Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod ubi Galli conspexere, uotum suum impletum rati signa in hostem extemplo conuertunt. Primo ingens strages hominum iumentorumque tormentis utrinque aedita est, mox gladiis res geri coepta. Iam Gallo equite acriter instante Hispana acies nudata erat equestri magna ex parte auxilio, equitibus Hispanis aut captis, aut in fugam coniectis; pedes tamen eius gentis nondum loco motus acerrimam aduersus Vascones,

-- 206 --

Alemanosque atque Boƫmos, Gallorum mercenarios, ciebat pugnam. Quod Caston Foisius conspicatus equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe 246 metum aequante.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.