Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Secunda forma regiminis. Mors praepositi Sinersperg.)

Aut vero, si prior regulandi hujus regni conjectura non placeret, Hungariae instar comitatus erigendi censerentur, ac instar inferioris Sclavoniae regulandi, qui a bano dependeant, eique omnia referant, et is per cancellariam Majestati, atque hoc quemadmodum et in Hungaria ac ipsis Hungariae legibus. Intelligendo videlicet de statu in regno hoc politico vocato. Alias jurisdictiones arbitrio Suae Majestatis relinquendo. Moritur interea praepositus major Sinersperg, et lector capituli Putz pro consequendo beneficio Viennam festinat. Ego quoque eo ascendere cupiebam, sed quia praemissum opus necdum absolveram, ab Althamio permissus non sum, verum is ad cancellarium Hungariae Nadasdi, banum Batthyan, et Suam Majestatem ipsam intuitu hujus scripsit, ac uti dicebat, me commendavit. Credibilius censeo, oraverit tantum, ut collatio suspenderetur, sicuti et suspensa exstitit, et

-- 179 --

Putz ViennĂ¢ remissus. Crediderit facile Althamius, si tunc statim Putz resolutus fuisset, me ab opere, adeo per eum postulato et adurso, destiturum, et se notam apud Majestatem incursurum. Quare me Viennam petere non admisit, quam absoluto terminatoque opere. Istud cum absolvissem, incredibili gaudio et humanitate ab illo susceptum relectumque est, atque probatum. Quin me praesente vocatus consiliarius ille Bohemus, ut e Latino Germanicum faciat, Suae Majestati ab Althamio submittendum. Post dies iterum evocor aliquos, petitque Altham, ut, quos pro officiis cogitarem proponendos, scripto porrigerem. Reposui: antequam probatum non fuerit opus principi, sciaturque, quam proponere velit et resolvere princeps viam regiminis, de promovendis subjectis cogitari non posse. Distincta enim longe foret ratio subjectorum in uno ac in alio systemate. Is nihilominus ursit, ut quodcunque resolveretur, cum credat, se indubie et de subjectis interrogandum, paratus esse possit, meaeque semet hoc in |271 merito conscientiae credere, cum videat interessata in regno omnia, et nec sciat, cui credere possit. Unum hoc addidit, ne tres hos, Rauch videlicet, Raffay et Busan, pro ullo scriberem officio, quia eos certissimo deleret, proinde nec mihi necessum esse cartham gratis onerare. Itaque ut me ab homine expediam, volente plures ubique proponi, hoc etiam dedi pro memoria.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.