Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for bernardus

Quod quaesisti inventum est in 38 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei


2. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

optimi et in aurifabrili arte satis exercitati. Competenter etiam Latine et Sclauonice litterature habebant peritiam. Sed ita erant fallente diabolo in baratrum heretice pestis immersi, ut non solum impiam heresim obcecato corde crederent, sed etiam scelestis labiis predicarent. Hos inuenit Bernardus Spalati comorantes multosque iam pestiferi dogmatis tabe ab eis infectos. Cepit ergo paulatim eos ad catholicam normam miti sermone allicere frequenter eos conuocans, frequenter exhortans. Sed cum illi heretica calliditate tergiuersantes dissimularent conuerti, statim archiepiscopus fecit


3. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nexu debita solempnitate expediens, ipsorum bona restitui fecit. Sic autem omnes illi, qui per ipsos decepti fuerant, ab heretica sunt contagione mundati. 4Eo tempore mortuo rege Bela Henricus filius eius in solio regni successit. Quam ob rem Bernardus archiepiscopus frequentius in Hungariam profectus, multum honorifice tractabatur a rege multaque donaria consequebatur ab ipso. Quasi patrem enim rex eum uenerabatur et quicquid ab eo archiepiscopus poposcerat absque aliqua difficultate impetrabat. Ad ipsius ergo petitionem donauit rex


4. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sancti Domnii sextalarios molendinorum Salonitani fluminis, qui septimanaliter pertinebant ad banum. 5Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo


5. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis bene et honeste obsecutus est. Post hec eo in Hungariam regresso maior cepit inter fratres discordiarum tumultus insurgere. Omnes enim regni proceres et uniuersa pene totius Hungarici exercitus multitudo regem deseruerant et Andree duci non legitime adherebant. Cum


6. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

morte extinctus est. 8Tunc Andreas uidens in se solum totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem regie inuntionis accederet. Sed Bernardus exstimans puerum, Henrici regis filium, adhuc uiuere, ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi neglectum. XXIV. De prima captione Iadere


7. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et nauibus edificauerunt quoddam presidium in insula ante Iaderam ubi plurima considens aties armatorum, prohibebant Iaderenses ciuitatem ingredi eos per mare undique insequentes. 8His diebus aduenerunt decem galee Gagetanorum ad Dalmatie partes. Tunc Bernardus archiepiscopus Spalatensis accedens ad eos, locutus est cum eis, ut darent auxilium Iaderensibus contra Venetos, qui presidium insidebant. Cum ergo Gagetani archiepiscopo acquiescerent, facta pactione de stipendio percipiendo abiit archiepiscopus Vranam, et accepit quandam argenti


8. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cause huiusmodi coram summo pontifice in iudicitium deducte fuissent, amicis suadentibus et de pace consulentibus, eorum sunt animi mitigati. Nam archiepiscopus omnia ipsis restituit et sic cum pacis gaudio ad propria sunt reuersi. 11Fuit autem Bernardus uir scolasticus, triginta annis et eo amplius Bononie in scientiarum studiis fuerat comoratus habuitque libros plurimos bonos et pretiosos, quos suis nepotibus largitus est emitque eis magnum domicilium et turrim iuxta portam orientalem Perusine ciuitatis satisque ditauit eos in uita sua.


9. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

12Ordinauit autem uno die Iohannem nepotem Cucille Nonensem episcopum et Bartholomeum nepotem Titionis in episcopum Scardonensem. Hi ambo erant Iaderenses, nec satis legitime in eorum fuerat promotione processum, quippe in etate et in scientia non modicum patiebantur defectum. Unde quia Bernardus non qua debuit circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine,


10. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et eloquens suaque uigilanti industria breui tempore fecit clerum et populum ciuitatis illius in bonum statum excrescere. 14Per idem tempus uacante ecclesia Nonensi electus est quidam canonicus Spalatensis Nicolaus nomine, quem archiepiscopus Bernardus admittere noluit, sed fecit eligi a Nonensibus supra dictum Gruptium, archipresbiterum. Sed quia canonici Spalatenses aduersabantur ei, partem Nicolay fouentes, non in ecclesia metropoli, ut mos est, eundem uoluit Gruptium consecrare, sed pergens Vranam aput ecclesiam templariorum


11. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Micuso. Qua de re magna fuit suborta contentio inter Nicolaum electum et Gruptium Nonensem episcopum, ita ut distractis patrimoniis suis pro sumptibus in prosecutione causarum huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in senium uergeret, paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et


12. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magister militie domus templi per regnum Hungarie, comisit ad manus eius custodiam et tutelam ipsius castri, precipiens ut uicissim fratres sue religionis ibidem faceret insidere. 3Cum autem Andreas rex aliquantam moram faceret preparando nauigium, Bernardus archiepiscopus mortis debitum soluit. Sepultus uero est iuxta ecclesiam sancti Domnii. Protinus autem rex misit ad canonicos Spalatenses rogans et consulens, ut eligerent de clericis, qui circa ipsum erant, maxime quidem instabat pro quodam Alexandro fisico, qui erat uir litteratus et


13. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

transiuit. Neque tunc finem habuit infausta congressio, sed multis postea dampnis et doloribus affecti luximus et uix tandem flamma huius discordie restincta est et finita. 9Transacto autem sui regiminis anno Iohannes potestas recessit, cui successit Bernardus Tergestinus, uir etate maturus, sed quem assuetudo bellandi asperum effecerat et inquietum. Erat enim homo magnanimus et glorie cupidus, ad arma promptus, ad ciuile regimen tardus. XLII. De secunda captione Iadre


14. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

bellum ex ea causa emersit quod Tragurienses occasione cuiusdam priuilegii, quod Bela Tragurii positus super quibusdam regalibus terris eis concessit, uolebant manus extendere ad quasdam patrimoniales terras Spalatensium, que includebantur intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit. 2His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis,


15. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

graue sit statum matris ecclesie iniustis facinoribus conculcare, pena euidenter docuit e uestigio subsecuta. XLV. De bello, quod preparauerunt Spalatenses contra Tragurienses 1His ita gestis Bernardus potestas in pernitiem Traguriensium cepit fabricare machinas magnasque belli copias preparare. At uero Tragurienses scientes se impares esse potentia nec sperantes se posse resistere uiolentie uicinorum ceperunt magno pauore dissolui. Tunc legationem mittentes uerbis ualde lenibus et


16. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hesit terre stetitque fixa immobilis. Turbati ergo et perteriti Tragurienses nesciebant, quo diuertere possent. Et tandem resumpto constantie spiritu cohortati sunt semet ipsos et connectentes ambas liburnas a latere herentis galee ceperunt stare parati, insultum hostium expectantes. Ecce autem Bernardus maiori ligno inuectus, ut erat impetuosus et preceps in arma, noluit sotios prestolari, sed irruit repente in hostes et intentis arcubus ceperunt sagittis insistere, pilis et contis acriter imminere. E contra uero Tragurienses de puppi sue trieris eminentius impendentes, quasi ex arce,


17. Pavlovic, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

quod iam facta die sabbati per terram vehentes in quemdam puteum, quem ipse pro communi utilitate construxerat et fecerat fodere, iecerunt cum lutamine illud cooperientes, quodque iam quarta die permiserunt suis inde extractum sepeliri in monumento eius. Consiliarii vero facti per eos sunt hi: Bernardus Clerius Perusinus, filius eius, Bartholomaeus etiam nepos eius, Marcus Crisani, Crisan filius dicti Marci Crisani, Nicolaus et Marinus filii Bercich, Ioannes Ioannis de Bononia, Mladinus recevo de Tragurio, Dominicus Mlinich, Daniel Barbanus et filius eiusdem Danielis, Petrulus


18. Pavlovic, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

Bononia, Mladinus recevo de Tragurio, Dominicus Mlinich, Daniel Barbanus et filius eiusdem Danielis, Petrulus Satnich, Franciscus et Nicolaus eiusdem Petruli nepotes, duo Natalichi, Dominicus Prodanicus Bergomensis, Dominicus filius Marci Barberii, Laurentius Cyma, Bosichius de Saxis, Bernardus et Stephanus Barcich, Blasius Radoscevich, Antonius Stanich, Marinus Radosunich, Nicolaus et Georgius Derchevich, Franciscus et Nicolaus Pocoavancich, Georgius Prodassich, Nicolaus Gavranich et Nicolaus Supernich: Duymus Zaneri, qui huius sceleris primus auctor erat, poenitens eum tot


19. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_364 | Paragraph | SubSect | Section]

uisitasti nocte. Igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. Potuit quidem illi quiescenti turbare somnum repentinus ardor, nocere non potuit, quoniam, qui sic dormiunt, Dominus pro eis uigilat. Bernardus abbas et ipse pręcipuus uigiliarum obseruator, dum ad eas capessendas alios hortatur, dicere solebat dormientem monachum Deo mortuum esse nec sibi nec ulli utilem. Huic sententię, si contrariam apponere uoluerimus,


20. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_391 | Paragraph | SubSect | Section]

misereretur, implorauit. Tum demum reddito corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus. Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est


21. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_564 | Paragraph | SubSect | Section]

Taruanensem * corr. ex Tamanensem episcopum, in uespribus, patrem Franciscum in niuibus nudum uolutasse corpus, ut ea castigatione uoluptatem carni insitam edomarent. Rursum Bernardus illam, quę libidinis furore percita uim castitati suę inferre conabatur, clamoribus abegit; Thomas Aquinas rapta de proximo foculo torre. O fida atque inuicta seruorum Christi pectora, quę dum pro pudicicię arce


22. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent. Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum esse posse diceret. At ille repulsam ęgerrime ferens atque irę impatiens, eidem, cui dudum supplicauerat, pugnum


23. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

maius his omnibus postremo sub Hadriano assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo. Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas construendi monasterii missa, a grassatoribus intercepta fuisse audisset, gratias Deo egisse dicitur, quod magno se onere leuasset. Tam ergo modice


24. Niger, Toma. Doctissimo et integerrimo Marco... [page 4v | Paragraph | Section]

Pontificum aeque, ac iste, magnas res aut aggressus sit, aut felicissime gesserit, cur non speremus, ipso duce, et hoc futurum? Oremus igitur, ut qui Pontifici Maximo Iulio secundo tantae gerendae rei contulit uoluntatem, non deneget facultatem. Ceterum felix Spalatina ciuitas patria nostra, cui Bernardus Zane contigit Archipraesul, qualem et habere iucundissimum est, et habuisse gloriosum. Vale ex Vrbe, quinto Idus Maias, M. D. XII. .


25. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 8 | Paragraph | Section]

Vilhelmus episcopus Argentinensis. Christophorus episcopus Augustensis. Philippus Palatinus episcopus Freysingensis. Ernestus Bavariae dux episcopus Pataviensis. Bernardus episcopus Tridentinus. Fridericus comes palatinus etc. Ludovicus dux Bavariae. Casimirus Brandenburgensis princeps. Heinricus dux


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].

Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Niger, Toma [1512]: Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica, verborum 720, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [numerus verborum] [niger-t-epist-marul.xml].

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.