Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- xx -- profectum in aduersa, cuius magnitudinem nulla unquam
uis, nec robur Gallorum, nec ferocitas Germanorum, nec Hispanorum aestus,
Poenorumque doli, et Alexandrinorum insidię, non denique furor ciuium
Romanorum multęque aliae pestes labefactare potuerunt, nihil sordidum,
humile, caducum, sed unumquodque magnificum excelsum immortalitate dignum
consiliis mentis agitasti: nihil aggressus es quod foeliciter non
expugnaris, perruptis omnibus terrae marisque difficultatibus: impetus
subuertisti, uires perfregisti, consilia dissipasti: in summa nihil humanum
potuit obsistere tuis conatibus. Caeterum ne quisquam uideatur integram
foelicitatem assecutus, a maleuolis, qui se configere cornicum oculos
credunt, saltem illud uitio dabitur, quod licet iam confectis bellis
ciuilibus, in maximo tamen odio ciuitatis uidear negligentius uixisse. Et
profecto iam ęuitatis et gloriae rerum gestarum satietate cęperam
inuadi: subuerebar etiam inconstantiam humanorum casuum, ne uidelicet
fortuna mutato cursu meas res secundas aliqua labe respergeret. Quippe non
tam laudantur quae fortiter ac prospere gesta sunt, quam uituperantur ea
quae in aduersum rapit mutatio temporum
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
|