Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIGNUM crebro arbores tum frugiferas, tum infrugiferas significat. Gen. 1. 2. Produxit Deus omne lignum. sicut et Germani sylvam lignum vocant. Hic [?: e-i ] longius discedit a proprietate sermonis illa locutio De omni ligno comedetis, Genes. 2 et 3. id est, de fructu omnis arboris. Ierem. 11, est locus obscurus: Perdamus lignum in fructu eius, et excindamus eum de terra inuentium, et nomen eius non memoretur amplius. ubi alii intelligunt per lignum, crucem, qua corpus prophetae perdere voluerint. Alii, venenatum aliquod lignum, quo cibum eius inficere cogitaverint: ut et Ionathas transtulit. Sed illa videtur omnium comm oddissima esse, quam Germanica versio expressit, Perdamus arbori cum fructu aut cibo eius: id est, ipsum Prophetam [?: ] cum doctrina, operibus ac conatibus suis. quod et sequentia commata comprobant, eundem sensum sine figura exprimentia: nempe, ipsum prophetam cum omni memoria ac posteritate sua abolendum esse. Hic porro per metaphoram traducit hanc locutionem ad homines, ut sicut arbores significant homines, sic et [?: no- ] Lignum. Talis metaphora est etiam Ezek. 17. Ego Dominus, humilians lignum sublime, et exaltans lignum humile, et siccans lignum viride, et frondere faciens lignum aridum: id est, homines florentes castigans, et oppressos afflictosque sanans. Sic Christus dicit Luc. 24. Si hoc in viridi ligno fit, quid fiet in arido? id est, in homine iusto aut iniusto. Sic Ezek 31, ponitur etiam lignum pro doliis ligneis: sicut et lapis pro lapideis, Deut. 28. Item, pro vasis ligneis, ut Exod. 7. Eritque sanguis signis et lapidibus. id est, vasis ligneis et lapideis. Sic 2 Sam. 6. pro instrumentis Musicis, ut luderent coram Domino in omnibus lignis abietum. Pro tabella lignea usurpatur Ezek. 37, Cape tibi unum lignum: id est, lignei tabellam. Non numquam et patibulum denotat per synecdochen, quia exligno fit: sicut ferrum pro gladio. [?: ] Deuter. 21. Maledictus a Deo est omnis qui [?: pendeti- ] ligno: id est, qui ob iram Dei, facinore eius irritatam, sic suspenditur. Unde fit, ut eius cadaver ira Dei onerati quasi terram polluere videatur. Ideo amovendus ac sepeliendus est, ne veluti contaminet ac funestam faciat terram, et homines ipsos tam foedum spectaculum abhorrentes. Hinc porro Paulus in Epist. ad Gal. cap. 3 probat, Christum esse factum maledictum Legis, quia in igno pependerit: ab effectu argumentando. Vere autem dici potest, quod omnis poena ex culpa, ira ac maledictione legis et iustitiae Dei proveniat. Lignum [?: scu- ] boni ac mali. id est, arbor cuius fructus comesi praebeant scientiam boni et mali, aut faciant homines [?: omni ] rerum peritissimos, ut Satan affirmat et interpretatur ex quo etiam eventu credo id nomen arbori esse iustum. Alii malunt, ideo arborem scientiae dictam esse, qua ibi doctrina caelestis praedicari debuerit. Sic et de arbore vitae dubium est. Porro lignum aut arborem ibi, et alibi quoque non raro collective positum putant, [?: ] arborib. aut sylva: sicut Germani quoque sylvam, [?: lig- ] holtz, duplici figura, collective simul et synecdochice nominant. Lignum vitae, sumpta locutione ex Genesis dicitur de re longe preciosissima: ut Proverb. 3. Sapientia est lignum vitae, iis qui apprehenderint eam. perinde ac si diceret, est arbor ferens saluificos aut [?: salut- ] fructus. Simili ratione etiam Proverb. 15, lingua [?: fals- ] fera lignum vitae dicitur. Ligna aquarum, arbores [?: p-stres ] sunt, et per metaphoram viri potentes, aut etiam reges: quia ut talibus arboribus necessarius [?: hu- ] non deest, sic potentibus commoda affluunt. Ideo etiam Psalm. 1, hinc similitudo sumitur. Sic Ezek 31. Ut non exaltentur in statura sua omnia ligna aquarum. Ligna secantem vulnerari ab eis, aut defatigari in eis, videtur quasi proverbialiter Ecclesiast. 10 dictum: quod homines non raro ex suis laboribus malos fructus [?: pe- ] piant, vel etiam sibimet sint causa exitii. Lignorum [?: ]

-- 301 --

577/578 tifices, 1 Paral. 14. id est, fabri lignarii. Lignalini, pro culmis aut calamis lini. Ios. 2, Abscondit eos in lignis lini.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.