. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 476 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Veroczam, ac ubilibet audirent notarentque partis utriusque lamenta, accusationes, hasque pure conscriberent, militares quidem vulgari germanica, tradendo scripta sua politicis pro translatione eorum in latinam; politici sua exponerent latine, consignando talia militaribus pro translatione in germanicum; ipsi nil statuere, definire auderent, verum in statu suo relinquerent omnia; et post finem omnium, praeses generalis Draskovich acta partis utriusque ad Majestatem suam Posonium adferret peteretque, talia revideri ac per Majestatem definiri; scilicet ut in diaeta


25. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Et tamen tricesimalis manipulatio, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 59. ostensum est, bis jam a domesticis dicasteriis avulsa et ad extraneas jurisdictiones translata fuit, nempe sub Augusta Maria Theresia ad Consilium Commerciale Germanicum, sub Augusto vero Josepho II. ad Directionem Tricesimalem Viennensem: itaque ne id amplius eveniat, Deputatio legem hanc proponendam esse demisse existimavit. §


Bibliographia locorum inventorum

Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.