Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LACUS, et PUTEUS, aliquando etiam FOVEA, idem ferme significant. Lacum. n. crebro vertit Vulgata, vocem Hebraeam בור Bor, aliquando etiam puteum. Significat autem plerunque, ac maxime proprie, quamvis profundiorem foveam, aut cavitatem subterraneam, sive in sit aqua, sive non. Crebro tamen significat puteum aquatilem, unde forte Germanicum Brunn et Born. Hiere. 2. Populus meus fodit sibi puteos non habentes aquas, deserto me fonte vivo. Significat eâdem ratione etiam subterranea loca, ad custodiendos captivos idonea. Unde Hieremias dicitur esse coniectus in lacum, nempe in carcerem subterraneum. Et Exod. 12 dicuntur esse interfecta omnia primogenita, a filio Pharaonis sedente in solio, usque ad filium molentis in lacu. Sic et lacus leonum apud Danielem celebratur, simul et describitur, qualis nam fuerit Porro a tali calamitoso loco transfertur ista vox ad multa alia significata. Denotat. n. interdum ipsum infernum, quia sit quidam profundus miserorum carcer: ut Isaiae 24 praedicuntur congregandi in lacum, tum aliqui caelestes exercitus, tum etiam potentes mundi, ibique concludendi, ac denique post longa tempora rursus visitandi, nempe in extremo iudicio et resuscitotione, ubi Deus iudicabit etiam angelos malos ad iudicium, teste Petro, in tenebris custoditos. Hic puteus vocatur Abyssus, et describitur Apocal. 20. Porro Psal. 55, vocatur puteus perditionis aut interitus: Descendere eos facies in lacum, puteum aut foveam interitus i. in mortem, ac ipsissimum exitium, temporarium ac aeternum. Transit porro ista metaphora etiam longius, ut quasvis maiores calamitates ac miserias, praesertim spirituales denotet. Psal. 30. Domine eduxisti ex inferno animam meam, vivificasti me a descendentib. in lacum. idem bis dicit, nempe, Liberasti me ab extremo interitu, praesertim spirituali, aut exitio aeterno. Ibidem in eodem sensu accipitur, Descendere in foveam. Sic quoque Psal. 28 et 143. Ne abscondas.

-- 270 --

515/516 faciem tuam a me, ne similis fiam descendentib. in lacum. Psal. 4. Eduxisti me de lacu strepitus, aut sonoro: nempe, profundo. i. ex summis difficultatibus. Ps. 48: Vita mea pervenit usque ad sepulchrum, deputatus sum cum descendentib. in lacum, et fui quasi vir cui non est robur. Aliquando simpliciter loca mortuorum denotat. Psal. 88. Posuisti me in lacum inferiorem, in loca tenebrosa atque profunda. Sic etiam illud ibidem exponi posset, Deputatus cum descentib. in lacum. Lacum dixi significare etiam puteum, et quamvis foveam. Solent vero venatores insidiari feris, praesertim maiorib. et crudeliorib. effodiendo fossas, easque fragili materia contegendo, et escam apponendo, quo insciae in eas incidant: inde per metaphoram etiam ad fraudes ac insidias humanas vox haec traducitur. Psal. 7. Lacum aut puteum aperuit, ac effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. i. (sicut ipsemet Psalmista exponit) clades et calamitates, quas impius aliis est molitus, Deus in eum devolvit, suo eum in pios stricto gladio iugulans.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.