Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for germanica

Quod quaesisti inventum est in 84 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Ismaelem. Habent et aliud nomen dignitatis regum, Hunker) sed hoc nomine nullum audiui vnquam, vel ex Christianorum vel infidelium regibus appellari, praeterquam ipsum Suleimannum eorum regem qui nunc rerum potitur, quod tamen nescio an significet Hunnorum dominum, id enim Germanica propemodum vox indicare videtur Hunch heer) id est, Hunnorum dominus. Ghelur) est verbum, et significat veniet. Csiaferun) est


2. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

fidelem: id est, reipsa talem me effecit. Ratio huius loquutionis est, quia iis quae per rapinam consequimur, temere ac pro libitu abutimur: at contra, quae magno precio aut sudore consequimur, iis parce fruimur, perinde ferme ac si non essent in nostra potestate. Convenit cum hac phrasi loquutio Germanica, cum abutentibus quapiam re, dicimus: Opinor te eam furatum esse, aut certe reperisse, vel etiam lusu acquisivisse vide et infra Rapina. ARBOR, in Hebraeo plerunque est lignum: per metaphoram homines denotat: ut, Arbor bona, arbor mala, arbor virens, sterilis,


3. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

et exposui Evangelion, quod praedico. inter gentes, sed privatim iis qui sunt in precio. In primo ergo capite, Non contuli, videtur maxime proprie exponi posse, Non adii Apostolos eisve exposui meam doctrinam aut vocationem, consilii confirmationisve petendae aut alioqui discendi gratia. Germanica commode habet, Besprach mich nicht darueber mit fleisch und blut. Ponitur et hic, Contuli cum quoquam, pro petii, institui, didici a quo quam: per id quod praecedit, id quod sequitur, significatur. In secundo quoque capite eadem ferme est sententia,


4. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

mich nicht darueber mit fleisch und blut. Ponitur et hic, Contuli cum quoquam, pro petii, institui, didici a quo quam: per id quod praecedit, id quod sequitur, significatur. In secundo quoque capite eadem ferme est sententia, Nihil mihi contulerunt: id est, nihil me docuerunt: sicut Germanica versio percommode habet. Eadem ergo metalepsis sermonis est, ut vox id quod prius est significans, id quod posterius est indicet. Incoeperat orationem sic, Ab iis autem qui aliquid esse videbantur: debebat addere aliquod verbum, Nihil didici, aut accepi. Sed mox digreditur: Quales


5. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid. Sic David dicit Psalm 18, Omnia iudicia eius coram me. Et, Statuta eius non submovi a me, et fui perfectus cum eo. Sic et Deus, aut eius timor dicitur coram piis aut impiis, aut coram oculis eorum esse, aut non esse. Psalm. 16. Pono Deum coram me semper. Sic Psalm. 54 119. Sic et Germanica phrasis Gott fur augen haben. Quinto, Coram Deo aliquid esse aut fieri, aliquando quasi iurantis, et conspectum Dei testantis est. 2. Sam. 3, Innocens ego coram Iehova: id est, teste


6. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

dicentes Euge euge: pro, insultaverunt mihi petulanter, gaudentes de mea calamitate. Sic et Isaiae 57 dicitur, Super quem dilatasti os tuum. tametsi possit videri hoc loco significare derisionem, quia saepe tali gestu alios quasi petulanter irridemus. Praecedenti porro phrasi vicina est illa Germanica, Su hast das maul schier zu weit auffgetan. Dilatare os, significat etiam paratum esse ad accipiendum: sicut Psalm. 81. Dilata os tuum, et replebo illud. perinde ac si id ad avium, aut etiam infantum nutritionem respiciat, quibus id unum superest operis, ut porrigente matre mammam


7. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

Dividet eum Dominus in malum. Et Iosuae 18, Dividite vos in ea: id est, dividite vobis terram. Sic Iliad. 1. Τῶν γ' ὡς βουλεύσατε διέτμαγον, dissecti sunt, id est, a sese mutuo discesserunt. Germanica quoque est locutio, Sich unter einander teilen / sese inter se invicem dividere: cum non se, sed rem quampiam inter se dividunt: Die brueder haben sich unter einander geteilt. Dividere se super aliquo est, divisis copiis eum invadere. Sic Abrahamus se


8. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

rei Exod. 34, in descriptione Dei, inter alias eius proprietates dicitur, Et coram quo innocens non erit innocens. Quem locum alii aliter vertunt, aut etiam pervertunt. Sed nimirum eius verus ac optimus sensus est, quem Vulgata versio expressit, Apud quem per se nemo est innocens. quem sensum et Germanica Lutheri reddidit. Hoc enim vult Moyses ibi indicare, Innocentiando non innocentiabit: id est, Deum neminem hic in terris iudicare esse innocentem, et impunitum abire debere, quantumvis sit alioqui innocens, nempe suo aut etiam aliorum homuncionum iudicio ac opinione: quando quidem ille


9. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

eum de terra inuentium, et nomen eius non memoretur amplius. ubi alii intelligunt per lignum, crucem, qua corpus prophetae perdere voluerint. Alii, venenatum aliquod lignum, quo cibum eius inficere cogitaverint: ut et Ionathas transtulit. Sed illa videtur omnium comm oddissima esse, quam Germanica versio expressit, Perdamus arbori cum fructu aut cibo eius: id est, ipsum Prophetam [?: ] cum doctrina, operibus ac conatibus suis. quod et sequentia commata comprobant, eundem sensum sine figura exprimentia: nempe, ipsum prophetam cum omni memoria ac posteritate sua


10. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 334 | Paragraph | SubSect | Section]

copiam significat: ita contra Ezech. 4, Bibes aquam in mensura, magnam paucitatem significat: quia aqua, ob copiam, non solet mensurari, ut vinum, aut similia In mensura ob diversas causas alias copiam, alias [?: ] tem aut tenuitatem significat. Vicina aliquibus harum locutionum est Germanica, mit vollem mass. MENTIRI verbum, ex suo nomine MENDACIUM intelligi posset. Sed tamen adiiciam aliquid etiam de ipso verbo hoc loco: Lector utramque explicationem, ut et supra monui, legendo coniungat. Mentiri, falsa di cere significat, ut notum est. Sed


11. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

a rationalibus praedicto modo, ne [?: ] [?: ] ambiguitatem tum in sermone, tum et in animis [?:----um ] relinquerent. longe enim aliud est, causam efficientem rei commonstrare: et aliud rationem aut [?:----onem ] assertae sententiae adnectere. Germanica [?: ] habet etiam speciales particulas, quibus istas [?: ] significationes citra omnem ambiguitatem exprimit. Siquidem vocula Denn, tantum rationem aut probationem assertae aut negatae sententiae addit. Darumb vero, causam efficientem propositi effectus


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 384 | Paragraph | SubSect | Section]

de quo Hebraismo supra dixi. Ratio autem huius locutionis est, quia infelicibus omnia tristia apparent: contra laetis omnia speciosa, ac veluti applaudentia. Sicut et Germani dicunt, Er meinet das ihn dir ganze welt anlachet. Nebulae a turbinibus agitatae, 2. Petr. 2. vel potius nubes, ut sola Germanica habet: cum nebulae non perinde a ventis agitentur, et in Graeco sit νεφέλαι, non ὁμίχλαι, quod usitatius nubem quam nebulam significat. Petrus igitur ibi nubes agitatas vocat falsos doctores, ob


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Videtur ergo more Hebraeo nomen adiectivum pro substantivo positum. Sensus ergo est, quod dicat Paulus, se ideo invocare patrem Domini nostri Iesu Christi pro eis, quia omnis paternus favor ac beneficentia ab eo solo profluat, quaerendaque sit non ex ullo alio principio aut fonte. Huc omnino etiam Germanica versio respexit, Der der rechte vater ist, qui est verus et unicus pater. PATIENTIA in genere est virtus, aequanimiter ferens molesta et adversa. sed ea subdividitur, quod alia est veluti activa et divina, alia passiva et veluti [?: ] mana.


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 18 servus ille, debes [?: ] talent. erga herum subito vehementer contra ipsum [?: ] motum, volentemque statim iratum animum in eo verdendo exequi. inquit igitur ad herum: μακροθύμεσις differ iram: quod bene cum Germanica, Hab mit mir [?: ] , phrasi seu etymo et sensu convenit Est autem ibi [?: ] quod iram significat, et quidem praecipitem, quam [?: ] lenus proprie ὀξυθυμίαν appellat. irae acerbitatem: nos


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic forte etiam illud Matthaei 18, non male intelligeres aut interpretareris: Domine μακροθύμησον, habe patientiam, aut esto patients (ut Erasmus vertit) id est, expecta ad dies aut menses aliquot. Germanica valde commode et usitate vertit, Hab gedult mit mir. nam ea locutio (ut et prius dixi) tum etymon exprimit, tum etiam expectationem significat: usitatissimeque a creditorib. dicitur, Hab gedult mit mir auff etliche tag oder zeit. In hac eadem significatione recte etiam multa alia


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

PERFERO, nihil admodum obscuri usquam habet in Sacris, praeterquam in uno loco. 1. Petri 2: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. id est, reatum et poenas pro peccatis nostris in cruce patiendo toleravit ac exoluit. Verum videtur proprie significare sursum ferre: sicut Germanica vertit, Obtulit. Puto enim talem esse quandam hypotyposim, quasi Christus pingeretur levans, trahens aut sublevans in crucem peccata nostra, veluti si carnifex gestet in tergo reum suspendendum, ac cum eo in patibulum ascendat, ut ibi eum suspendat: sic et Christus dicatur peccata nostra


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

homines suis peccatis ac ira poenisque Dei onerante habitum, ut sacrilegos, incestos, parricidas, aut alios qui ingentia scelera patrarunt, aut etiam ut eos homines quos certo ritu, caeremoniis ac precationibus, omnium peccatis ac poenis oneratos, diis manibus sacrabant, devovebantque. Sic et. Germanica translatio vertit vocem Peripsematis, Fegopfferr. PERMANERE, pro perseverare saepe ponitur, cuius significationis exempla recenseri nihil attinet: tantum observetur illa loquutio Rom. 11: Considera Dei bonitatem in te, si permanseris in bonitate. id est, si


18. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

plenitudinem seminis atque proventum vineae. id est, ne forte ex unius prophanitate reliqua prophanentur. Plenitudo staturae. pro tota statura. 1. Sam. 28. Et cecidit plenitudine staturae suae. id est, tota statura sua. id est, concidit Saul prae terrore porrectus, quam longus fuit. Germanica locutio vicina est, Er fiel so lang er war. Plenitudinis lapides, Exodi 25. 28 et 35. id est, lapilli preciosi, qui auro aut argento includi solent, quia foramina aut loca pro illis vacua relicta replent vel explent, ut palae in annulis. Plenitudo gentium. id est, amplissima ac


19. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

est, cupiebant videre et audire eum, ventitabantque ad eum multi videndi et audiendi eius gratia. Omnes amatores tui obliti sunt tui, non quarunt te: Hieremiae trigesimo. id est, negligunt te, non invisunt te. Deuteronomii undecimo: Est terra quam Ihova requirit: id est, curat. Similis locutio Germanica est, Nach einem fragen: pro, curare, aut magnifacere eum. Quaerere mane castigationem filio, Proverbiorum decimotertio: est, mature castigare eum. Hebraeorum undecimo habetur dictum de fide, quod multi nimium legaliter exponendo pervertunt: Impossibile est sine fide placere Deo.


20. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

ὅτι, Quia dixit, non pendet ex proxime praecedentibus, Remissi sunt ei peccata: sed ex illo superiore, Dico tibi, aut affirmo tibi esse illi remissa peccata. Additur ratio assertionis, QUIA dilexit multum. Illud igitur QUIA vertendum esset per NAM, sicut Germanica vertit per Deum Denn sie hat viel geliebet. Hunc esse loci sensum, et non explicari ibi caussam efficientem remissionis peccatorum quam ille scire non cupiebat, ut qui in corde suo negaret esse in ea muliere ullam remissionem peccatorum aut iustificationem factam, sed probari ab


21. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

in Ecclesiam congeruntur. RETENTIO, aliqui vertunt vocabulum צרה zara, Isa. 1: quia (ut Rabini aiunt) sacerdotes [?: deti- ] populum adhuc una die ultra festum, veluti augendi cuius gratia. Mihi magis probatur Germanica, quae habet: Convocare concionem non possum, idololatria est, et violentia. ut illud Retentio violentiam notet. RETRIBUO saepe significat (ut et D. Basilius manet super Psalmum 7 ) ultro ac primum alicui benedicere, aut beneficium dare: sicut modo diximus,


22. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

corpore, quod in primis in tibiis videtur, statuimus illum esse idoneum ad bellum ac victoriam, delectamurque eius aspectu, sicut et equi generosi. At Deus istas humanas vires non curat, nec eis victoriam largitur: sed pro suo arbitrio, timentibus ac invocantibus eum. Sic et in vulgaribus sanguis Germanica et Italica celebrantur tibiae pro toto labore hominis, Starcke unnd schwache bein, er stehet auff [?: sc--chen ] beinen: Es muessen starcke bein sein, die da sollen gute [?: ] bogen, etc. Tibia, per metaph. instrumentum musicum [?: ]


23. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

secundam personam intelligit. Aptius quoque est, ut uni rei unique individuo unum aliquod nomen tribuatur, quam ut integer sermo aut oratio appelletur. Quare ego malim hodierna quoque die initio Ioannis Verbum retineri, et filium Dei logon Verbum potius quam sermonem appellari: quam vocem et Germanica versio per Vuort expressit. Quidam hoc tempore suaviter philosophati sunt, filium Dei ideo vocari Verbum, quia pater eum cogitatione gignat: quod commentum Irenaeus veterib. haereticis tribuit. Quare in proprio Libello recitavi Patrum testimonia, omnem scrutationem, illius


24. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

plane ac praesenti more dicitur, Carolus Imperator Rom. et Rex Hispan. etc. Quam naturam illius nominis et descriptionum divinarum, obscurant versiones, dum pro illo nomine proprio ponunt appellativum Dominus: eoque inepte sonat, cum nonnunquam bis repetitur Dominus Dominus. sed Germanica recte id commodi adhibuit, ut vocem Herr, cum pro illo augusto nomine ponitur, maiusculis scribat: quod suum consilium, eius author statim initio testatus est. Sed ab impressoribus id discrimen foede negligitur, qui non rare utrunque maiusculis exprimunt. 7


25. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

iniquitatis iam agitur tantum: scilicet id in mora est, donec is qui obstat, e medio tollatur. Sensus enim est, tantum id temporis aut morae restare, donec is qui obstat Antichristo, de medio removeatur. Vult enim eis impedimentum Antichristo obiectum, et certum impedientis terminum indicare. Germanica commode vertit: Dann es regt sich bereit die bosheit heimlich / oben das / der es jetzund auf helt / muss hinweg gethan werden / und als dann wirt der boshafftige geoffenbaret werden. 13 Omnis, non suo loco positum, ut Proverb. 22, Omnis via viri recta est in


Bibliographia locorum inventorum

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.