Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 269 --

513/514 inde formetur. In novo Testamento lac per metaphoram significat doctrinam Catechismi, seu prima elementa aut rudimenta Christianae religionis, ut 1 Cor. 3. Lactis potu vos alui, non cibo: nondum. n. poteratis. Et Hebr. 5. Facti estis lacte indigentes, et non solido cibo. Solidum cibum vocatiam pleniorem solidioremque doctrinam et maiora mysteria, difficiliorumque quaestionum tractationem, quae tantum maturiorib. et intelligentiorib. proponuntur. Lac gentium, et mammillam regum suges: praedicit Isaias de Ecclesia. sicut etiam affirmat reges et reginas fore nutricios eius. i. suavissime fovebunt, et promovebunt sumptib. et omni alio favore authoritateque veram religionem, Ecclesiam, et veros doctores. Lac rationale, et sine dolo, vocat Petrus 1 cap. 2, inquiens: Proinde deposita omni malitia, et omni dolo ac simulationibus et invidentiis, et omnibus obtrectationibus ut modo nati infantes, lac illud sermonis sincerum expetite, ut per illud adolescatis. Vocat lac rationale, λογικὸν , quasi dicas sermonale aut verbale. i. lac doctrinae, qua voce substantia huius lactis exponitur, quod nempe sit doctrina. Deinde altero epitheto describitur accidens huius lactis, nempe doctrinae puritas, seu omnis cauponationis et falsationis absentia. Est autem admodum elegans et multipliciter conveniens metaphora. Nam utrunque, tum lac, tum doctrina de Deo, est quiddam naturale, sincerum ac simplex, naturaeque valde conveniens, quod recens natis dari solet, et denique quod facile multipliciterque adulterari potest, idque ita, ut non facile animadvertatur. David dicitur assumptus de postlactantib. aut foetis ovibus, ad regimen regni: Psal. 78. Lactare, per metaphoram significat blande pellicere, ac in aliquam sententiam pertrahere: sicut si matres monstrata mamma allicerent adse infantem. Prover. 1. Hos. 2. sumpta est nimirum metaphora a mulierib. lactantib. quae et blandiuntur valde infantibus, et facile quo volunt eos pertrahunt. 1 Cor. 9 dicit Apost. Quis pascit gregem, et de lacte eius non comedit? ostendens aequum esse, ut unusquisque fructu laboris sui perfruatur. Cantic. 4 dicitur, mel et lac sublingua tua: pro, sermo tuus est suavis et salutaris, ut nutrimentum lactis et mellis. Isa. 55 dicitur: Venite, accipite sine argento et ullo precio, lac et mel: ubi primum Synecdoche est, quod ista duo illis locis usitatiora edulia, pro omnibus aliis ponuntur. Deinde per metaphoram ad spiritualia bona ac beneficia Christi transferuntur. Sic et Isaiae 7, per copiam lactis spiritualia Christi beneficia praedicuntur. Ezech. 25 minatur Deus Ammonitis, quod Orientales bibent eorum lac. i. fruentur omnibus eorum bonis, seu eos spoliabunt et subiugabunt sibi. Ablactatos aut amotos a lacte, videtur Isaias cap. 28 vocare, imperitos prophetas ac sacerdotes, qui ob extremam ac infantilem ignorantiam sunt ad docendum inepti. Alii tamen eam locutionem ibi exponunt de pusillis Christi, esurientibus ac sitientibus veram doctrinam et salutem, aliaque Christi beneficia.

LACHRYMA, praesertim in plurali, crebro significat calamitates, dolores ac tristicias, veluti certissimum horum tristium affectuum indicium. Psal. 80. Ci [?: -asti ] eos pane lachrymarum, et potasti eos lachrymis [?: copiosis ] . i. maximas afflictiones, et inde profectos dolores ac moerores eis cumulasti. Lachrymae igitur et calamitates, et inde profectam tristiciam notant. Ideo autem dicit, afflictos illis cibari et potari, quod [?: deflu-tes ] per os non raro devorantur a lachrymantibus, et quod valde moestis non admodum libet cibis vesci. Sic [?: ] Psal. 42. Fuerunt mihi lachrymae meae panes die ac [?: ] . Sic et Psal. 102 ponitur, Potum meum cum [?: fle---scui ] . Sic et Ovidius in Metam. dicit de quodam in lucto et lachrymis tabescente, quod lachrymae illi fuerint [?: ] Thren. 2, Propheta invitans Iudaeos ad luctum, [?: -quit ] : Descendere fac lachrymam veluti torrentem, per [?: ] ac noctem. Eandem adversorum et dolorum copiam exprimit Psaltes etiam, illa huic vicina locutione, Madefacere lectum lachrymis, Psal. 6. Humecto per totam noctem stratum meum, et lachrymis meis lectum meum madefacio: pro, tot malis, dolorib. ac moerorib. excarnificor, ut nec noctu quidem in lecto, a luctu lachrymisque abstinere possim. Contra quoque, Amovere lachrymas ab aliquo, est eum liberare calamitatib. ac dolore. ut Psal. 116. Eripuisti oculum meum a lachrymis. Et in Apocal. 17 et 21 habetur, quod Dominus absterget omnes lachrymas a piorum oculis. i. amovebit omnes calamitates, dolores ac moerores. Lachrymas suas in utre a Deo colligi, petit David Psal. 56: pro, diligenter a Deo observari, numerari, ac considerari omnes suas calamitates et dolores ac moerores: veluti si Deus eas non in terram defluere, aut alioqui exarescere pateretur, sed diligenter colligeret, ut ante se haberet, quo earum recordari, et eas subinde considerare queat. Hypotyposis haec idem valet, quod affici Deum calamitatib. piorum vehementer, eumque ab illis tanto citius liberare. sicut alibi inquit: Cum ipso sum in tribuiatione, eripiam eum, et glorificabo eum. In lachrymis seminare, Psal. 126: pro, in multis calamitatibus, aut per multas cruces ac dolores, rectas Deoque acceptas actiones praestare, unde postea laeta praemia operanti contingant. Lachrymas auribus percipere, Psal. 39. i. lachrymosas querelas, ac petitiones cum lachrymis factas, vel etiam lamentationes, de grandib. malis et afflictionibus ac moerorib. suis. Sic et Isa. 38, Vide lachrymas tuas. i. querelam et petitionem cum lachrymis factam. Lachryma quoque per metaphoram significat mustum et oleum. Exod. 22, Lachrymam tuam et plenitudinem tuam non tardabis offerre. Sic et Deut. 22, ac saepe alias vox haec accipitur: et aliquando coniungitur cum plenitudine, aliquando sola ponitur. Ratio autem metaphorae est non solum in liquiditate, sed etiam quod similiter stillet, et quasi undique desudet liquor ex vuis, aut etiam oleis in torculari pressis, sicut lachrymae ex oculis.

LACUS, et PUTEUS, aliquando etiam FOVEA, idem ferme significant. Lacum. n. crebro vertit Vulgata, vocem Hebraeam בור Bor, aliquando etiam puteum. Significat autem plerunque, ac maxime proprie, quamvis profundiorem foveam, aut cavitatem subterraneam, sive in sit aqua, sive non. Crebro tamen significat puteum aquatilem, unde forte Germanicum Brunn et Born. Hiere. 2. Populus meus fodit sibi puteos non habentes aquas, deserto me fonte vivo. Significat eâdem ratione etiam subterranea loca, ad custodiendos captivos idonea. Unde Hieremias dicitur esse coniectus in lacum, nempe in carcerem subterraneum. Et Exod. 12 dicuntur esse interfecta omnia primogenita, a filio Pharaonis sedente in solio, usque ad filium molentis in lacu. Sic et lacus leonum apud Danielem celebratur, simul et describitur, qualis nam fuerit Porro a tali calamitoso loco transfertur ista vox ad multa alia significata. Denotat. n. interdum ipsum infernum, quia sit quidam profundus miserorum carcer: ut Isaiae 24 praedicuntur congregandi in lacum, tum aliqui caelestes exercitus, tum etiam potentes mundi, ibique concludendi, ac denique post longa tempora rursus visitandi, nempe in extremo iudicio et resuscitotione, ubi Deus iudicabit etiam angelos malos ad iudicium, teste Petro, in tenebris custoditos. Hic puteus vocatur Abyssus, et describitur Apocal. 20. Porro Psal. 55, vocatur puteus perditionis aut interitus: Descendere eos facies in lacum, puteum aut foveam interitus i. in mortem, ac ipsissimum exitium, temporarium ac aeternum. Transit porro ista metaphora etiam longius, ut quasvis maiores calamitates ac miserias, praesertim spirituales denotet. Psal. 30. Domine eduxisti ex inferno animam meam, vivificasti me a descendentib. in lacum. idem bis dicit, nempe, Liberasti me ab extremo interitu, praesertim spirituali, aut exitio aeterno. Ibidem in eodem sensu accipitur, Descendere in foveam. Sic quoque Psal. 28 et 143. Ne abscondas.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.