Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Promotio Nicolai Skerlecz.)

Nicolaus igitur Skerlecz vir egregie cultus, lingvarumque latinae, croaticae, germanicae, hungaricae, gallicae, italicae gnarus, atque vi intellectus defunctum fratrem suum superans, ac erga litteras non dimittens, sed augens animos, egregiorum quoque conscriptor, ut juris quaestionum, item juris publici regni hujus historiam, jure merito in protonotarium est electus. Neque vocabatur in dubium juris scientia, cum hanc in tabula judiciaria sit testatus. Absolutis Ginsii humanioribus, Pesthini apud Piaristas rhetoricam excepit; Viennae in collegio croatico tempore rectoratus mei logicam et physicam egregie cum fratre suo decertans in condiscendis omnibus, quae tum tradebantur; Bononiae institutiones juris a clarissimo Montefani excepit, Agriae municipali legi studuit. Tum Pesthini commoratus ad excellentissimum dominum comitem Antonium Grassalkovich, camerae Posoniensis praesidem, pro fiscali transiit; inde 1754. venit in patriam, tabulae judiciariae notarius factus, 1758 ejusdem assessor, superiori anno regni perceptor, nunc protonotarius. Ubique summa fuit nominis celebritate ob virtutes, ornabatque his gesta officia. Evasit immortalis ob aucta sub eo politicorum salaria, ut totius posteriatis memoriam jure mereatur; ejus loco perceptor regni positus dominus Antonius Bedekovich, assessor tabulae banalis.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.