Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 472 --

Carolostadiensibus Viennam oratores, qui sine effectu sunt remissi. Idem gubernator generalis ad praecavendos tumultus, primo, sic egit, ut ipse nil agere videretur, quoniam tabellae et caetera omnia ad generalem Brentano mittebantur et expedita vulgataque Brentanii veniebant nomine. Beckius se quasi oratorem et populi advocatum apud subalternum suum simulabat, ut gratiae Beckii esse viderentur, onera Brentanii. Secundo, quaeque | 598 agerentur, quasi dicasterialiter conclusa acta sunt; ad consilium assidentibus officialibus gradus cujuslibet, cumprimis schismaticis ac Mikassinovichio, episcopo item schismatico Placzkensi dicto horumque archimandritis, ut hac via tumultum evitaret, quem tamen maxime fames prohibuit. Metus hujus non vanus erat, ut per Stiriam Carnioliamque locatae legiones commissum sibi habuerint, parere evocationi Beckianae. Ab officiali capitaneo Brevenhuber mihi relatum est: sibi fuisse a Beckio dictum, quod cum politicus regni Croatiae status militari jurisdictioni ac territorio perpetuo adversaretur, suasque contributiones exageret, in his aulae circumstantiis totque evoluto bello contractis debitis, ne idem militaris status vel reducatur plane, vel coarctetur territorio, non solum ad firmandam militarem jurisdictionem se intendere, ast effectu demonstrare conari, hunc prae politico longe esse utiliorem; adeoque ab aula praeferendum dilatandumque, utpote cum ex suis dispositionibus post triennium tantum in pecuniis aulae allaturus esset, quantum politica inferret jurisdictio, ac insuper militaturus esset, adeoque aulae evaderet utilior ex utroque servitio; cum politici milites statuere deprecarentur. Haec subtilis Beckii cogitatio magnis aliquando confusionibus locum dabit. Quae Carolostadii a Beck agebantur, aeque per Kleffeld in generalatu alio acta sunt, videlicet Varasdinensi, atque aequalibus modis ac mediis. Quinto.

(Conferentia Varasdini.)

Initio Martii Varasdini tenuit banus conferentiam, ubi denuo data Hungariae cancellario negativa in petito succursu pro coronatione principis coronae in regem Romanorum. Causa renovatae per cancellarium petitionis fuit Zagrabiensis episcopus Franciscus Thauszy, qui post congregationem superiore anno mense Decembri peractam ad eundem coronationis linem privativo nomine per Sigismundum Komaromy 2000 fl. rh. submisit. Quo ejus facto litterisque provocatus cancellarius urgebat status, ad resolvendum quidpiam publico nomine, tot aliorum allegans exempla, sed repositum, status cassam aliam non habere quam rusticorum contributionem; augere illis onus pro coronatione ad Hungariam nil pertinente, in extremae famis pecorumve lue circumstantia inhumanum esset, nec regiae pietati conveniens, cum regina ipsa pro intertenendis in generalatu Carolostadiensi hominibus 40 milia li. Beckio submisisset. Haec suma fuit epistolae cancellario rescriptae

Sexto.

(Novus episcopus Segniensis.)

Pro eadem coronatione in Romanorum regem archiducis Austriae Josephi praeparabantur Viennae omnia, praeivitque denuo celsissimus princeps a Liechtenstein ad imperium extraordinarium, agens principis atque caesaris oratorem, pompa et apparatibus debitis; ac ad preces fati principis Liechtenstein regina die 12. Martii motu proprio in episcopum Segniensem resolvit patrem Pium Manzzador instituti Barnabitarum Romae, ut vocant, ministrum generalem, sed olim Viennae ad s. Michaƫlem apud Barnabitas concionatorem germanicum, virum praeclarum et cujus conciones typo sunt expositae. Hungariae cancellarius dum

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.