Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: hieronymus

Quod quaesisti inventum est in 312 locis.

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Omnes locos inventos monstra

Preme hic ut KWIC videas

Loci 301-312:


301. Dumanic,... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

et humani divinique juris admodum peritus Latinisque literis eruditus. Scripsit non pauca, versu praesertim, quorum nonnulla extant apud me, non sine eruditione et elegantia. Franciscus Martiniacus Spalatensis floruit eodem tempore quo et Hieronymus, ejus frater natu major, cui par fuit ingenio, eruditione et eloquentia; parem etiam cum eo indolem habuit ad poesim, multa reliquit ingenii sui praeclarissima monumenta, ex quibus extant apud me carmina non pauca, quae ad excellentiam poetarum sui temporis accedere videntur.


302. Dumanic,... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

et campanile sancti Joannis de Fonte restauravit. Multa scripsit tum versu tum prosa, Latina aeque ac Illyrica lingua. Nonagenario major decessit ex hac vita sepultusque in ecclesia monialium sanctae Mariae de Taurello ante majus altare. Hieronymus Martiniacus, patritius Spalatensis, singulari ingenio praeditus, idemque literis Latinis eruditus et omni digna homine nobili doctrina excultus; verum autem poeticae facultatis laude floruit multaque reliquit carmina, quorum pleraque apud me reperiuntur. In his legitur nobilissimum


303. Dumanic,... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

puellae 5
Ut se non aliam jam Venus esse velit.
Felix illa quidem tali celebrata poeta,
Aeternum formae te duce nomen habet. Hieronymus Papalis, patritius Spalatensis, habuit ingenium satis amoenum et ad poesim mirifice propensum, in qua addiscenda omnem industriam collocavit, ut brevi tum Latina, tum Italica ac vernacula lingua elegantissimos versus faceret. Reliquit varii generis carmina pure, dilucide, perspicue


304. Dumanic,... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]


Hic me vermis edit, sic juri mortis obedit,
Corpus quod laedit animamve qui sibi credit. A. D. MCCLXVIII. men. Madii VIII. die intrante. Hieronymus Dumaneus, Marci Dumanei, auctoris hujus operis, ex fratre nepos, et ab eodem missus Graecium studiorum caussa, atque ab archiepiscopo Spalatensi Stephano Cosmi in ipso die sui discessus prima tonsura initiatus fuit. Qualis ejus profectus in studiis, qualis morum probitas, modestia,


305. Dumanic,... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

Georgius Spalatinus scripsit historiam seu cronicon de Saxoniae ducibus. Hic eximius theologus illustrissimae Saxoniae ducis a sacramentis fuit. Paulus Bolduanus Bib. his., Bas. 1544; Roterodamus epist. 2. m. 125. Hieronymus Patricius fuit sacerdos Spalatensis, vir admodum doctus ac eruditus atque in patriae ac nationis suae rebus admodum versatus optimeque de ea meritus. De eo meminit Robertus Papafava, patricius Venetus, in historia de situ Carniolae et Carintiae, pag. 63.


306. Crijevic, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 25 | Paragraph | Section]

igitur dono recepit Lucretii opusculum emendatum illud et perpolitum; qua de re elegiam scripsit Cervinus laudatque amicum multis clarum nominibus atque pro accepto munere gratias agit inquiens:
Qui curat morbos Hieronymus, hoc tibi praestat,
E carie versus eruit ille tuos...
Versibus hinc praesto est, hinc ille iacentibus aegris
Atque instar Phaebi culmen utrumque tenet,
Inde prius quam te


307. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

mei ab episcopo in vulgus sparsa esset derelictio et abominatio, quae honori episcopali plus quam meo derogaret, ex eodem didici | observavique plurima, quod verissima omnia ejusmodi forent spargamenta. Quare ne bilem episcopo moveam, tanquam execratus, ut olim Hieronymus mortuo papa Damaso, sic ego, abeunte Klobusiczkio, secreto neglectimque vivere constitui elegique, eremum mihi domum meam constituens nec cum ullo vel tractare serio volens, quousque assentatorum tempora non mutentur. Jam his praemissis ad historiam. Kukuljevichius, ut superius dictum,


308. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 387 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et tantis jurare ac procuratorum in praesentia. Variabant opinionibus assessores, demum pluralitate votorum eveniente, dominus assessor Ladislaus Lukauszki ad eos exmissus est; praestiteruntque elevatis digitis corporale juramentum p. Franciscus Kovachich provincialis, p. Hieronymus Tusztich provinciae vicarius, p. Josephus Bedekovich, p. Gabriel Lengell, p. Vincentius Halaszy, p. Bartholomeus Samuel, definitores. Quo juramento ex more relato et actibus processualibus inserto, provincialis terminum petiit ad


309. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 420 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad articulum 73. 1723. provocavi, bullam, quam is nunquam viderat, misi, cogitandumque reliqui, quam injuriam papae, universitatibus orbis, litteratis, mihi, non Sabolich at ipse approbans inflixisset. Tum descendi, quid sit philosophandi genus ecclecticum, quid de eo senserit Augustinus, Hieronymus, Chrisostomus, descriptisque copiosis horum textibus, (quos scivi unice apud monachos valere), Christum ipsum fuisse ecclecticum docui, dum veritatis habuit rationem destructa synagoga hujusque doctrina. Hinc judaizare eos videri subsumebam, qua re minus intelligentes maxime terrui.


310. Kunic, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis veluti norma, qua oratoriam interpretationem


311. Sorkocevic,... . De illustribus familiis quae hodie... [ Note]

omnes linguae amatores haud falsis praeoccupati opinionibus exoptant; haec sola ad consonantiam revocare discordem syntaxin valeret; haec innixa invariabili, qui in Ecclesiis custoditur, textu, quemque, ut credere par est, D. Hieronymus ex germana illa atque antiqua Illyrica lingua perfecit, robur veritatem auctoritatemque eidem linguae, cui modo nulla est, apud omnes in posterum necessario conciliaret. Sperandum est itaque, quod literis atque


312. Cobarnic, Josip. Dioclias carmen polymetrum, versio... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

352. 5. Margus. Aliqui volunt hanc urbem fuisse in Pannonia, aliqui in Illyrico, atque ideo Murgum idem esse ac Mucrum. Hinc Auctor Chronici Norimbergensis et Hieronymus Heninges, probant Carinum apud Mucrum sive Mucarum in Dalmatia fuisse acie vietum. Mucarum autem juxta Farlatum II. (362) idem est ac Macarasca nostrorum temporum. 6.


Bibliographia locorum inventorum

Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].

Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].

Sorkocevic, MihoMalinius Sandecensis, GasparusAsirelli, PierfilippoFortis, AlbertoMarullo, Michelle (1739-1796) [1790]: De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica, 121 versus, verborum 3295, ed. Miho Sorkocevic 1739-1796 [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [numerus verborum] [sorkocevic-m-fam.xml].

Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].


More search results batches of 100
1 2 3 4

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.