Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for hispanos

Quod quaesisti inventum est in 85 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Marulic, Marko. Carmina Latina, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Zebedei Iacobus filius olim,
Nunc factus magni filius ecce Dei,
Et Samaritanis Christum simul et Solymitis
Prędicat et quę sint inde tenenda docet.
5  Transit ad Hispanos atque his monstrauit Iesum,
Mox repetit fines, gens recutita, tuos.
In quibus Hermogenem sibi subdidit atque Philetum,
Qui freti magicę uiribus artis erant.


2. Banicevic, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 105 | Paragraph | Section]

et quam ter mutarunt, sicuti faciunt fraudulenti contrahentes qui nolunt concludere, et credat Serenitas Vestra quod Veneti nunquam acceptabunt aliquam, quamvis optimam pacem pro eis, neque umquam conquiescent commiscere Orbem Christianum, donec expellant ex tota Italia, Gallos, Hispanos, et Germanos, quos ipsi Barbaros appellant, et ipsi rerum potiantur et si eo tunc quando nuper repudiarunt pacem Rome, prius per eos petitam, fuisset acriter progressum contra eos, quod bene poterat fieri, ad hanc diem res fuisset perfecta, et conjunctis manibus Veneti accepissent illam


3. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Barbari in Italiam introducti. patefactum est iter in Italiam, quos Veneti deduxerant, ut melius Gallorum impetus sustinerent ac repellerent. Deus quemlibet populum intra suos fines pulcherrime concluserat: separauerat Hispanos a Gallis Pyreneis montibus: Pyrenaei montes. ab his uallata fuerat Alpibus Alpes. Italia: Germaniam Rhenus Rhenus. a


4. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Turca Illyricae nationis eiusdem gentis Christiano homini omnia, uti gesta erant, narrauit. Quae quum multorum affirmatione, uera esse cognouissem, huic hystoriae inserenda censui. Galli Hispanos regno Neapolitano eiciunt; Hispani Venetorum auxilio regnum eadem facilitate recuperant. Regno Neapolitano inter Gallum et Hispanum, ut dictum est, diuiso, haud ita multo post oritur inter ipsos


5. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque commeatu Barletum comportato cum omnibus suis, quos inter quidam Columnenses equites, uiri, ut nunc est Italorum uirtus, satis strenui, se in oppido obsidendum permisit, atque eo tandem inopiae deuenit, ut in sola fuga spem omnem salutis collocaret. Iamque naues, Hispanos fugientes auecturae, paratae erant, quum Veneti, nullo socialis fidei respectu ― erant enim cum Gallo rege tunc foedere iuncti ― aduersus Francos clam mittunt nauibus ad Consaluum cum commeatu ac stipendio sexingentos circiter Heluetios milites, quos


6. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

fouente, in dies negligentiores atque ab secundis rebus, ut fit, magis solito incautiores esse, ac ueluti ipsi obsessi fame macerarentur, non autem hostes clausos obsiderent, labores detrectare, moram ac dilationem certaminis aegre ferre, in casum uniuersae pugnae obsidionis taedio Hispanos prouocare. Hostium enim noua auxilia a Venetis, ut dictum est, submissa ignorabant, nec consilium Hispani ducis animaduertebant. Qui quidem quod uiribus deerat, id fraude supplendum ratus, quum aliquandiu metum simulasset, tandem ostendit se ualde cupidum dimicandi,


7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

suo auxiliis Venetis aucto, cognitaque hostium imbecillitate ac principum seditione, tum marchionis, cuius specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter Hispanos et Gallos amnis, ut dictum est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte


8. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte praesidium ponti impositum aggrediatur. Exercitum Gallorum sine duce esse, inquit, sine imperio, nec minus seditione quam aegritudine inualidum, atque iccirco Hispanos occupato ponte facile amnem transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos, locumque aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus


9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis aedificatum diximus, irrumpunt. Consaluus occupato a suis ponte,


10. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Iulius pontifex Rauennam, Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a Venetis ad Hispanos redeunt; Dalmatae defectionem minantur; Vladislaui regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis mox pulsis Patauium iterum cedit Venetis; pacis conditiones Maximilianus reicit;


11. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Iulius pontifex de Gallis Italia eliminandis uoluit consilia, cum Venetis reconciliatur, Ferrariae duci bellum indicit; irritum in Gallia celebratur concilium; pontifex a Mirandula repellitur, Hispanos rupto foedere in Gallos concitat. Iulius Secundus, pontifex Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem


12. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus. Galli Hispanos a Bononia repellunt; Veneti in Ferrariensem ditionem inuolant, sed dux eis profligatis se in libertatem uindicat; Brixiani ciuitatem Venetis produnt; Gallis Venetis eam rursus eripiunt. Quod ubi Galli, qui in


13. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

Brixiani ciuitatem Venetis produnt; Gallis Venetis eam rursus eripiunt. Quod ubi Galli, qui in Circumpadanis agris statiua habebant, intellexerunt, missis auxilio quinque Vasconum cohortibus, Bononiam aduersus Hispanos egregie tutati sunt. Nam quum Hispani per ruinas murorum, quos tormentis demoliti erant, urbem ingredi conarentur, multis suorum amissis primo a muris repulsi, mox etiam in castra redacti sunt. Veneti duorum Christiani orbis potentissimorum regum insania abutendum rati, et terra


14. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

motus acerrimam aduersus Vascones, Alemanosque atque Boëmos, Gallorum mercenarios, ciebat pugnam. Quod Caston Foisius conspicatus equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus


15. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem, tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere. Caesa esse ex utraque acie ad quindecim millia hominum


16. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem,


17. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Blondus Forliuiensis comprobat) Blon. dec. prime lib. primo. (91) exterminauit et post multa commissa praelia crassationesque saeuissimas in Hispanos transfretato (testibus Paulo Diacono Pau. Diaco. li. XV. ad Historiam Eutropii. (92) Sabellicoque Sab. aene. VII. li. IX.


18. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Nunc, Cęsar, audi reliqua, largius ex altero dolio Iouis hausturus. Sic inter delitias uoluptuanti tristis affertur Laconica scytala hinc Syriam a Parthis uastari, illinc Gallias rebellasse, atque Hispanos ab imperio deficientes iniisse societatem cum Pęnis: alius ab Hannibale cęsas nuntiat legiones: alius a Ponticis hostibus Asiam, uoluptatum fomitem, trucidatis praesidiis et negociatoribus Romanis oppressam teneri.


19. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 29 | Paragraph | Section]

Samandriam, inveniet 300 maiores bombardas ibi fundi, tribus in locis pontes struemus: unum in Ezek, alterum ad Varadinum Petri, tertium Varasdini. Ibraim Bassa Vienne oppugnationem digito attigit, ego utraque manu apprehendam. Rex tuus non solum immisit in nos Hispanos et Italos, sed etiam nostros subditos literis et nuntiis contra nos sollicitat: regem videlicet Polonie, Moldavum, fratrem Georgium, Petrovich, Urbanum Bathiani. Hi autem omnes literas regias ad nos miserunt et volunt esse nobiscum. Iam More Laslo composuit


20. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

sed eandem seruitutem mutatis tantum sedibus concipiunt, mox oculos ad Christianorum Reges et principes detorquent: Optant Papam patrem patriae uires suae sanctitatis ad liberationem filiorum conuertere. Optant inuictam Caesaris manum uictricia arma contra Turcam mouere. Sciunt illi parere Hispanos in bello acerrimos, Belgas ferocissimos, Germanos fortissimos, Italos corpore et ingenio praestantissimos Sciunt illi addictissimum esse fratrem Ferdinandum regem Romanorum Turcarum bellis assuetissimum, Illyricis et Subalpinis gentibus subnixum. Sciunt Germaniam


21. Vlacic Ilirik,... . Epistola cuiusdam pii... [Paragraph | Section]

consilia effugere e praesentibus malis et diuinam liberationem praeuenire tentauerimus, sicut subinde Iudaei ob impatientiam, non expectato, ut Psalmus inquit, consilio diuino, alios duces eligere et in Aegyptum reuerti uolebant. Quid putamus, obsecro, ipsummet C. et Hispanos et alios Papistas de ista turpissima defectione et leuitate Interimistarum et Adiaphoristarum sentire? Nempe id quod mihi Hieronymus Othitz Hispanus, senex et grauis uir et aliquanto caeteris honestior, Vuitebergae dicebat – intercesserat enim mihi cum eo familiaritas, partim propter


22. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

quantitatem habeant, eas tamen pro dapibus haud adhibent, sed diffiso vellere vestes sibi conficiunt. Post sicut et gallinas pro variis rebus ad vestitum necesariis Hispanis vendunt, qui saepius in anno hanc provinciam peragrant. Nullus autem pecuniae hic locus est, nisi inter Hispanos oppido Paral dicto, quod ad fines huius provinciae iacet. Oppidum est 300 circiter aedibus constans, in quo quidquid praecipuum haec terra colit, quiquid ex aliiis apportatur locis velut in emporio conservatur. Ibi argentifodinarum domini, ibi mercatores complures, gubernator cum suis


23. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

millia habent, insuper et mulis plurimis equisque pulchris et generosis praedia locupletia reddunt. Nec paene boum aut equorum hic ulla aestimatio, 2 imperialibus tribusve boves et equi emuntur. Ipsi Indi Tarahumari quandoque equam 58 imperiali sponte se abdicant. Hinc continua inter Hispanos et Tarahumares comerciorum vicissitudo, hi equos pro bobus aliaque similia, quae tellus patitur genera pro mercibus commutant. In Guazaparibus omnia chariori sunt pretio universaliter, quod apud nos medio imperiali emitur, hic 4 imperialibus, in Guazaparibus


24. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

Ieiunia observant vigiliis Paschalis et Nativitatis Domini et diebus Veneris quadragesimae; ad hoc obligantur ex praecepto Ecclesiae. Diebus tamen Dominicis festisque laborare, missam omittere parvi pendunt sicut et alia peccata committere. Et praecipue defacto, cum eiecerint omnes catholicos Hispanos Novi Mexici incolae, hi insolentiores sunt, cum nec ullum praesidium habeant absque metu vivunt et ideo, si aliquid contra Deum comittunt, castigari non possunt. Opus est admirabili patientia, terribilis enim pigritia, parva de Deo cura atque notitia, libertas vitae, amor carnis sui


25. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in saltibus adhibent. Saltus porro illorum est valde melancolicus, nec laetitia, nisi in cantu consistit, dum saltant, cantant et quidem plerumque res obscaenas (si excipiantur saltus, qui a nobis in festorum pervigiliis permittuntur, ut infra dicemus) vel illorum victorias, quas habuere contra Hispanos aliosve inimicos. Porro saltare incipiunt quatuor aut quinque, duo, qui praecinunt in medio cum suis crepitaculis strepitum facientes, nunc totum corpus inclinando ad unam partem et alteram, genua incurvando adiungunt se mox plures, usque dum magnum circulum conficiunt. Tunc eo tempore,


Bibliographia locorum inventorum

Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].

Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Leipzig]: Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica, Verborum 4822, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-eloq.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].

Vlacic Ilirik, MatijaZigerius, Emerik (1520-1575) [1549, Tolna; Magdeburg]: Epistola cuiusdam pii concionatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii et Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici (1549), versio electronica, Verborum 1772, ed. Stanko Andric [genus: prosa oratio - epistola; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zigerius-e-epist.xml].

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683]: Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica, 9250 verborum, ed. Ludwig Fladerer [genus: prosa oratio - relatio] [numerus verborum] [rattkay-i-tarahum.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.