Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: germanicae

Quod quaesisti inventum est in 72 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Loci 1-72:


1. Brodaric, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 121 | Paragraph | Section]

mihi Gratiosissime. Post mei et servitiorum meorum in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. Nunc nihil est quod scribam, nisi velim eadem repetere, quae proxime scripsi per alium servitorem Vestrae Maiestatis. Nondum aliquid certi ex Hispania venit. Res Germanicae quietiores sunt; 2 principem Ferdinandum intelligimus ire cum copiis suis ad liberandum ab obsidione dominum cardinalem Salczpurgensem obsessum a subditis suis. 3 Ego meam fidelem servitutem in gratiam Vestrae Maiestatis supplex commendo. Quam Deus conservare dignetur


2. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic a re militari, et hostili fraude sumpta videtur esse illa huius verbi metaphora, Galatis 6. Fratres, si quis fuerit praeoccupatus aut praeventus aliquo lapsu, et c. id est, subito antequam praevidit aut vitare potuit obrutus, tum vos succurrite lapso. Vicinae sunt hisce verbis illae Germanicae locutiones, Dem feind, krankheit oder schaden forkommen, einen ubereilen, uberraschen. 1 Machabaeorum decimo: Anticipemus facere pacem. In bonam porro partem accipitur, cum alius alium re bona ac beneficiis praevenit aut praevertit, veluti victoriam ibi quoque quaerens et captans in


3. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

vesta: a Iayn οἶνος vinum, unde et huius oppidi nomen bier, quod ardere: Graecum πῦρ fervor, febris. Sed collegi huius generis plurimas quatuor principalium nunc linguarum: Graecae, Latinae, Germanicae et Illyricae. Origenes ex Hebraeo sermone idem fecit, et Avenarius, ut mihi aliquando scripsit, et alii linguarum periti, quae forte aliquando prodibunt: ut liquido monstretur, hanc linguam matrem esse omnium, eoque etiam religionem ea conscriptam esse omnium vetustissimam.


4. Pir, Didak. Cato minor, sive disticha moralia,... [page 225 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Caelii Augustani iuvenis Epitaphium
16.2.57.1  Caelius hic situs est, quis Caelius? ille iuventae
16.2.57.2  Flos, et decus Germanicae.
16.2.57.3  Qua circunsistit lugubri in veste sepulchrum?
16.2.57.4  Illa, Hospes, illa Livia
16.2.57.5  Caesareae gentis proles, quae fata mariti,


5. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

cum tantum onus nobis imponi non posset, nec sit impositum. (Furerii Vienna submissi pro viis videndis.) Aliud banale mandatum fuerat, ut dominus vicecomes Petkovich, quia lingvae gnarus germanicae, Vienna submissos regios furerios pro videndis viis, per quas Sua Majestas foret transitura, item quarteriis in quibus moratura, deduceret, si tamen in opere conscriptionali necessarius non esset. Igitur per dominum vicebanum evocatur Petkovich et tum, dum jam furerii Zagrabiae fuissent.


6. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

aut Antonius Bedekovich, vel Petrus Skerlecz, cancellarii Hungariae secretarius. Pro secretario consilii gubernialis Nicolaus Skerlecz, aut Benedictus Krajachich, vel Ladislaus Lukauszki, sive Stephanus Markovchich. Pro perceptore regni generali tanquam melius possessionati Georgius Petkovich, germanicae lingvae gnarus, aut Antonius Bedekovich, vel Ladislaus Lukauszki. Pro advocatis fiscalibus regiis Benedictus Krajachich, Büky, vel Petrus Spissich. Porro Christophorus Niczki, cum in regno hoc possessionatus haberetur, in casum 2di systematis, regiminis videlicet Hungariae instar,


7. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 395 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1, medicus, chyrurgus, tympanotriba, hospitiorum designator vulgo fourier, tubicines 5, profos, fabri ferrarii 2, sclopetorum thecopaeus 1, aulae inspector 1, hortulanus freiseur cum suis, portarius 1, mediastini 5, agasones 63, demum professores architecturae 1, linguae gallicae 1, germanicae 1. | Convenêre praetoriani ad diem 20. Septembris Posonium, et die 28. Septembris juramento obstricti, Viennam demum profecti sunt. Juvenes isti ob apparatura superbosque vestes paulo minus reginae filiis sese


8. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 400 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

crevit in immensum divitiis, atque viduus Klobusiczkianam, defuncti archiepiscopi sororem, accepit conthoralem, ac 1732. actuali imperatore Fransisco Hungariae dato per Carolum locumtenente, in ejus pervenit gratias et per hunc in Caroli atque reginae Mariae Theresiae, homo licet ignarus lingvae germanicae nec calens alias quam slavicam, hungaricam et latinam. Anno 1748. camerae praeses factus, suarum fortunarum parenti Erdoedio successit, jam antea et quam personalis baro comesque factus. Ex uxore hac Klobusiczkiana habet filium aeque Antonium. Mortua illa, dispensatione pontificis 16


9. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 452 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

at re decisioni Majestatis substrata, non observavi, quid sit resolutum. (Promotio Nicolai Skerlecz.) Nicolaus igitur Skerlecz vir egregie cultus, lingvarumque latinae, croaticae, germanicae, hungaricae, gallicae, italicae gnarus, atque vi intellectus defunctum fratrem suum superans, ac erga litteras non dimittens, sed augens animos, egregiorum quoque conscriptor, ut juris quaestionum, item juris publici regni hujus historiam, jure merito in protonotarium est electus. Neque


10. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 456 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

preces, amicorum item uxoris suae, quos illa cum marito in castris et Saxonia existens, forma levitateque sua facile meruit, ut semet eatenus jactare non cessaret; potissimum autem pecuniarum effusione suum ab anno 1750 colonellum dominum Gabrielem Skerlecz, qua incapacem ob senium et germanicae lingvae peritiam Viennae descriptum, supplantavit, ut Voikovich Sigismundus Vienna qua realis colonellus cum decreto rediret, statimque a bano ex more pro tali in regimine promulgaretur. Miser Skerlecz, qui his castris continuo servivit, se supplantatum admirans, Viennam progreditur, sua


11. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 486 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et videbantur plus religiosae esse quam solennes; intra pauperes distributum aes copiosius. Occasione hac tantum cohors praetoriana Germanorum Viennae erecta est instar hungaricae illius anni 1760. Hortus oliin Eugenianus attributus huic cohorti est, data illi ante hungaricam eminentia, est enim germanicae juventutis; et ne lis sit eatenus aliqua, quod hi Germani charactere superioris procenturionis vulgo oberleitinantii gaudeant, dum Hungari subprocenturionis honore insigniti forent, conclusum publicatumque est. Horum insuper Germanorum exigua et periculis carentia sunt obsequia, cum


12. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

non est articulus primae necessitatis, uti frumentum, adeoque ratio conservandarum Germanicarum Provinciarum in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa tamen semper prae privatis quaestoribus, qui illud ad extra evehunt, beneficia retinebit. Primum paratam vim pecuniae, quae cum aliis in rebus, tum praecipue


13. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

suae per extraneam jurisdictionem manipulentur; Aerarium Regium ne per id quidem detrimentum capiet, si separatis iterum tricesimis plura officia solvi debeant; norunt enim illi, quibus prior manipulatio perspecta est, quantam controlleria haec, id est contrapositae sibi Germanicae et Hungaricae tricesimae, proventibus tricesimalibus securitatem praestiterint. Per hanc, si non plus, tantum certe proventibus Regiis accedet, quantum salaria restabiliendarum Hungaricarum tricesimarum efferent.


14. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum accipere posset, idem scopus obtentus fuit, uti in Elaborato Status Actualis §-pho 59. apparuit; denique nulla lex Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed per prohibitam talium materialium, quibus Germanicae Provinciae egent, ad extra evectionem idem magna sui parte procuratum est, ut id in eodem Elaborato quoad tabacam §-pho 32. quoad lanam vero, gallas quercinas,


15. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

notabile tamen activum commercium quotannis habeat, uti id tricesimales tabellae remonstrant; adeoque quodsi favorabile insuper vectigal obtineret, maximam circulantis pecuniae partem ad se adtraheret, sicque Germanicas Provincias exhauriret; deinde quia Germanicae Provinciae longe majora atque Hungaria onera sustinent, adeoque justum videatur, ut pro his fundus per favores vectigalis iisdem conservatur. Proinde cum ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod hujus non


16. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

subordinationem exposcat. – 2-do. Quod id salva Regni constitutione fieri possit. Ad primum edocendum adfertur a) fertilitas Hungariae, et activus ejusdem commercii status. b) Majora, quae Germanicae Provinciae sustinent, onera. Ad a) ostendimus nos ipsi in Elaborato Status Actualis §-pho 88. quod Hungaria activam duorum circiter millionum commercii bilancem habeat; verum ostendimus una ibidem a §-pho


17. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Status Actualis §-pho 88. quod Hungaria activam duorum circiter millionum commercii bilancem habeat; verum ostendimus una ibidem a §-pho 44. usque 52. et a §-pho 81. usque 86. quod Hungaricae in naturae productis, Germanicae vero activae rubricae in artefactis consistant; jam vero neminem latet quod superfluitatem productorum naturae crescens in dies populatio diminuat; artefacta autem provehat potius. Si proinde de nimio


18. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

activum, eo minus per politicos, quos ibi indicavimus, canales in Germanicas Provincias refluxurum sit. Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim quod cursum circulantis pecuniae non solum commercium regat, sed quod ille plures alios canales habeat, per quos non tantum profluens e commercio beneficium absorberi, sed longe major adhuc pecuniae vis effluere


19. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

a Germanicis Provinciis publicorum onerum systema vigeat, haec ad invicem comparare et quae Monarchiae utiliora sint? disquirere invidiosum videtur. Quin tamen spinosam hanc discussionem ingrediamur, quaestio illa: an Hungaria vel vero Germanicae Provinciae graviora publica onera supportent? vel a posteriori facile decidi potest; constat enim e theoria impositionum publicarum quod ad quaestionem hanc decidendam non sufficiat physicam tantum respectivarum impositionum


20. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

haec vicissim illam adaugeat; et ideo dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis. Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis tamen admensae sint circulanti in illis pecuniae massae et circulationis celeritati, idest viribus incolarum, quam Hungaricae, adeoque quod Hungaria majora a proportione publica onera ferat; apparet quod nec onera


21. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis Hungariae Comitiis relatus in legem referatur, pro basi respectivorum


22. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

recessum, sed merces, quarum inductio impediri intendebatur, portorio 30 pro 100 gravatae exstiterint. Apparuit etiam e §§-phis 59. et 63. ejusdem Elaborati , quod sub Augusto Josepho II. non tantum quamplurimae, quarum surrogatum Germanicae Provinciae dare poterant, exoticae merces extra quaestum positae, sed praeter has notabilis insuper aliorum exoticorum articulorum numerus portorio 30. 40. 50. 60. pro 100. gravatus, idest indirecte prohibitus fuerit.


23. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quoad illos articulos qui majori seu sumtuum, seu transportus compendio ab exotico haberi, aut quorum inductio productorum Hungaricorum evectionem promovere potest; prout vicissim legislatio Hungarica impedire non potest, ne talium productorum, quae Germanicae Provinciae ab exotico leviori, quam ex Hungaria, habere possunt, prohibitio (si quae tamen intercessit) in Germanico vectigali reseretur. Caeterum nocivas illas commercio Hungarico prohibitiones legislatio Hungarica eo potiori jure


24. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

foret constituere ut prout aliqui exotici articuli seu pro consumtione domestica magis aut minus necessarii sunt, seu vero domesticam industriam promovere aut impedire possunt, ita eorum inductio majori aut minori portorio subjiciatur. Nunc, cum Germanicae Provinciae et Hungaria eidem Principi subsint, adeoque Germanicum et Hungaricum vectigal reciprocam habeant relationem, in Germanico vero vectigali ad principia haec alioquin reflexum sit, sufficere videbatur Deputationi huic ut ad conservandum parte ex una,


25. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

evectio frumenti per totam Hungariam prohibeatur; Hungaria, quae est Regnum independens, non potest Germanicis Provinciis ita subordinari, ut si in his pretium frumenti tantisper accrescat, evectio Hungarici statim prohiberi possit. Saepe unius Germanicae Provinciae necessitatem tres quatuorve adjacentes comitatus, etiamsi notabiliori tantisper pretio, explere possunt, si via politiae debitae dispositiones fiant, quin propterea evectio per totam Hungariam debeat prohiberi. In tali enim casu remotiores Regni


26. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quercinarum, cutium vitulinarum, caprinarum, et ovinarum, quibus cerdones et alutarii egent, eductio ad extra eo tantum nomine aut prohibita, aut aequipollenti prohibitioni portorio gravata fuerit, ut Germanicae fabricae materialia haec tanto leviori habere possint. Id autem legislatio Hungarica omnimode impedire debet; primum quia per id interesse Hungariae commodis Germanicarum Provinciarum evidenter subjiceretur, id quod independentia Regni non


27. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

independentia Regni non admittit. Nullum autem possibile est reciprocum per quod detrimentum hoc a parte Germanicarum Provinciarum Hungariae compensetur; deinde per prohibitionem ejusmodi iterum aliquae partes Regni damnum sentiunt, quin exinde Germanicae Provinciae ullum capiant emolumentum. Cum enim Hungaria vasta sit, partes illae, quae a Germanicis Provinciis remotae, exoticis vero propinquiores sunt, si evectio materialium ejusmodi ad extra prohibeatur, eadem in Germanicas


28. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

fabricis necessarii in exitu ad Hungariam gravabuntur. Motivum. Ostendimus in Elaborato Status actualis §-pho 59. quod per postremum 1788. vectigal Germanicum materialia illa, quibus Germanicae fabricae egent, graviori tantisper essituali portorio, si in Hungariam educantur, subjectae sint. Ipsa proinde reciproci ratio, quam in summa aequitate fundari superius jam satis ostendimus, exigit ut lex haec perferatur.


29. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

subjicerentur. Complanatis his punctis excutiendi venirent illi articuli in quibus mutua compensatio locum habere potest. Qua quidem in re generale fortasse illud principium posset adoptari ut, cum Hungaria naturae productis, Germanicae vero Provinciae artefactis praevaleant, in vectigali Hungarico tales Germanicis artefactis favores concedantur, qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum.


30. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam vicissim: ita tamen, ut e contra Hungaricis productis in Germanico vectigali levius ab eadem proportione portorium defigatur, quam vicissim. Quoad eductionem ad extra: in casu illo, quo Germanicae Provinciae necessariorum pro fabricis suis crudorum materialium, quae Hungaria suppeditare potest, defectum re ipsa paterentur, posset horum eductio ad extra per administrationem Hungaricam ad certum aequanimem terminum prohiberi, ita ut vicissim,


31. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

extra per administrationem Germanicam perinde prohibeatur. Quoad eductionem haereditariam: posset illorum materialium Hungaricorum, quibus Germanicae fabricae praecipue indigent, essituale portorium in Hungarico vectigali minus defigi, ita ut vicissim in Germanico vectigali, illis fabricatis Germanicis, quibus Hungaria plurimum eget, v. gr. ferreis artefactis, levius perinde essituale portorium defigatur.


32. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

item et militaribus viis curam impendere debet. In privatas, quae majorem tantum itinerationis commoditatem pro objecto habent, nonnisi postremo loco laborem impendere liceat. Vias autem tales quae unice in beneficium adjacentis alicujus Germanicae Provinciae, Regno vero in detrimentum cederent, contigui comitatus per sui gremium continuare non obligantur. Motiva. Hactenus nulla quoad objectum viarum legis provisio exstitit, et


33. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et transportando bellico commeatui per intervalla tantum deserviunt, perfici et conservari debeant. Dantur tamen adjacentes Germanicis Provinciis comitatus, quos nullos capitalium illorum ductuum contingit, sed qui potissimum cum aliquo adjacentis Germanicae Provinciae emporio commercium exercent. Respectu horum, ut ducens ad tale emporium via, etiamsi nullus in illa postalis cursus existat, pro principali reputetur, et prae alia seu collaterali postali, seu etiam militari


34. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 36 | Paragraph | Section]

invita certe ad id compelli non poterit, ad agnotam enim linguam cogi posse evidens est nota servitutis. Revocent sibi tantisper in memoriam fautores instantaneae Idiomatis Hungarici Introductionis, quis tum Hungarae gentis sensus fuerit? dum defunctus Imperator usum germanicae linguae in publicorum negotiorum pertractationem potentiose invexit. Videbunt totam gentem id pro supremo servitutis argumento reputasse; quid itaque mirum? si Croatica natio eundem de moderno inducendae linguae Hungaricae projecto, sensum foveat.


35. Skrlec Lomnicki,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Haereditarias provincias. Tam occidentalem, nempe Flumine ad extremos usque comitatus Trenchiniensis limites, quam septemtrionalem Hungariae lineam, nimirum a limitibus eiusdem comitatus usque extremum comitatus Marmarosiensis angulum, Germanicae Haereditariae provinciae continuo ambiunt, Gallicia enim ipsa quamquam Hungarico iure recuperata quoad formam gubernii, et systema tricesimale his accensetur, provinciae hae minus felici solo atque Hungaria gaudent, et cum populatio in iis admodum increverit, necessariis pro


36. Skrlec Lomnicki,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

iam tamen in Scepusiensibus tam bonae qualitatis cordovan confici, relatione mercatoris itinerantis constat, ut illud Turcico eo tantum inferius sit, quod aquam non ita arceat. Gosypium, ut in Germanicas provincias pertingat, Hungariam transire debet, adeoque haec illud leviori quam Germanicae provinciae pretio habere potest; et tamen duae tantum materialis huius fabricae in tabella illa denotantur. Haec de statu fabricarum; iam de actuali commercii statu. § XLVII.


37. Skrlec Lomnicki,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

exercitus impedimenta, plures in dies vecturas exigere coeperant; interea non tantum desultorum, sed cataphractorum etiam usus in bello invaluit. Interea denique 1756. memorabile illud Septennale bellum erupit, istud tantum equorum numerum absumpsit, ut necessaria eorum supplementa, ne Germanicae quidem provinciae, licet in iis equi iam dudum in altiorem staturam provecti fuerint, subministrare potuerint. § CXLI. Origo instituti procreationis equorum altioris


38. Skrlec Lomnicki,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

oves crassam lanam producebant. Hungaria inde a primis temporibus ovibus abundavit; sed hae crassam adeo lanam proferebant, ut eius usus tantum in pannis inferioris sortis haberi potuerit. Ad corrigendum hunc defectum coeperunt oves sic dictae Germanicae introduci. Sed et hae lanam mediocribus tantum pannis idoneam producebant. Pro nobilioribus pannis semper adhuc lana delicatior ab exteris regionibus debuit procurari. Postquam Angli et Hispani, apud quos maxima delicatioris eiusmodi lanae quantitatis procreabatur, ad provehendas


39. Skrlec Lomnicki,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et arietes Hispanici et modus oves has tractandi idem, qui in Hispania viget, introducebatur. Per hanc manipulationem adeo meliorata est Hungaricae lanae species, ut aliqui decrescens subinde eius pretium illi causae attribuant, quod maior iam delicatioris lanae quantitas producatur, quam fabricae Germanicae nobilioris speciei pannos conficiant. § CXLIX. Gregem Merkopaliensem alio transferri expedire videtur. Omnis itaque


40. Skrlec Lomnicki,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ CL. Interest etiam oves has quo magis propagari. Relate ad secundum: id necdum satis comprobatum est, quod Hungaria maiorem iam delicatioris lanae speciem producat, quam Germanicae fabricae possint consumere. Sed etsi id concedatur interest, ut moderatum materialis huius pretium conservetur, quo fabricatio nobiliorum pannorum tandem in ipsa etiam Hungaria emergat. Sane dum Angli et Hispani eductionem delicatae suae lanae prohibuerunt, debuit apud hos quoque lanae


41. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

et Turcicis Provinciis concluditur; cum inter Transylvaniam et Hungariam nullae sint Tricesimae, Moldavia et Valachia Hungariam in linea commerciali cingere censentur. Germanicae Provinciae ab occidente et septentrione, Turcicae vero tantum ab oriente eam ambiunt, indeque fit ut illa cum Germanicis Provinciis maximum, cum Turcicis minorem, cum exoticis vero


42. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Portorium Vectigalis arbitrio obnoxia manet. §.18. Cum reliquis Septentrionalibus statibus nullam habet Politico-Commercialem relationem Cum aliis, a quibus Hungariam Germanicae Provinciae intercludunt, externis statibus, veluti Borussia, Imperio Germanico, Dania Svecia et Hollandia nullam Hungaria habet Politico Commercialem relationem, viguit tamen condam inter Hungariam et Borussicam


43. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

tantisper emendata Hungaria inde a primordio ovibus abundavit, sed hae crassam adeo Lanam proferebant, ut eius usus tantum in postremae sortis pannis haberi potuerit, ad Corripendum hunc Naevum coeperunt sic dictae germanicae oves introduci, sed et hae Lanam mediocribus tantum pannis idoneam producebant, subtilior Lana pro Nobilioribus pannis ex Hispania, Anglia, et aliquibus Italiae Locis, quae hanc Lanae Speciem


44. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et modus eas curandi introductus est. Actualis Culturae huius Status. Hac ratione notabilis quidem Lanae Hungaricae pars, longe tamen adhuc infra eam, quam vel solae Germanicae Fabricae requirunt quantitatem emendata fuit. Verum quod in compluribus aliis Productis deesse vidimus, nimirum modum illa in suas pro ratione qualitatis partes dispescendi, id in Lana etiam adhuc


45. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

ab ingenti in tam vasto Regno Vaccarum numero merito exspectari posset. Verum hac quoque in re Industria iam ita evigilavit, ut pro allodialibus non Hungaricae sed Helveticae, aut Germanicae vaccae passim adhiberi incoeperint. Caeterum in vicinis Germanicis Provinciis res peccuaria et Lacticinia plerumque in alpibus floret; in Hungaria


46. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

cum nullum adhuc alibi exstaret, in Hungaricis Filatoriis debuit defilare, sicque remanentiae de Anno in Annum cumulabantur. Circumstantia haec ansam praebuit Speculationi illi ut ad Computum Serici Hungarici (Germanicae enim Provinciae nullum ferme producunt) novum Viennae Filatorium sit erectum. Ita totum illud, quod Camera Mercatori illi vendere debet Sericum Viennae defilari coepit. Non multo postea intercessit Circumstantiarum


47. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

huius Consectaneum est pretia artefactorum ultra modum assurgant. Epocha, qua in Hungaria Fabricae efflorescent. Ipsae Haereditario Germanicae Provinciae respectu complurium exoticorum Regnorum et Provinciarum ante medium adhuc Saeculum in posteriori casu versabantur. Hungaria eotum paucorum adhuc exoticorum artefactorum usum habuit, pleraque


48. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

utrasque inter invectas, eductas et Transeuntes Discrimen constituit. Principia eius quoad Portorium Consumptionale. Cum exoticas merces praesertim quorum Surrogatum Germanicae Provinciae praebere potuerunt, aut quae pure ad Luxum referuntur, natura sua nocivae sint, has vero arcendas esse iam 1723. articulo 116. constitutum fuerit, harum inductionale Portorium


49. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Systema Aestimationis. Ipsam demum mercium Aestimationem adeo moderato calculo assumpsit, ut nullae adversus eam Quaestorum quaerelae auditae sint. Si eadem occasione et exoticae et Germanicae merces, pro ratione maioris; minorisve utilitatis, prout postea factum est, in Portorio tam Consumptionali, quam Esituali tantisper classificatae fuissent, si eadem


50. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Provinciis ad Summum quoad fieri potest florem evehantur, earum artefactis Certa in Hungaria distractio procuretur. Ad primum principium ea illud Consideratio deduxit, quod ipso etiam Littorali Croatico Directioni Germanicae eotum adhuc subiecto Hungaria nonnisi Germanicis et Turcicis Provinciis cincta fuerit: quodve ex Turcia paucae praeter domestica producta exoticae merces in Hungaria fuerint importatae, reliquae vero omnes nonnisi


51. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

omnia Hungarica Producta extensus fuisset, dimidiam Systematis illius, quod Metropoles erga Colonias suas observare solent [Systematis] partem induxisset. Effecit nimirum ut eorum Productorum, quibus Germanicae Fabricae praeprimis egebant, quorumve sufficiens quantitas in Germanicis Provinciis haberi non poterat, ex Hungaria in externis Oras evectio simpliciter prohibeatur. Et hoc nomine Cinerum


52. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero in Germanicas Provincias nonnisi totidem cruciferos dependere debuerit. Elevando Portorium exoticorum Artefactorum, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae dare poterant. Alter, quem Commerciale Consilium hanc in rem inivit, modus, ille fuit, ut omnium illorum artefactorum Portorium quorum Surrogatum Germanicae Fabricae iam praestare poterant,


53. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

exoticorum Artefactorum, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae dare poterant. Alter, quem Commerciale Consilium hanc in rem inivit, modus, ille fuit, ut omnium illorum artefactorum Portorium quorum Surrogatum Germanicae Fabricae iam praestare poterant, si ab exotico veniant, a Stabilitis in Vectigali 1754i 20 florenis ad 30 elevetur, si vero e Germanicis Provinciis invehantur, a praescriptis illic 5 florenis ad 3


54. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quaestor merces illas quas Vectigal hoc ad 20 florenos reduxerat, decem, quas vero illud ad 10 restrinxerat 20 florenis levius pro Hungaro Mercatore habere potuit, accessit quod Urbe Fluminensi Germanicae adhuc eotum Iurisdictioni subiecta, huic et Tergestino Portui Anno 1771 is favor concessus fuerit, ut nec ab eductis per hos haereditariis nec ab Inductis in illos,


55. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Stationum (vulgo Commercial-Einbruch-Stationen) nomine insignita Loca, statuebaturque: ut non iam tantum exoticae uti antea in Retrosolutionis Instituto sed complures etiam Germanicae merces 13o Vectigalis §o designatae non alia, quam per has Stationes via Hungariae inferri, neque alibi quam illic pertricesimari possint.


56. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Exoticarum mercium Systema. Tandem prodivit etiam 45o Vectigalis huius §o, agitatum iam diu antea Naturalisationis Systema, nimirum defigebantur Certae Hungariae propius adsitae Germanicae Civitates hae pro Locis depositorialibus declaratae, una Statutum fuit, ut ab inferendis in Hungariam exoticis mercibus, Inductionis seu Consumptionale Portorium, nonnisi in his


57. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Esituale Portorium defixum fuit. Ita Commerciale Consilium per elevationem huius Portorii eundem, quem antea per prohibitionem effectum obtinuit; nimirum ut concernentes Germanicae Fabricae prima haec materialia, levi semper pretio habere posuerint. Per defixam vero Artefactis Hungaricis, dimidiam exotici Portorii partem, concessosque quos paulo ante


58. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Observatum deinde fuit ab Adverso, quod Hungaria per exiguam licet hanc Littoralis portam, sufficientibus e prima manu exoticis Productis provideri posset, si concessi Urbi Portuique Fluminensi, dum adhuc Germanicae suberat Iurisdictioni Vectigalis, quos supra memoravimus favores eidem porro etiam relinquantur. Itaque antequam adhuc Gubernator in exercitium muneris sui effective introducatur, impetrata fuit illa sub 13 Maii


59. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

in manipulatione Tricesimali instituit mutatio in eo subsistit, quod Hungaricas cum Germanicis Tricesimis coniunxerit. Antea in Limitibus Germanicarum Provinciarum semper Hungarica Germanicae Nationi Opposita fuerit haecque ab exeuntibus Esituale ab intrantibus vero mercibus consumptionale Germanicum Portorium incassabat, et vicissim; postquam in Vectigali 1788. non


60. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Germanicum Portorium incassabat, et vicissim; postquam in Vectigali 1788. non tantum exoticae quas alioquin in Germanicis Stationibus Portorium Consumptionale deponere debuerant, sed ipsae etiam pleraeque Germanicae merces a Portorio Consumptionali Hungarico immunes redditae sunt, Tricesimae Hungaricae quae iam nonnisi Esituale Hungaricum Portorium percipiebant reipsa inutiles ferme evaserunt, hocque nomine easdem Augustus cum


61. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Portoria sint emensa, quae in exteram immediate, seu in Germanicam Provinciam depellantur. Quod reliquarum mercium Portoria attinet: iam primum omnia illa quorum surrogatum Germanicae Fabricae dare poterunt, exotica artefacta, imo quaedam etiam Naturae Producta, Vectigali hoc extra quaestum ponuntur, et horum Consignatio sub No 2. adnectitur; ne tamen Libertas Incolarum nimium restringatur,


62. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fabricata extendi, cum haec dum Hungariae inferuntur nullum reipsa Consumptionale Portorium persolvant. No 5. Materialia e converso illa, quibus Germanicae Provinciae pro fabricis suis opus habent, notabili si Hungariae inferantur Portorio Consumptionali subsunt. Prouti id annexa Sub Numero 5 Consignatio ostendit.


63. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Ut constet quale inter duo haec Monarchiae membra relate ad Vectigal aequilibrium in praesens subsistat? nosse insuper interest, qualiter vicissim seu Hungaricae dum in Germanicas Provincias inducuntur, seu Germanicae dum in Hungariam educuntur merces in Germanico eiusdem Anni 1788. Vectigali tractentur. No 9o Aliqui sed exigui admodum in Consignatione


64. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quoad Portorium Essituale. Quod Essituale Germanicarum dum in Hungariam inducuntur mercium Portorium attinet: has Vectigal Germanicum ab hoc etiam exemit, demptis tantum iis, quarum ipsae Germanicae Provinciae necessitatem habent. No 4 Ubi e contra Hungaricae praeter paucas sub Numero 4 consignatas merces


65. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

transire debent, iam non potest has usque locum Domicilii sui, etiamsi in Capitali aliqua Statione Hungarica resideat promovere, et ibi primum pro iis Portorium deponere, sed hoc in Capitali illius Provinciae Germanicae per quam transeunt Statione persolvere debet. Ubi e contra si Germanus Gozypium aut Lanam e Turcia per Hungariam constituat, Portorium Domi Suae deponere potest. Porro postquam seu Germanus seu Hungarus


66. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

§.65. Effectus quos haec Vectigalis Inaequalitas relate ad Hungariam produxit. Tantum adhuc est in postremo etiam Vectigali discrimen inter favores illos, quibus Germanicae respectu Hungaricarum mercium gaudent, superest ut Sinistros quos Systema hoc, relate ad Commercium Hungaricum effectus producit compendio exhibeamus. 1o pertractis ad Bancalem Deputationem Hungaricarum Tricesimarum


67. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Ditiones pertingere debent merces Quaestoribus Hungaris reciproce concessum non sit, debet totum exoticum Commercium porro penes etiam solos Germanos Quaestores remanere. 5o Cum omnia illa exotica artefacta, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae praestare possunt: prohibita sint, Germanica vero absque Portorio in Regnum invehantur, cogitur Hungaria necessariis sibi mercibus se tantum e Germanicis Provinciis providere, e converso 6o cum omnes illi


68. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

possunt: prohibita sint, Germanica vero absque Portorio in Regnum invehantur, cogitur Hungaria necessariis sibi mercibus se tantum e Germanicis Provinciis providere, e converso 6o cum omnes illi Hungarici Articuli quibus Germanicae Fabricae opus habent vel extra educi prohibeantur, vel certe gravibus Portoriis impediantur, in Germanicas vero Provincias aut sine ullo, aut erga exiguum Portorium induci permittantur, cogitur interim Hungaria


69. Skrlec Lomnicki,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

praeemptionis sibi arrogant hacque occasione frumento pretium pro arbitrio defigunt. Porro si Vector totum frumentum non vendat, ab eo quod revehit novam iterum 30mam in confinio persolvere debet. Ubi e converso merces germanicae si e Hungaria, quia vendi non poterant revehantur, nulli amplius 30mae subsunt. Gallicia etiam tunc tantum Frumento Hungarico exitum praebet, si in eadem penuriam enasci


70. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

antiquissimi erant incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios eos dicebant, tardius vero etiam Albaniam dicebant; Celticus his populus abivit procedente tempore in duos populos, in Pictos et Scotos (seu nigros); tardius commemoratur Picti qui Germanicae erant originis; Scotae vero Graecae originis. 2 Uterque hic populus distinctum regnum habuit in Scotia, et continuis bellis se lacessiverant; si tamen periculum externum imminuit, causam communem faciebant; ad extremum per exstinctionem regnantis


71. Baric, Adam Adalbert. Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

equestris militiae, singula legio a 336 capitibus, proin 2016; 3--a regimina dragonera 1008, tota ergo ad 3456 capita; militiae pedestris una legio cum 14 centuriis turmae Hollandicae ad 1600 capita; una legio Helvetarum a 1120 capitibus; 29 legiones partim nationales, partim Germanicae militiae, singula legio a 720 capitibus consequenter 20 880; una legio Vallorum ad 1080 capita; 3 legiones Scotorum ad 2160; 5 legiones Helvetarum ad 3600; una legio militiae marinae ad 720; 1 legio tormentariorum 1800 capita; 4 companiae cunicularii (Minörs) ad 208;


72. Mazuranic, Ivan. Honoribus Magnifici Domini Antonii... [page 219 | Paragraph | Section]

dein Celto-Gallos, a quibus latini, ac demum Celto-Germanos, a quibus teutonici populi suam trahunt originem, abivisse, per celeberrimos in Historia et Philologia viros evictum est. — Vid. Jelenski S: Lexicon symphonum, quo quatuor linguarum Europae, graecae, latinae, germanicae et slavicae concordantia consonantiaque indicatur. Basil. 1539. — Šafarik: Über die Abkunft der Slawen, p. 55. et seqq. — Conf. Kreljanović: Memorie per la storia della Dalmazia. Zara. 1809. — A. Muray: History of the europ. languages. Edinb. 1823. — Levesque:


Bibliographia locorum inventorum

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].

Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].

Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].

Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].

Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].

Mazuranic, Ivan (1814-1890) [1837, Zagreb]: Honoribus Magnifici Domini Antonii Kukuljevic , versio electronica., versus 315; Verborum 3140, ed. Vladimir Mazuranic [genus: poesis - carmen; prosa oratio - commentarii] [numerus verborum] [mazuranic-i-kukuljevic.xml].


Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.