Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod ubi Galli, qui in Circumpadanis agris statiua habebant, intellexerunt, missis auxilio quinque Vasconum cohortibus, Bononiam aduersus Hispanos egregie tutati sunt. Nam quum Hispani per ruinas murorum, quos tormentis demoliti erant, urbem ingredi conarentur, multis suorum amissis primo a muris repulsi, mox etiam in castra redacti sunt. Veneti duorum Christiani orbis potentissimorum regum insania abutendum rati, et terra et mari rem pro uiribus gerere constituunt. Itaque decem et septem triremes nautis ac remigibus magis quam militibus instructae[ERROR: no reftable 1:] ostium[ERROR: no reftable 2:] Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare influit, petunt, atque aduerso flumine subeuntes Ferrariensem agrum inuadunt. Quod ubi duci Ferrariensium Alfonso nunciatum est, confestim armat suos ― et erant id temporis Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim fugatis, ex decem et septem nauibus quindecim capiunt, duae reliquae, quae agmen coegerant, nec multum ab ostio[ERROR: no reftable 3:] Padi processerant, in altum refugerunt.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.