Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: hispanorum

Quod quaesisti inventum est in 62 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Loci 1-62:


1. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

, astrologorum principi, ordinarie in alma Academia Patavina feliciter legenti, felicitatem. Pater Atlas, quia astrorum motus optime calluit, ideo caelum manibus amplecti dicitur. Quod a Ptolemaeo et Alphonso, rege Hispanorum et imperatore Romanorum, compertum est satis trepidare. Forte quia, senio confectus, robore corporis molem tantam sustinere non valet. Vel forte, quia pater ipse physica cognitione non bene firmatus monitusque caelos a suo motu


2. Banicevic, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 114 | Paragraph | Section]

ante Veronam irent subito ad succurendum ei x. vel xij. M. et quantum opus fuerit hominum ad succurendum Verone: Pontifex autem videns imminens periculum Italiae, statuit una cum statu Florentinorum succurrere Italiae et deliberarunt quod per Vice Regem teneantur viij. M. peditum Hispanorum et xi. M. Helevetii et quod isti pedites debeant interteneri impensis trium videlicet Pape et Florentinorum pro una tertia parte, Regis Catholici pro alia tertia, Ducis Mediolani pro alia tertia parte: ulterius quod Dux debeat dare mille Calones vel Guastadores pro exercitu, et impensa


3. Banicevic, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 99 | Paragraph | Section]

progrederentur, ibidemque ipsos esse sequestratos, proinde rogare Caesarem ut juste eorum cause adsistat: magna pars Cardinalium favet cause eorum. Pontifex scripsit Duci Mediolani vel dixit Oratoribus suis in Urbe quod ipse et status Florentinorum adjuvabunt intertentionem Hispanorum ut impediatur reditus Gallorum in Italiam, sed nec populus nec Helvetii contentantur de Hispanis et mora eorum in statu Mediolani, imo Dux scripsit ad Helvetios, ut sint contenti quod remaneant dicti Hispani et accipiet adhuc iiij. M. Helvetiorum cum eis tam ad obsistendum Gallis quam ad


4. Crijevic Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo leuius uictori quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum aetate Illyricis, Thracibus, Macedonibus et Graecis, his uero temporibus Italis euenit. Quorum alii dum Gallorum ope, alii Hispanorum aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atqui haec seruitus, quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit.


5. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret Consaluo Adigario, clarissimo sua aetate duci, cum his Hispanorum copiis, quas ipse in Sicilia id temporis habebat, ad Cephaleniam proficisci, atque inde pulsis Turcis Venetorum ditioni insulam adiungere. In quam quidem sententiam quum regem facile induxissent, numerata Hispanis militibus ingenti ui


6. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris filium, ueneno necasse dicitur. Caeterum Gallus rex, simul gloria Hispanorum stimulatus, quam illi Cephalenis subactis sibi adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico


7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

repleto atque incenso dirutis. Gallorum reliquias solum uertere coegerunt. Quod ubi Francorum rex Lodouicus Aureliensis accepit, accusata Hispanorum fraude, suorum ignauia, exercitum in Circumpadana Italia reparare constituit, quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam Francorum copiae fines regni Neapolitani ingressae ad Lyrim


8. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis aedificatum diximus, irrumpunt. Consaluus occupato a suis ponte, quem Gallis pauore attonitis ne rescindere quidem, nedum hosti


9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

de restituendis Apuliae urbibus; Maximiliano imperatori a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus, Hispanorum rex, Philippo, Belgarum ac Morinorum duce, Maximiliani Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem


10. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem Hispaniam, patrium regnum, tunc contulit, quo et sponte sua magis quam Hispanorum principum coactu Ulteriori Hispania genero cessisse uideretur, et Consaluum Adigarium, tot uictoriarum successu inflatum, regiumque, ut fama erat, affectantem fastigium ab administratione regni Neapolitani amoueret, simul


11. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque societate inita cum Maximiliano Caesare, Lodouico Aureliensi, Ferdinando Aragonio, altero Gallorum, altero Hispanorum rege, ascriptis insuper foederi Alfonso Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi orationem apud Francorum regem pontificis legatus habuisse dicitur: Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem


12. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem,


13. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

Cardinalis San Seuerinas Flaminiae urbes Gallici consilii nomine occupat; Hispani ad Pampelonam belli sedem constituunt; Maximilianus imperator copias suas a Gallis reuocat; hinc Galli ex Italia migrare coguntur; Hispanorum praesidia eis ubique succedunt; Helueti, auxiliares Venetorum, tumultuantur et gressum referunt. Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue


14. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo


15. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma


16. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

nititur, iisdem se ipse superetur; nec multo leuius uictori, quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum aetate, Illyricis, Thracibus, Macedonibus, et Graecis, his uero temporibus Italis euenit. Quoniam alii, dum Gallorum ope, alii Hispanorum, aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus, quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari,


17. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Et tandem in Hispania, quemadmodum Blondus meminit, Blondus dec. prime li. primo et secundo. (133) pedem firmantes ad hanc usque horam ea felicissime potiuntur. Unde et optimates Hispanorum se de genere esse Visigothorum gloriantur. Hinc (ni fallor) Romani nullius minus quam nationis Slauorum profectu laetantur, quoniam ipsi praecipue eorum potentiam eneruauerunt. Quis igitur mortalium dignis ualet Slauorum gloria laudibus extollere,


18. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

quorum uirtute depressa est Persarum arrogantia, eneruata Assyriorum et Medorum potentia, deiecta Aegyptiorum extollentia, debellata Graecorum prestantia, subacta Scitharum immanitas, oppressa Indorum multitudo, superata Germanorum asperitas, deuicta Hispanorum dexteritas, prostrata Gallorum ferocitas, inclinata Romanorum sublimitas, deleta Penorum caliditas. Feci pro uirili nostra quae potui, sed non quanta Slauorum dignitas ipsa efflagitabat, longe enim inferior subsedi. Ad Dalmatiam igitur, natale solum nostrum,


19. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

tum subeat nunquam in tuum pectus ne minimam quidem formidinem descendisse: sed inuicto semper animo profectum in aduersa, cuius magnitudinem nulla unquam uis, nec robur Gallorum, nec ferocitas Germanorum, nec Hispanorum aestus, Poenorumque doli, et Alexandrinorum insidię, non denique furor ciuium Romanorum multęque aliae pestes labefactare potuerunt, nihil sordidum, humile, caducum, sed unumquodque magnificum excelsum


20. Stafilic,... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

et plures ducentis securi percuti iussit: Vt eo exemplo ostenderet, non omnia uictoribus in uictos licere. Habes Carole Caesar auitum exemplum, quid de exercitu iudicare te oporteat, qui auaritia corruptus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Et haud scio an noceat nostris hominibus contagio Hispanorum: hos, ut uereor, nouae disciplinae magistros habent. Ab his tanquam lanistis auariciam crudelitatemque discunt. Non autem minus sacrilegium est, Bibliothecas, quam phana diripere. Non enim inter sacras res, aut diuinas recensenda sunt aurea uasa, quibus in


21. Stafilic,... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

moderatos esse in uictoria iram, ut edictum etiam propositum pacis, ut parceretur his, qui in templa Christianorum confugissent, et ut urbs sine caede diriperetur. Atqui hoc tempore tantum abfuit, ut a sacris rebus abstinuerint uictores, ut non cupidius aliunde praedati sint. Hispanorum et Germanorum dira auaritia. Caedes factae tota urbe miserorum ciuium: bona ciuitatis pars incendio deleta: studia omnium honestarum rerum, quae ibi floruerunt, armis conterrita, obmutuerunt. Abolita sunt et haec, quae si mansissent, instaurare collapsam urbem potuissent, ueteres


22. Benesa, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 213 | Paragraph | Section]

imperio de omnibus controuersiis componatur. Tum interea si sordes in ecclesiasticis emaculatę non fuerint, concilium uniuersale celebretur, sanctissimi uiri conuocentur, publice consultetur quo modo is status in meliorem formam reduceretur. Sic puto facturum, ut uni corpori cuncta menbra reddantur, et posthac non amplius inuicem digladientur. Deinceps post obitum liber sit imperatoris delectus, lectioque stet apud aulę principes, ut noua constitutione definitum fuerit. Ratio etiam habeatur omnium, qui extorres propriis laribus agunt ob tuendas contra


23. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

significat regnum, quamuis et alia habeant diuersa vocabula ad significandum regnum, vt Istan) quia cum Italiae siue Franciae aut etiam Hispaniae regnorum mentionem faciunt, tunc dicunt Frank istan) quod significat tam Italorum, Gallorum, quam Hispanorum regna. Frank) significat hominem harum regionum vt Frank Gyaur) id Italus, Gallus, vel Hispanus Christianus. Caeterum cum Graeciam nominare volunt, mutant vocabulum, dicentes: Vrum elli) id est,


24. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

animi summa inscitia, indocta, stolida: istis se addit Graecus ignauia perditus, Asiaticus luxu corruptissimus, Aegyptius non minus animo quam corpore euiratus, Arabs excoctus, minutus, et exanguis. Quis a tali milite crederet Gallos ferocissimos, Germanos animosissimos, Italorum ingenia, Hispanorum solertiam vinci posse? et tamen, proh dolor, vincimur: et vincimur ab ijs, qui in seruitutem vincunt, et serui pro seruitute bella gerunt contra nos, qui in libertate geniti a proauis, et atauis, nobis in delibata relicta. Quod si instituta et leges vtriusque


25. Pir, Didak. Cato minor, sive disticha moralia,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

et avitam Gallicam, Hebraicam, Latinam, et Arabicam exacte calluit. librum in septem particulas distinctum (ita enim inscripsit) composuit. et ut plerique existimant, Arabice. Mauris enim ea tempestate maiorem Hispaniae partem occupantibus ea lingua omnium fere Hispanorum communis habebatur: in prioribus tribus de Deo, et animorum immortalitate ita copiose scribit, ut non Christianas modo, verum et Platonicorum omnium bibliothecas excussisse videatur. in reliquis de concordantia Sibyllinorum carminum cum prophetarum


26. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

provectis doctrina Christiana recitabatur, reliquaeque sacrae psalmodiae et sacra decantabantur. Iucundum erat videre, (ut mihi ipsi, qui inde expulsi sunt, narravere) qualiter omnes fere Hispanicum sermonem bene scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos prohdolor 9 non sine calamitosa strage multorum Hispanorum viginti 10 duorum religiosorum Ordinis Sancti Francisci violenta morte


27. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

bene scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos prohdolor 9 non sine calamitosa strage multorum Hispanorum viginti 10 duorum religiosorum Ordinis Sancti Francisci violenta morte crudeli auso 11 , nefaria traditione rebellionem eiusdem incolae attentarunt ac suppeditante daemone a catholica religione deficientes, suave iugum Christianae fidei rejicientes, quo liberius


28. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

intenti, in gloriosam mortem omnes paratissimi, sine magno labore (hanc enim quotidie et speravimus et speramus) ad omnia pro Dei gloria sustinenda alacres, nos ipsos Divinae consecravimus Maiestati, quia tamen non solum nostra inde dependebat salus, verum tot Christianorum ibidem viventium, tot Hispanorum pro salute sua operantium, status se se nostris objiciebat oculis, ut tot tantoque labore partos partus una finiet res 23 , qualiter avernalis ille Cerberus miseris hisce insidiabitur animabus, quam misero in statu Divina omnia periclitabuntur, quomodo calamitoso exitu tam


29. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

res 23 , qualiter avernalis ille Cerberus miseris hisce insidiabitur animabus, quam misero in statu Divina omnia periclitabuntur, quomodo calamitoso exitu tam feliciter coepta pro Dei gloria studia corruent. Simul etiam perpendimus temporalia bona Serenissimi Regis argenti fodinas tot Hispanorum locupletia praedia et possesiones, quas 24 si semel occupaverint 25 perduelles, difficili via recuperari poterunt. † nimium 26 cura sit parta sua 27 † cuivis facilius enim custodiuntur, quam iterum recuperantur. Haec dum maiora 28


30. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

est, quod scripsi nec liber sufficeret, si pessimas eorum consuetudines aut mores referrem. Quae incidunt perscribam. Ratio, consilium, prudentia, virtus hic penitus nullum locum habet, sed veluti se phantasiae illorum aliqua res offert facienda aut peragenda, ilico exequuntur. Quandoque ob metum Hispanorum, quem modicum habent aliqua prohibentur facere, quae, si omnia naturae illorum voluntatique permitterentur velut bruta animalia in quaelibet mala ruerent. Hinc beatitudo illorum est gulae et servitio carnis indulgere, dormire, otiari, spatiari, equos exagitare, se inebriare, et in


31. Dumanic,... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

eum sedulo flagitavit, quem et a confessione et a secretis esse decernit. Ipsum etiam Gregorius XIII. praecepto obstrinxit ut episcopatum Curzulensem reciperet, quod accidit anno 1573, praecepto, inquam, obstrinxit, quia quondam alterius episcopatus dignitatem acceptare renuit. A Sixto V. nuntius Hispanorum praeconizatus profundissima humilitate honorem recusavit. Tandem a Paulo V. ad episcopatum Massensem in Regno Neapolitano translatus anno 1605. Exuit mortalitatem anno 1611, aetatis vero 67. Cau. Tit. I, pag. 534, n. 345; Plod. p. 2, l. 4, pag. 280. Pater frater


32. Durdevic, Ignjat. Eugenii a Sabaudia... epinicium,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Contorno di Langres, in Galliâ. 73 Tunetum in Africa, nunc Tunes, cepit Carolus Quintus: urbem non longe a situ, ubi olim Carthago steterat, aedificatam. 74 In quarto libro Sultanorum subsidium aduentantes, finguntur. 75 Hispanorum motus contra Caesarem, Othomanico bello implicitum, innuuntur. FINIS.


33. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 364 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

viri ab eruditis omnibus et praecipue exteris aegrius lata, desideriumque sui reliquit immortale, erat enim a praejudiciis liber. Romani zelum ejus a morte damnabant ob cessas Hispaniae beneficiorum investituras seu collationes, qua cessione ultra 70 milia annue decedere Romanis dicebant ob Hispanorum absentiam; menses item Germaniae, ut nec Hispanis nec Germanis causa sit Romam excurrendi ibidemque insumendi. Profecto ex Germanorum hinc collegii Apollinaris neglectu, ex dioecesi hac nostra Zagrabiensi 12 juvenes ad fatum collegium suscipiuntur. Monachi vix non haeresis eum post


34. Zamanja,... . Navis aeria et elegiarum... [Paragraph | Section]

suspicient atque admirabuntur. Velim autem animadvertas, quod hoc in loc tacite videtur cum Fontanellio innuere, quamvis non audeat palam proferre invidiam pertimescens: nimirum non videri omnino fieri non posse, ut quemadmodum Americani de oceani navigatione perverse sentiebant ante adventum Hispanorum, sic fortasse Europaei de navigatione aeria non omnino recte opinentur ac iudicent. Vulgatum illud Lucretii lib. V.....
unumquidquid paullatim protrahit aetas
In medium, ratioque in luminis eruit oras


35. Zamanja,... . Navis aeria et elegiarum... [Paragraph | Section]

luminis eruit oras etc. [x] Hanc in insulam juxta plerosque historicos primum descendit Columbus, eaque etiam num paret hispanis; estque accommodatissima hispanorum classibus ad importandas, exportandasque merces ex America. [y] Non desunt Mythologi, qui existiment Taurum et Arietem fuisse naves quarum altera Phryxus ad Colchos, altera vero Europa ex Phoenicia in Cretam


36. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

famae Cortezii eum qua commendans eius revocavit [eum]; cum non veniret, exercitum ei opposuit in insula Mexico, sed Cortesius vicit Delasquaesium; donec exterius pugnatum esset, in urbe contra 80 Hispanos, quos Cortezius in urbe reliquit, exarsit seditio, sed etiam ob iniquitatem Hispanorum, qui plus semper et plus auri et gemmarum extorquere voluerunt saeviveruntque; in somno et crapula opressos agressi sunt, multisque cesis, eos exspoliarunt; redux ergo Cortezius deprehendit circiter aliquot centenos homines in armis, quibus Motezuma liberatis praeerat, sed


37. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et hinc bellum enatum est; suffultus quidem est a Gallis, sed non ita ut resistere potuisset Phillipo, et hinc expulsus est ex Portugallia, et in Gallia defecit. 2 Sic ergo Philippus Ulissiponae coronatus est; regnum hoc nisi 60 annis permansit sub potestate Hispanorum, quo tempore mirum in modum destructum est hoc regnum, plerumque a Hollandis, qui cum Philippo bellum gerentes diripiebat Portugalliam cum eius provinciis. 3 Phylippus ergo se tam potentem videns conabatur cum Elisabetha regina Angliae congredi ad quod


38. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Belgium armata manu, sibique subjecit plurimas civitates cum toto ducatu Burgundico; videntes haec belligerentes Belgae foederati et Angli seque delusos observantes pacem inter se fecerunt et foedus iniverunt contra Ludovicum 14‑um, sibique Svecos adjunxerunt, et sic cum societate Hispanorum pacem extorserunt Ludovico; et sic 1668. Aquisgrani pax coaluit; ut nempe Burgundiae comitatum restituat Hispanis Ludovicus; arces tamen munitas demoliri curavit prius Ludovicus ut sic alia occasione data eo facilius occupare possit; in Flandria vero aliqua loca sibi


39. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

extorserunt Ludovico; et sic 1668. Aquisgrani pax coaluit; ut nempe Burgundiae comitatum restituat Hispanis Ludovicus; arces tamen munitas demoliri curavit prius Ludovicus ut sic alia occasione data eo facilius occupare possit; in Flandria vero aliqua loca sibi servavit; enervata sic Hispanorum potentia auctaque Portugallorum potestate per amicitiam Anglorum, pacem confecerunt cum Portugallis eodem anno, et sic Portugalia independens declarata fuit, et in statum priorem restituti sunt, Aquisgrani; unicum locum in Africa, nempe Septam (Ceutam) pro memoria dominii sui


40. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

egritudine oppressus mortuus est; et sic Franciscus dux Lotharingiae '45. electus est in imperatorem succesitque in imperio nomine Francisci 1‑i; anno 1746. mortuus est Phylippus 5. in Hispania, ei successit Ferdinandus 2‑us, et ab eo tempore jam segniter bellum hoc ex parte Hispanorum gestum est; caeterum cum potentissimis duobus maritimis potentiis agendum habuerint, ipsos etiam Gallos in America lacessiverunt Angli, plurimum Borussus astu et fraudibus suis effecit, integram enim fere Silesiam occupavit; anno 1748. pace Aquisgravensi clausum est bellum


41. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

provinciam Congo et Ginea fortalitiis et praesidiis firmavit, et novas expeditiones ordinavit, in quibus tandem ad finem Africae pervenerunt, ad promontorium nempe Bonae Spei, per Bartholomaeum Diacz, anno '492; Christophorus dein Columbus fecit prius iter in Americam ex partibus Hispanorum; hinc enatae sunt lites maximae inter Portugallos et Hispanos; Iohannes enim II dicebat se jus exclusivam habere ad detegendas terras incognitas; compositae ergo sunt lites per pontifices ut hae duae aulae cum exclusione aliarum gentium dividant terras incognitas; nempe ab


42. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Antonius se recepit ad Gallias, ubi aliquo tempore latuit, postquam vero Phylippus 2. exercitum contra Elisabetham reginam Angliae, anno '589. duxit, Antonius subjutus ab Anglis appulit ad insulam Terceram, ut eam sibi subjiceret, sed jam adfuit classis Hispanorum, proin parum effecerunt Angli; recepit se ergo iterum in Franciam, ubi anno 1598. mortuus est sine haeredibus. 12.1 Habuit Phylippus molestias maximas in Portugallia; adhuc comparuerunt enim 4 in ordine, qui se dixerunt


43. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

12.1 Habuit Phylippus molestias maximas in Portugallia; adhuc comparuerunt enim 4 in ordine, qui se dixerunt Sebastianum, qui in Africa putabatur occubisse; hi ingentem Portugallorum nacti sunt sectariorum copiam, libenter enim jugum Hispanorum dejecissent collo suo Portugalli; vigilantia tamen Phylippi factum est, ut omnes caperentur, depraehensi enim duos fuisse eremitas et unum pistorem. 2 Quartus vero comparuit 20 annis tardius, nempe eo anno, quo Phylippus mortuus est; hic comparuit


44. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Japonenses commercium cum Belgis inceperunt et actu tantum Belgis patet territorium Japonense ex omnibus Christianis; 1640. etiam in Africa exturbarunt Portugallos suis ditionibus; sed etiam domi diversis malis vexati sunt Portugalli, praemebantur enim diversis exactionibus ob perpetua Hispanorum bella per totam Europam, et ultimatim considerabantur ut populus armorum jure oppressus; expectarunt ergo ultro occasionem jugum hoc intolerabile dejiciendi; hinc jam '638. anno coeperunt quaedam civitates se in libertatem adserere, sed suppressi sunt a Hispanis cum non


45. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

totius provinciae se opposuit quidem cum suis Hispanis, sed captus et trucidatus est, et sic exiguum post tempus tota Portugallia a Hispanis purgata est, regnum ipsum sequutae sunt omnes possessiones Americanae, et Africanae; sola Septa seu Certa in Africa mansit sub potestate Hispanorum; anno '641. congregati sunt in comitiis Portugalli, et de rege eligendo actum est; aderat princeps Iohannes dux de Bragancza, conspicuus vir, et Iohannis Nothi descendentibus !, nempe ex Alfonso filio Notho Iohannis; hic ergo omnibus carus rex salutatus est sub


46. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

belliduce intra aliquot annos plus quam 18,000 Belgarum manu carnificis ceciderunt, praeter eos qui bello occubuerunt; suffecit ei Ludovicum Recesnensis, commendatorem ordinis equestris S. Iacobi, et gubernatorem tunc temporis ducatus Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit, in adventu suo quidem tota classis Hispanorum deleta fuit per Geisos maritimos anno '73; hac deleta portum Ramecensem expugnarunt una cum urbe eiusdem nominis et per hanc totam insulam Valcriam sibi subjecerunt.


47. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

manu carnificis ceciderunt, praeter eos qui bello occubuerunt; suffecit ei Ludovicum Recesnensis, commendatorem ordinis equestris S. Iacobi, et gubernatorem tunc temporis ducatus Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit, in adventu suo quidem tota classis Hispanorum deleta fuit per Geisos maritimos anno '73; hac deleta portum Ramecensem expugnarunt una cum urbe eiusdem nominis et per hanc totam insulam Valcriam sibi subjecerunt. 6.1 Anno


48. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ubique. 2 Pacata hac urbe exercitum suum ad Lugdunum Batavorum expugnandam admovit, incolae se ex desperatione vehementer defendebant, pressit tamen fame, jam jam se dedere coacti fuissent, nisi alii Belgae effossis aggeribus fluvii Mosae inundassent exercitum Hispanorum, sicque coegissent solvere obsidionem; anno 1576. imperator Maximilianus 2-us se obtulit mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed a suo proposito


49. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quam per insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic ejectis Hispanis ex 7 provinciis bellum dein cum majori efficacia gerere potuit, sic Sutfaniam, Daventriam, Neomagnum, Steinbiccum, Koebordiam, Mons Gertrudis urbes in conspectu Hispanorum expugnavit Mauritius; intermedio tempore decessit Alex. dux Farnese et hoc quoque Belgis profuit, hic enim saepe copias eorum contrivit; Mauritio vero, qui se Belgis adeo commendavit, detulerunt vicariatum duarum provinciarum Geldriae et Transisalanae; in caeteris enim


50. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ipsi non subjecerunt, sed ipsi detecta nova in Indias orientales via totum commercium aromatum, ejectis Hispanis et Portugallis, ad se adtraxerunt; tentarunt illi ergo ad oras orbis septemtrionales novam viam detegere anno '594, '95. et '96, ad declinandas insidias Portugallorum et Hispanorum, et ut sic compendium temporis et expensarum habeant; sed frigora et glacies obstabant illis, et re infecta redire debebant; decreverunt ergo non obstante periculo omni via ordinaria ad Indias orientales proficiscendi, anno ergo '595. pervenerunt usque insulam !


51. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

animos adjecit Albertus ad urbem Ostendam expugnandam, obsessi omni pertinacia se defenderunt, coacti tamen sunt deditionem facere, cum ultra triennium virtutem obpugnantium pertinacia propugnantes detinuerunt; feruntur 70,000 Belgarum occubuisse, Hispanorum vero plura aliquot milibus; 20-a ergo Augusti anni 1603. deditio facta est. 4 Dux Spinola Alberti adhuc duas expeditiones habuit contra Belgas, non tamen multum effecit, quamquam Iacobus rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere Belgico


52. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

1603. deditio facta est. 4 Dux Spinola Alberti adhuc duas expeditiones habuit contra Belgas, non tamen multum effecit, quamquam Iacobus rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere Belgico Hispanisque se adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc facinoroso actu


53. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc facinoroso actu effectuato diversas urbes Mauritius in continenti cepit, sequenti anno Spinola aliquot urbes cepit; postea ad urbem Antverpiensem expugnandam animum adjecit, succurrit Mauritius oppugnatis, conflixit cum Spinola, sed victus est ab eo; hoc tamen


54. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio, finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset, terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui prius partam gloriam obscurare non nihil coepit, , et hoc quidem ob copiam adversariorum suorum quos inter praestantissimos nactus est; Mauritius ex dolore animi in morbum incidit, in quo 1625. obiit, sine legitimis successoribus, naturales tantum duos


55. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ergo princeps Aransionensis cum vicariatu 5 provinciarum evasit, et omnes Mauritii dignitates et honores inter copias obtinuit; hic Hispanos ex Sudfania et Transisalana provincia extrusit circa '29. annum, etiam munitam urbem Silvanducis cepit; anno 1629. Belgae classem argentariam Hispanorum interceperunt, nempe eam classem, qua quotannis argentum et aurum ex America in Hispaniam advehunt; Belgarum dux fuit Petrus Hein, qui insidiatus diu huic classi, tandem eam feliciter cepit, et haec adquisitio non fuit reipublicae totius, sed tantum societatis Indiarum; nam


56. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Germania intertentum per 30 annos; Suecos enim Galli multis millionibus foverunt, ut bellum continuare potuerunt cum imperatore; ipsis Belgis foederatis subsidia promisit et dedit; quae omnia mirum in modum profuerant Belgis; Vilhelmus enim interea diversa loca expugnavit, classem Hispanorum delevit, copiasque Spinolae sublatas intercepit, detectis planis per proditores. 12.1 Anno sequenti, nempe '632, Pappenheim Belgarum dux cladem accepit, sed '33. Limburgum


57. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Affrica expugnarunt, victoriasque multas de Hispanis retulerunt in mari; Societas Commercialis Indiae orientalis Japoniam ad se adtraxit, exclusitque ex ea Portugallos et Hispanos; anno '641. Malaccam insulam expugnarunt, anno '639. Martonus Tromp Belgarum bellidux classem potentem Hispanorum destruxit, haec classis occultam expeditionem minata est Suecis cum Danis conjucta; contigit id in freto Anglicano Manss. 2 Anno '40. Catalaunia rebellavit, et Philippo 4-o ingentes molestias facessivit; hos secuti sunt Portugalli; interea etiam


58. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Anglos; Belgae quidem se indifferentes declarabant, interim clam arma munitionemque supportarunt Americanis; Angli quidem res stupendas gesserunt, sed tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque, sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum ; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere 13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit


59. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gentem, hinc animi anxietas, delirium, hinc nullibi tot stultorum ergastula habentur, quam in Hispania. 5 Virtutes eorum sunt: fortitudo et constantia, fidelitas, magnanimitas, temperantia, in promissis explendis promptitudo. 6 Victus Hispanorum generatim tenuis est, consistit in lacte ovili, lactuca, caepis et pomis diversis, et ex hoc etiam milites eorum laudantur, cum inediam perferre valeant; temperantia in potu est generalis in Hispania, adeo ut is, qui potus deprehensus est, numquam ad officia publica


60. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sibi appropriat titulum Don; tenaces sunt vestium, morum et consuetudinum, omnes se ad normam regis vestiunt; pileus decussatus, pallium, pugio in latere, sica et oculare in sacco quivis Hispanus habet !. 7 Iactantia et ostentatio magna est Hispanorum, mutationem faciunt in nominibus baptismalibus si ipsis non placeat antiquum, titulos vastissimos habent prouti rex ipsorum; avaritia et iracundia vituperatur non inmerito in Hispanis, nec non crudelitas et simulatio; exteros contemnunt ob rationalismum, Gallos minime


61. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et simulatio; exteros contemnunt ob rationalismum, Gallos minime ferunt, utut regem Gallum habeant, ob disparitatem morum et graves afflictiones, quas a Gallis perferebant. 8 Notatur etiam intemperantia in passionibus, praecipue in amore; selotipia summa est Hispanorum; feminarum sors non est optima, custodiuntur arctissime per viros suos. 2.1 Lingua Hispanica ex variis coorta est linguis, ex Latina, Germana et Celtica, pro parte etiam ex Arabica; lingua haec bene exculta


62. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut nomine mercatorum Hispanicorum etiam exteri ingrediantur portus Americanas, et hinc est ut Hispania penes omnes thesauros et divitias Americanas, in se pauper sit. 2 Centrum commercii Americani est portus Gaditanus, hinc in duos ramos dividitur commercium Hispanorum, nempe in Americam septemtrionalem, et meridionalem; in Cavanensi portu colligunt se reduces naves et sic portum Gaditanum in Europa petunt; patet ex his quis sit bilancis tam numericae, quam utilitatis status in Hispania, nempe dispensiosa ! ubique, et


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507]: Speculum astronomicum, versio electronica, Versus 100, verborum 18852, ed. Mihaela Girardi-Karsulin Olga Peric Tomislav Cepulic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [grisogono-f-speculum.xml].

Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].

Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].

Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: Epistulae ad principes, versio electronica, , 1867 verborum, ed. Vlado Rezar [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [benesa-d-epistulae.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].

Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683]: Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica, 9250 verborum, ed. Ludwig Fladerer [genus: prosa oratio - relatio] [numerus verborum] [rattkay-i-tarahum.xml].

Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].

Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Zamanja, BernardKunic, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768]: Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica, 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zamagna-b-navis.xml].

Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].


Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.