Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Novus episcopus Segniensis.)
Pro eadem coronatione in Romanorum regem archiducis Austriae Josephi praeparabantur Viennae omnia, praeivitque denuo celsissimus princeps a Liechtenstein ad imperium extraordinarium, agens principis atque caesaris oratorem, pompa et apparatibus debitis; ac ad preces fati principis Liechtenstein regina die 12. Martii motu proprio in episcopum Segniensem resolvit patrem Pium Manzzador instituti Barnabitarum Romae, ut vocant, ministrum generalem, sed olim Viennae ad s. Michaƫlem apud Barnabitas concionatorem germanicum, virum praeclarum et cujus conciones typo sunt expositae. Hungariae cancellarius dum
instantes pro episcopatu Majestati referret, se fatum Manzzador resolvisse, Majestas reposuit. Ad servandam attamen formam impediendaque Hungarorum in diaeta lamenta, cum praedictus pater Hungarus non esset, sed Hispanus origine, cancellarii ipsius voto idem Manzzador in facta dein per cancellariam referada fuit propositus. Sic eventurum, | 599
praedixeram Zagrabiae, dum ab amicis Vienna etiam pro petendo episcopatu Segniensi hortabar, nominandum videlicet monachorum qnempiam, ut probaretur, num clero populoque Segniensi concordia futura sit major cum episcopo monacho, quam fuisset ecclesiastico; nam et cum prioribus episcopis uti Nicolao Pohmajevich et Benzzonio, quamvis non adeo strepitosae uti cum Chiolich, fuere dissensiones. Praeterea accusabatur incontinentiae Chiolich, at ille accusationem ideo in se conflatam dicebat, quod clerum populumque ad continentiam vocaret libidinemque eorum damnaret, qua de causa singuli de clero ab episcopo Septimo.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.