Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CORAM praepositio easdem plane significationes habet, quas et In conspectu, de quo supra dixi. Nam etiam easdem praepositiones Hebraeae לפני lipfene, in conspectu, et נגד neged coram, modo ante, modo in conspectu vertunt. Paucis igitur tantum quaedam repetam. Primum igitur usitatissimum est, ut significet in potestate alicuius aliquid esse, seu eius arbitrio expositum. Gen. 13. Annon est omnis terra in conspectu tuo? Sic Gen. 20. 34. 47. Deut. 1. Sic Gen. 24. En Rebecca coram te est, accipe eam. Sic et Dare coram aliquo. Deuteron. 2. Coepi dare coram te regem Sihon: pro, in potestatem tuam. Tradet inimicum coram vobis pro in vestram potestatem, Deut. 7. Vicinum huic est, quod aliquando significat aliquid alicui esse propositum, aut aliquem velle aliquid suscipere, moliri et conari ut Pharao inquit ad Israelitas Exod. 10. Videte quod malum coram vobis: id est, aliquod malum consilium aut opus meditamini. Germani habent similem prorsus phrasin, Etwas vor haben, aliquid prae se habere. Secundo, Coram aliquo stare, significat saepissime ei ministrare aut servire: quia semper magnatibus adstant aliqui ministri, quos ad peragenda aliqua opera subinde, quo opus est, ablegant. Vicinum igitur pro vicino per metalepsin accipitur, nempe stare pro servire. Sic dicitur David stetisse coram Saule, 1. Sam. 16, et 19. Sic Samuel dicitur stetisse coram Domino, et coram Heli, 1. Sam. 12. Sic intelligunt aliqui illud Genes. 2, Faciamus ei adiutorium, quod sit coram eo: id est, quod ei subserviat. Videtur etiam quasi collationem quandam significare, ut si diceretur sociam. Tametsi Paulus eo exponit, quod dicit mulierem esse factam propter virum. Aliquando contra significat etiam resistere: Esth. 9. Psal 21 quod supra in Conspectu monui. Tertio, Coram Iehova esse, conspici, venire aut apparere, crebro significat coram tabernaculo et arca esse aut comparere: quia ibi Deus habitare dicebatur, ut et suprâ monui in Conspectu. Non conspicientur coram me vacui, Exod. 23. 34. Quarto, significat timere, observare, aut se qui aliquid. Sic David dicit Psalm 18, Omnia iudicia eius coram me. Et, Statuta eius non submovi a me, et fui perfectus cum eo. Sic et Deus, aut eius timor dicitur coram piis aut impiis, aut coram oculis eorum esse, aut non esse. Psalm. 16. Pono Deum coram me semper. Sic Psalm. 54 119. Sic et Germanica phrasis Gott fur augen haben. Quinto, Coram Deo aliquid esse aut fieri, aliquando quasi iurantis, et conspectum Dei testantis est. 2. Sam. 3, Innocens ego coram

-- 105 --

185/186 Iehova: id est, teste Deo. Aliquando iudicium, voluntatem ac approbationem Dei indicat. Sic Enoch et Abraham coram Deo ambulasse dicuntur: id est, secundum eius voluntatem et approbationem. Sic Bonus coram Deo: pro, coram iudicio Dei. Ecclesiast. 1. Peccatori dat occupationem, ut congreget et coacervet, ut det bono coram Deo: id est, cui Deus vult. Sic 2. Sam. 22. Psalm. 18. Reddidit mihi secundum puritatem manuum mearum coram oculis suis. Ierem. 17. Quod exivit de labiis meis, coram te fuit: pro, mea vota ac petitiones tibi nota probataeque sunt. Coram Deo aliquem firmari, Psal. 102: et Ierem. 30, aliqui intelligunt a Deo firmari: melius tamen, in eius noticia ac vera pietate confirmari. Sic et coram Deo habitare, Psal. 31. Statuisti me coram te semper. Psalm. 41. Sexto, Coram, saepe adversationem quandam et hostilitatem indicat. ut, Habere deos alios coram Domino: id est, in offensionem et contumeliam Domini. Sic Moses prohibet Deut. 21, ne detur primogenitura filio dilectae in conspectu exosae: id est, in damnum eius. Sic David queritur Psal. 51. Semper peccatum suum esse coram se: id est, contra se quasi hostiliter pugnare. Et addit ibidem, se malum coram Deo, id est, contra ipsum Deum fecisse, cuius nomen propter ipsum inter gentes male audierit. Sic idem queritur, dolorem suum esse coram se semper: Psal. 34. Et ignominiam suam esse cora se omni die, Psal. 44. id est, quasi excarnificare se. 1. Sam. 20. Quod est peccatum meum coram patre tuo? pro, contra eum. Sic et illud Iohan. 10. Quotquot venerunt ante me, recte Contra exponi potest. De quo dicto vide in verbo Venio. Septimo, Caedicoram aliquo: pro, ab aliquo. Deuter. 28. Dabit te Iehova caesum cora inimicis tuis: pro, ab inimicis tuis. Populus Israel caesus est coram servis David. 2. Sam. 18. Sic et 1. Regum 8. Percussus est Israel coram Philistim. 1. Sam. 4. Dare coram aliquo aliquid, est etiam ei proponere. Legem ego do coram vobis hodie, Deut. 4. Benedictio et maledictio, quam dedi coram te: id est, proposui tibi. Sic Exodi 21: Haec sunt iudicia mea, quae dabis coram eis. Ne ponas ancillam tuam coram filia impia: pro, ne conferas me cum impia, aut habeas pro impia: 1. Sam. 1. Quievit regnum coram eo: 2. Par. 14. id est, tranquillum fuit, bona pace fruitum est. De coram alicuius plaga stare, Psal. 38: pro, subduci a plaga alicuius. Rectum esse aliquid coram aliquo: id est, eius iudicio. Proverb. 14. Sic etiam in oculis alicuius saepissime dicitur. Gen. 6. Coram me venit finis universae carnis: pro, ego decrevi, statui. Venire precationem coram Deo: pro, exaudiri, Psal. 119. Hic sensus saepius exprimitur pro In conspectu, ut supra monui. Voculae aut phrases istae, Ante, Coram, In conspectu, In oculis, admodum crebro concurrunt significationibus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.