Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput II / DE ORATIONIS VIRTVTE

Hactenus de studio modoque orandi. Nunc de orationis ui ac potentia dicemus.

Abraham orante Abimelech, Gerrarę regis, uxor atque ancillę, cum ante steriles essent, prolem diu optatam susceperunt et matrum nomine lętatę sunt. Et nos, si digne deprecati fuerimus Dominum, gratia eius repleti exhuberabimus prole uirtutum.

Plagę Aegypti Moyse intercedente cessabant, multiplicabantur autem et ingrauescebant, quoties Pharao ad cordis sui duritiam peruersitatemque redibat, ut et oratione auerti mala intelligas et obstinatione augeri.

Idem, dum populus Israheliticus Iesu duce contra Amalechitas decertarent, stans in uertice collis orabat. Cumque manus in cęlum tolleret, uincebant Israhelitę, cum remitteret, superbantur. Perseuerandum enim est, ut uincas. Nam et ipse deinde non lassatis manibus usque ad occubitum solis orans, suorum gladiis terga prębuit hostium. Ad hęc Dei iram, quoties ille populi flagitiis ac scelere prouocatus excandescebat, deprecando placauit. Mariam sororem lepra perfusam mundauit, pestilentiam in diffidentes grassaturam inhibuit. In seditionem uersos omnes pariter cum Datan et Abiron repentinus terrę hiatus absorbuisset, nisi ipse reliquę multitudini ueniam orando impetrasset.

Rursus, cum in illum et Aaron turbę insurgentes incendio diuinitus excitato disperiret, eius monitu Aaron obtulit thimiama, processit in medium et, cum orasset, flamma substitit, internitio cessauit.

-- 1-382 --

Postremo, cum in deserto in Deum murmurantes passim serpentum ictibus sternerentur, supplicante pro eis Moyse Deus placatus ęneum serpentem in ligno suspendi pręcepit, quem percussi dum aspicerent, sanabantur. Percussum quippe erat humanum genus antiqui serpentis mortifera seductione, sed Deo miserante Christum in ligno pendentem uidit et remedium accepit salutis.

Ad orationem Helię prophetę annos tres et menses sex non pluerat super terram, donec rursum orauit, et cęlum dedit pluuiam et terra fructum suum. Sareptanę uiduę, quę illum famis tempore hospitio susceperat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, et quę fame moritura erat, hospitis beneficio uixit. Insuper filium suum defunctum, ipsius precatione uitę restitutum accepit. Eodem propheta inuocante ignis de cęlo lapsus quinquaginta et quinquaginta uiros, alios post alios, ab Ochozia rege ad ipsum comprehendendum missos consumpsit. Inuocauit autem ille, non ut se uindicaret, sed ut Dei ueri immensam expauescendamque potentiam contra pręuaricatores, qui eo relicto Belzebub, deum Acharon, adorabant, ostenderet. Post hęc Iordanem transiturus, comitante se Heliseo, palio percussit flumen, et diuisis aquis per siccum aluei tramitem ambo ad ripam ulteriorem peruenere. Eodemque rursum palio Heliseus, cum solus reuerteretur, eandem expertus est uirtutem. Quod si tanta uis in prophetę palio erat, quanto maior in oratione eius? Qua etiam rimatus est secreta cęli et pręuidit futura et uiuens atque sentiens e mortalium consortio ad paradisi loca transferri meruit.

Heliseus propheta apud Hiericuntem* corr. ex Hiericontem aquas potantibus noxias, cum orasset, salubres fecit, terrę sterilitatem foecunditate mutauit. Ascendens in Bethel pueris sibi illudentibus male imprecatus est, non ut suam, sed Dei iniuriam ulcisceretur. Qui statim ab ursis laniati

-- 1-383 --

poenas dederunt. In Samaria mulieris uiduę inopiam miseratus, modico oleo non modica uasa impleuit, ita ut illa eo uendito et a creditore se redimeret et uictum, qui satis esset, sibi filiisque pararet. In ciuitate Suna mulieri hospitę infoecundę ac sterili, ut uiro suo filium pareret, a Domino impetrauit. Et eundem puerum postea exanimum ad uitam reuocauit. Reuersus in Galgala pulmentum amarissimum in dulce conuertit. Panibus uiginti ordeaceis uiros centum satiauit, et superfuit. Naman Syrum a lepra curauit. Securis ferrum in Iordanem delapsum enatare fecit. Obsessus in Dothaim, aduersariis subita cęcitate percussis, liberatus est. Super ossa eius, defuncti proiectum cadauer statim reuixit, ut uel hinc facile disci possit, quantę ille uirtutis fuerit uiuens, qui mortuus alteri uitam dedit.

Quid mirum autem, quod sanctorum quandoque uel meritis cedant uel inuocationibus pareant terrena corpora, cum iisdem ad obsequendum inclinentur etiam cęlestia?

Iosue orante sol et luna immoti steterunt, donec ipse ulcisceretur de inimicis suis. Non fuit, inquit Scriptura, ante et postea tam longa dies, obediente Domino uoci hominis, et pugnante pro Israhel.

Porro, de inimicorum potestate atque iniuria oratione liberari posse Ioachan quoque, regis Israhel, exemplo apparet. Qui cum suos, eo quod se idolorum cultura polluerant, in ditionem Syrorum redactos uidisset, ad Dominum conuersus pro ipsis deprecatus est et a seruitutis iugo misericorditer erreptos recepit.

Ezechia, rege Iuda, deprecante, cum in extremo rerum periculo esset constitutus, nocte una angelus Domini percussit in castris Senacherib centum octoginta quinque milia Assyriorum. Sicque eum, quem arma nequiuerant, oratio seruauit. Hinc nos, quoties siue occultis siue manifestis demonum oppugnationibus infestabimur, a Domino auxilium imploremus. Et tunc cadent a latere nostro mille, et decem milia a dextris nostris, ad nos autem non appropinquabunt.

-- 1-384 --

Sed neque illud nunc de Ezechia silentio est prętermittendum, quod aduersa ualitudine grauiter affectus, cum Esaia prophetante se iam iam decessurum audisset, facie ad parietem uersa, multis cum lachrymis Deum rogando, et uitę longius spacium et corporis impetrarit sanitatem. Nonne magnum hoc et admirabile, ut poenitentis oratio mutet Dei sententiam et, quem Deus ipse morti iam addixerat, eum rursus ne ęgrotare quidem permittat?

Certe non paruam orationis uim et in Asa, rege Iuda,*corr. ex Iudę belli euentus ostendit. Cum exigua enim manu obuiam procedens Zarę, Aethiopum regi, cuius exercitus decies centum milium hominum armatorum et trecentorum curruum erat, inuocauit Dominum. Et repente lymphatico quodam pauore conterriti Aethiopes terga uerterunt persequenteque eos Asa a Maresa usque Gerrara ad internitionem cęsi sunt. Quia Domino cędentę, sicut in secundo Paralipomenon libro scriptum legimus, contriti sunt, et exercitu illius pręliante.

Aeque sane, sed aliquanto mirabilius, et Iosaphat regi diuinus propiciatus est fauor. Nam cum innumera pene multitudo Moab et Ammon et Idumeorum uenissent contra Iudam proximeque Hierosolymam castrametati fuissent, Iosaphat metu perculsus nihil aliud nisi Deum deprecari indictoque ieiunio se et sua illi impensius commendare. Denique urbem egressus gladium non eduxit nec pugnam iniit, et hostes mutuis inter se uulneribus ante eum conciderunt. Iudeorumque tunc labor non in uincendo, sed in spoliando fuit, cum predam prope moenia iacentem uix per triduum prę magnitudine auferre quiuerint.

Iudę quoque Machabei orationes magis quam arma de hostibus triumpharunt. Sępe enim peracta prece solius dei auxilio fretus ad bellum egrediens parua manu ingentes copias uicit. Cum tribus milibus uirorum pene inermium Gorgię exercitum quinque milium

-- 1-385 --

peditum et mille equitum nec minus armis quam uiris munitum ad Amaum fudit fugauitque, et tribus milibus eorum cęsis uictor est reuersus. Iterum cum decem milium manu profectus in Bethoron Lysiam superauit, cuius copię erant sexaginta milia peditum electorum et quinque milia equitum. Rursum in Bethoron non plus quam tria milia bellatorum secum habens cum ualidissimo Nicanoris exercitu, sicuti confidenter, ita et feliciter conflixit. Ea siquidem pugna aduersariorum castra fuere euersa, Nicanor interfectus, reliqui fugientes a persequentibus cęsi. Has tantas uictorias Hebreis olim attulere non Iudę pauci milites, sed Iudę Deo gratę preces.

Et si adeo magnificum existimatur hostes uincere, spoliis inimicorum ditari, quanto magnificentius pręstabiliusque est animi magis quam corporis bonis excellere? Sed et hęc quidem a Deo petentibus dari Sapientię liber testatur, ubi scriptum est: Optaui, et datus est mihi sensus; et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientię; et pręposui illam regnis et sedibus, et diuitias nihil esse dixi in comparatione illius. Iacobus uero apostolus idem astruens, etiam qualiter petere debeamus, docet, cum ait: Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil hęsitans.

Aliis quidem prophetis Christi uenturi reuelata fuere mysteria, Danieli uero etiam annorum numerus, usque in diem ipsum, quo nasci debuit, indicatus est; fortasse, quia solicitior cęteris ac submissior ad orandum processerat. Posui, inquit, faciem meam ad Dominum, Deum meum, rogare et deprecari in ieiuniis, sacco et cinere. Denique oranti apparens Gabriel angelus egressum se dixit, ut doceret illum. Ab exordio precum tuarum, inquit, egressus est sermo; ego autem ueni, ut indicarem tibi. Is igitur gratiam recipiet, qui deuotius rogarit.

Ionam prophetam de uentre cęti ad Dominum, Deum suum, clamasse legimus, et die tertia Domini iussu a pisce in aridam uomitu effusum. Grande profecto

-- 1-386 --

miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum.

Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in ęternum, et in seculum seculi.

Ex his apostolus Petrus (cui regni cęlorum claues datę sunt, ligandi atque soluendi ius tributum, cura commissa Ecclesię Dei) claudo elemosinam petenti sanitatem dedit. Aeneam paralysi laborantem curauit, Dorcam mortuam uitę restituit. Denique umbram illius contigisse ęgrotantibus saluti fuit.

Porro idem in carcere positus, catenis duabus uinctus, a militibus custoditus, orante pro eo Ecclesia, ab angelo de cęlo misso liberatus est.

Andream, fratrem eius, ferunt cuidam, cui Nicolao nomen fuit, qui toto uitę tempore libidinibus deditus ab his discedere, cum etiam uellet, non poterat, deprecando continentiam a Domino impetrasse et illum, poenitentia ductum, castitatem deinceps perpetuo custodisse. Plerique elata corpora oratione ad uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit.

Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit.

Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur, paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et cum spiculatoris gladius ceruici suę immineret, necis proprię oblitus pro alterius sanitate orauit. Vtrunque autem uera charitas faciebat, ut et proximi misereretur et pro Christo mori non timeret.

-- 1-387 --

Ioannes, frater eius (quem Iesus amasse plurimum dicitur) cum a Pathmo Ephesum reuerteretur, Drusianam defunctam ab ipso feretro, quo ad sepeliendum portabatur, sanam surgere ac domum redire fecit. Virgulta in aurum, littorales lapillos in gemmas mutauit. Ac ne diuitiis illi opus fuisse putes, eadem rursum pristinę naturę formęque restituit. Dianę Ephesię templum funditus euertit, pręsentaneum uenenum inoffense hausit eodemque haustu enectos ad uitam reuocauit.

Thomę Didymi deprecatio Sinticę oculis captę uisum redintegrauit, idola lapsu pręcipiti in puluerem redegit, ut ostenderet simulachra gentium opera esse manuum hominum.

Ad Matthei apostoli inuocationem Egippi, Aethiopis regis, filius, qui fuerat mortuus, exurrexit uiuus mortique pariter et diabolo erreptus, Christo uiuere coepit, contemptis idolis baptismum suscipiens ac Deo credens.

Iudas Thaddeus Abagarum, Medorum regem, ab elephantię morbo liberauit, credentem baptizauit, corpus uitio, animum erroribus expians atque emundans.

Paulus, uas Spiritu Sanctu plenum, Elymam magum fideles ludificantem cęcitate damnauit ad tempus, ut, quandiu mentis oculos non haberet, nec corporis habere posset; claudum a natiuitate sanauit; spiritum phitonicum a muliere expulit; Euticum uitę, Publii patrem sanitati restituit. Sudaria et semicinctia a corpore eius ad ęgrotos delata morbo liberabant immundosque spiritus ab obsessis expellebant. Ipse a uipera percussus nihil sensit lęsionis. Et cum Philippis in carcere una cum Syla discipulo compedibus uincti tenerentur nocteque intempesta Deo laudes concinerent, terra quatitur, carceris ostia aperiuntur, uincula soluuntur. Postremo a magistratu, cuius iussu in carcerem coniecti fuerant, liberi dimittuntur.

Barnabas apostolus Cypri aliquandiu commoratus morbo affectos Euangelio Matthei manu scripto tangens curauit, eum precatus, cuius religionem astruebat curando.

-- 1-388 --

Hęc quidem et alia huiuscemodi multa operandi facultatem discipulis suis concesserat Dominus. Sed ne miraculorum autor ignoraretur, a Deo ea petere credentes uoluit. Quodcunque petieritis, inquit, Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Et iterum: Quodcunque uolueritis, petitis, et fiet uobis. Et quid mirum, quod sic ad nos Filius, si sic etiam ad Filium Pater? Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit.

Ammonis, Aegyptii abbatis, oratio immanem atque terribilem draconem, et qui iumenta hominesque enecaret, per medium crepare compulit puerumque pestifero ilius afflatu interemptum suscitauit, alteri uitam, alteri mortem dedit. Quoniam, qui nocet, morte dignus est, cui nocetur, miseratione.

Rophilus quoque Popiliensis et Mercurialis Liuiensis, ambo episcopi, draconem ęque pecori atque hominibus infestum stolis suis, non repugnantem, sed quasi mansuefactum ligauerunt ac post se trahentes in puteum altitudinis immensę, nunquam inde exiturum, deiecere. Litterę ibidem in lapide incisę factum hoc indicant et adhuc extantes legentibus fidem faciunt.

Seuerinus, in Pannonię finibus abbas, cum Phauianum, oppidum Danubio adiacens, fame laboraret, eo quod concreto frigoribus fluuio frumentarię naues iter agere nequibant, oratione glaciem soluit et uectoribus nauigationem aperiens periclitanti oppido incunctanter subuenit, ita ut repente ingentem inopiam ingens copia secuta sit.

-- 1-389 --

Idem; quoniam Cuculli castelli agrum locustarum agmina deuastabant, iussit omnes loci incolas una secum ad ecclesiam pergere. Dumque ibi simul orarent, omnis illa locustarum tempestas inde sublata fugam fecit. Ac ne casu aliquo discessisse uiderentur, pars earum non minima in cuiusdam agro resedit, qui cum aliis ad orandum non uenerat. Tantumque homini illi obfuit non orasse, quantum cęteros orasse iuuit.

Romualdus abbas (qui ordinis Camaldulensis fuit autor) cum a Parentio, Liburnię oppido, soluens nauigaret et nauis magnis fluctibus iactaretur omnesque, qui cum eo erant, de salute desperarent, pelagi uentorumque sęuitiam oratione placauit, illum utique deprecatus, qui uentis et mari imperat, et obediunt ei.

Germanus quoque, Antisiodorensis episcopus, Britanniam uersus ad hereses extirpandas contendens, una cum Lupo, episcopo Trecasino, dum nauis, qua uehebantur, undis impetu ruentibus illisa tantum non operiretur, manus ambas in cęlum sustulit atque orauit. Et continuo ponentibus uentis ęquatum salum tranquillum illis prębuit iter cursuque, quo uolebant, satis prospero peruenere.

Fantinus Syracusanus, cum Messanę a Stradicone pręfecto ad martyrium quęreretur angelique monitu solus nauiculam ascendens fugeret, iam prope erat, ut ab insequentibus caperetur, quando Deum precatus myoparonem illorum stare fecit, ita ut neque uelo neque remis ultra impelli posset. Sicque aduersariis post se relictis Dei, quem inuocauit, ope periculum euadens Rhegium usque delatus est.

Idem Tabritanam, Calabrię ciuitatem, accedens, cum Balzanio, diuiti quidem uiro, sed gentili, pro seruo se locasset, ut haberet, quo aliorum inopię subueniret, et superbus dominus equos, quos illi pascendos commiserat, strigosiores cernens, furore concitatus ipsum persequi coepisset nec ei usque ad fugam iter pateret, Deum rogauit et Motabrum flumen, quo includebatur, uirga percutiens diuisit atque per siccum alueum

-- 1-390 --

transiens persequentis iram rursum iungentibus se aquis euasit. Persecutor autem prę stupore iam placatus obsecrauit hominem, ut se quoque eodem modo transire faceret. Percussoque iterum fluuio idem secutum est miraculum. Tunc cognita Christi uirtute Balzanius credidit et simul cum multis baptisma suscepit. Sicque Fantinus orando mortis periculum effugit et iis, quos effugerat, uitam, quam non habebant, dedit, Moysen nobis Aegyptios fugientem exibens, nisi quod tunc Pharao iuste submersus periit, Balzanius uero misericorditer seruatus uixit. Iam enim Filius hominis uenerat, ut saluet, non ut iudicet mundum.

Aeque admirandum facinus et Faronis, Meldensis episcopi, fuit. Etenim submersam in flumine simul cum uectoribus nauim miseratus, cum in ripa se prosternens Deum orasset, ab imo fundo in summas aquas enatare fecit, saluis omnibus, qui in ea erant. Tale quid et Apostolo euenisse credimus, qui ad Corinthios scribens ait: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui.

Sed neque de illis nunc silendum, qui orando bonarum artium scientias, quibus operam nunquam impenderant, perceperunt.

Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium.

Quam autem efficaciter Hor ipse pro sua eruditione orauit, tam pro aliena Magnus Basilius, episcopus. Etenim Effren, Syrię solitario, Gręci sermonis usum a Deo precibus impetrauit, cum ille antehac non nisi Syram linguam, in qua natus erat, habuisset. Impletum est in his illud credentium signum: Linguis loquentur nouis.

Thomas Aquinas, Christianę disciplinę egregius philosophus, quoties aut ad legendum accederet aut disputationem iniret aut scriptionem aliquam diuinę tractationis assumeret, semper prius orare solitus fertur, nihil

-- 1-391 --

recte auspicari, nihil agi ratus sine maiestatis diuinę inuocatione, cuius donum est, quicquid bene feceris, bene dixeris, bene cogitaueris.

Idem sacra prophetarum uaticinia legens incidit in locum explicatu difficillimum. Oranti ergo Petrus et Paulus apostoli in uisu affuerunt, et sensum Scripturę, quam percipere non poterat, aperuerunt. Hanc rem ab ipso adhuc uiuente se audisse Reginaldus frater post obitum eius testatus est. Per orationem igitur declaratio quoque sermonum tuorum, Domine, illuminat et intellectum dat paruulis.

Pręterea defunctorum animas, quę nondum ita ad purum expiatę sunt, ut cęlo dignę habeantur, uiuentium oratonibus iuuari, non solum Ecclesię traditione, sed etiam reuelationibus exemplisque sanctorum constat.

Benedictus Octauus, pontifex maximus, postquam uita defunctus est, apparuit Ioanni, Portuensi episcopo, seque, ne ęternis poenis addiceretur, Odilonis, Cluniacensis abbatis, intercessionibus consecutum dixit et tantummodo temporarię afflictioni, donec uitę maculas diluat, deputatum. Id ubi resciuit abbas, pro illo solicitus orauit simulque monachis, ut pariter orarent, iniunxit. Et ecce non multo post idem Benedictus ingenti fulgore renitens uisus est primum Eldeberto monacho, deinde ipsi Odiloni, cui et gratias egit asserens se suis fratrumque eius precationibus a poenis purgatorii ad beatitudinis quietem translatum.

Hic idem sanctus abbas diuinitus monitus solennes pro mortuis precationes die festum Omnium Sanctorum proxime sequenti fiendas instituit primusque celebrauit.

Arnulphus, Turonensis episcopus, cuiusdam nuper defuncti animam a demonibus ad gehennam tradi uidit et procidens diuinam clementiam, ut eius misereretur, implorauit. Tum demum reddito corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus.

Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore

-- 1-392 --

sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum autem temporis ab oblatione missę cessatum erat) proinde petens, ut ipse tandem necessitati suę subueniret. Quo uisu ille admonitus easdem pro sorore supplicationes nullo non die celebrans iterum ipsam uidit, et primum quidem in limine ecclesię stare, deinde ecclesiam ingredi, postremo altari proximam albatorum quorundam choro iungi. Quo indicio patuit ipsam fraternarum precum assiduitate multo celerius quam suis meritis purgatam ad consortium peruenisse beatorum. Oratio ergo pro defunctis, quemadmodum et cętera pietatis opera, cibus eorum est, quo refocillati agilius illuc se transferunt, ubi (ut Hieremias ait) erunt quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.

Sed sicuti mortuis, ut purgentur, ita etiam uiuis, ut corrigantur, suffragari solet oratio iustorum.

Stephanus abbas, ordinis Grandimontensis institutor, dum montis Mureti* corr. ex Moreti (qui est in Aquitania) solitudinem incoleret, pro milite quodam, ut flagitium, in quo obstinatior uidebatur, dimitteret, orauit. Hinc ille, qui neque iam ab eo desistere se posse neque, si posset, uelle dixerat, repente mutatus peccatum suum fleuit uitamque correxit.

Lupi, Senonum archiepiscopi, oratio quosdam ex clericis mulierum libidinibus deditos ad continentiam adduxit. Quosque dudum meretricius amor graui odio inter se dissidere fecerat, eos illo orante conscientię stimulus ad poenitentiam, poenitentia ad castitatis studium egit. Conuersis igitur ueniamque petentibus tam facile pręsulis pietas indulsit, quam ardenter, ut conuerterentur, orauerat.

Econtra Geraldus, castitatis cultor pręcipuus, ab ea desciuisset, si tentatus ad orationem non confugisset.

-- 1-393 --

Cum enim et generis nobilitate et diuitiis polleret atque in cuiusdam uillici, serui sui, filiam oculos coniecisset, forma eius captus, an se i11i Venereo amore iungeret, deliberare secum coepit. Diu uoluptas cum honestate contendit et tandem uicit. Decreuit puellam domi suę conuenire, sed prius quam id fecisset, orauit. Vbi uero peracta oratione illam adiit, usque adeo sibi deformis apparuit, ut parentibus eius hanc ipsam esse, quam adamauerat, uix crederet. Itaque intactam relinquens ad se rediit, et turpis propositi poenitens, filiam dote, patrem libertate donauit ac deinceps uixit cautius. Postremo monachus factus meruit in catalogum redigi sanctorum. At si tunc non orasset, cecidisset; si cecidisset, fortasse nec monachus nec sanctus fuisset.

Anselmus episcopus, cum fratrem quendam ex langore morti iam proximum pauitare atque horrore concuti animaduertisset, causam rogauit. Et ille respondens duos ibi lupos adesse dixit rabida toruitate terribiles minaciterque ringentes et inde se timere, ne dilanietur ab eis. Tunc episcopus pro ipso Dominum orauit ac post orationem eodem fratre referente audiuit feras illas bestias discessisse, fugatas flamma ex ore orantis in fulguris morem promicante. Hoc demum remedio frater pauoris molestia liberatus, ac securior factus, ad Dominum migrauit. Quę res documento est tunc maxime nobis opus esse precibus sanctorum, cum e uita discedimus, nullo tempore acrius in nos insurgente demonum pugna.

Nec solum demones, sed quandoque etiam homines cum orantibus congredi non ausos legimus.

Sauinianum martyrem multos ad fidem Christi a gentilitatis errore miraculorum operationibus conuertentem Aurelianus imperator comprehendi iusserat. Sed qui missi fuerant, orantem inuenientes timuerunt ei manus inferre. Alii deinde missi, cum similiter orantem offendissent, et ipsi animis concidentes nec uim irrogare ausi deprecari hominem coeperunt, uti secum ad cęsarem pergeret. Exoratus perrexit et martyrium

-- 1-394 --

passus est. Profecto etiam imperatorem sicuti et imperatoris ministros sola oratione terrere poterat miles Christi, sed pro Christo martyrium pati gloriosius existimauit quam terrori esse inimicis.

Criminationibus quoque circumuentos oratione liberari posse monstrauit Albinus, Andegauensis episcopus. Qui quosdam tenebricosi carceris tristi squalore obsitos cernens fleuit. Et cum pręsidem, ut dimitterentur, exorare nullo modo potuisset, Deum pro illis precatus est. Fatiscenteque carceris muro omnes euaserunt Deo Deique seruo gratias agentes, cuius precibus homo restitit, et lapides paruerunt.

Magnobodus,* corr. ex Magnobonus eiusdem loci episcopus, et ipse similiter iis, qui in ergastulis et uinculis detinebantur, liberationem a magistratu frustra contendit, a Deo autem facile impetrauit. Nam dum ipse ante aram suppliciter prouolutus deprecatur, claustra laxantur, compedes ferrei franguntur, et qui uincti erant, liberi euadunt. Itaque, quos durus magis quam iustus iudex perdere cogitabat, misericordis hominis oratio seruauit.

Sed neque Lupi, Trecensis episcopi, orationis uirtutem tacebimus. Attila ciuitatem eius obsidione cinxerat, cum ille deum precatus portas aperiri, hostem admitti iussit. Ingressi, omnia extemplo euersuri putabantur. Recta pertransierunt, ac ueluti per solitudinem iter facientes, nihil prorsus hostiliter egere. Nunquam armata manus minus nocuit suis quam tunc isti alienis. Quid multa? Lupus lupis omnibus rapaciorem tyrannum non bellando, sed Deo supplicando a se repulit procul et spe predę frustratus est.

Vana est ergo sententia dicentium: Non uotis neque suppliciis muliebribus auxilia Deorum parantur; uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilant, qui custodiunt eam. Quod etiam Aniani, Aurelianensis** corr. ex Aureliensis episcopi, exemplo probari potest. Hic enim

-- 1-395 --

Gothis Aurelianum* corr. ex Aurelium obsidentibus una cum suis clericis de muro ipso sanctos et sanctas omnes inuocans litanias decantabat. Sacerdos autem unus ex captiuis, quem ne captiuitatis quidem iugum a procacitate oris coercere poterat, cum forte in acie urbi proxima uersaretur, uocem intendens, ut ab omnibus audiri posset: Cassa, inquit, spe duceris, o Aniane, si uerbis abigi posse aduersarios credis. Eędem precationes ualidioribus etiam urbibus nihil profuerunt. His dictis corruit exanimus nec ultra quicquam est prolocutus. Post hęc barbaris oppidum inuadentibus tanta uis aquę de cęlo cecidit, ut coacti sint dimissa oppugnatione in castra se recipere. Sic misericors et iustus Dominus simul et orantibus affuit et orationum uirtuti detrahentis ultus est scelus.

Siquis igitur, quo facilius Dei gratiam conciliet, de sanctorum coetu deligere sibi patronos optauerit, utatur, quibus uolet, id est, siue illis, quos pręcipuos putat, siue illis, quibus hoc priuatim a Domino indultum legimus, ut aduersos casus eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem pręrogatiuę hi sunt: Honophrius monachus, cuius in uastissima Aegypti eremo defuncti animam ab angelis ad cęlum ferri uidit Pafnutius abbas; decem milia martyrum, qui apud Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius, qui et suppliciis et patri, a quo ea passus est, superstes, populum ante in idolis mortuum docendo reuiuiscere in Christo fecit; Venerandus martyr Trecasii passus, qui de fide ab angelo meruit instrui et a Christo ad fluuium Sequanam sibi apparente baptizari, cuius interfecti sanguis interfectori suo cęsari Aureliano illitus, ut beneficium referret pro iniuria, oculum amissum reparauit; Veneranda, uirgo et martyr, quę in Gallia Christum prędicando multos una

-- 1-396 --

secum ad palmam adduxit martyrii Antonino imperatore Ecclesiam persequente; Catharina, uirgo et martyr, per quam Dei sapientia mundi sapientes uicit et cuius corpus de Alexandria, ubi pro Christo passa est, ad montem Synai angelicis manibus translatum dicunt, ut nemo dubitet eam multum posse in cęlo, quę sic honorata est in terris.

Sed profecto inter sanctos sanctasque omnes, ut primum apud Deum locum obtinet, ita prior inuocari debet Regina cęli, gratia plena, benedicta in mulieribus, Maria Virgo, Maria simul et Mater, cuius immaculatus et intactus uenter Spiritu Sancto repletus edidit Saluatorem mundi. Nihil certius speratur, largius tribuitur, tutius conseruatur quam quod ipsa pro nobis poposcerit Filium. An quicquam maternis precibus non gratificaturum credimus, quem cum Deo Patre legem, quę matres honorari iubet, sanxisse scimus.

Nunc, ne a proposito discessisse uidear, quantum foeminę quoque orationum ui efficere potuerint, breuiter exponam. Quibus nihil obstitit sexus fragilior, quin par cum uiris meritum et ęquam mirabilium faciendorum potestatem adipiscerentur.

Anna, Helcanę coniux, diutinę sterilitatis opprobrium, cum Deum orasset, foecunditate compensauit. Genuit primo Samuelem, genuit deinde filios tres duasque filias. Phenenna uero, altera Helcanę uxor, consorti suę semper infensa, post susceptos liberos parere desiit et in idem uitium, quod illi petulanter obiicere consueuerat, ipsa incidit. Denique sterilis peperit plurimos, et quę multos habebat filios, infirmata est. Vltio enim superbiam, orationem sequitur gratia.

Iudit in humilitate cordis Deum precata tantum audacię concepit, ut a Bethulia ad hostes, qui eam obsederant, egressa inter tot milia militum armatorum Olophernem ducem, qui iam Ciliciam, Mesopotamiam Syriamque deuicerat, ipsa et sola, et inermis, et mulier interimeret, interempti caput abscinderet, abscissum secum in urbem ad suos referret. Iam seruitutis iugum

-- 1-397 --

Israhelitarum imminebat ceruicibus; omnes simul uno die una Iudit liberauit. Nunquam tantum facinus perpetrare potuisset, nisi prius perpetrandi facultatem a Domino precibus obtinuisset.

Quid de Susanna dicam? Quę iudicum sententia morti iam addicta exclamauit ad Dominum, et Dominus exaudiuit uocem ipsius. Spiritum quippe Danielis pueri suscitauit, qui malignos accusatores falsitatis conuictos talionem subire compulit, plebe illos iisdem ipsis lapidibus obruente, quos in Susannam apprehenderat. Duo erant, senes erant, presbyteri erant. Numerus, ętas, dignitas uerbis fecerat fidem. Nisi inuocatus pręsto affuisset, qui manifestat occulta cordium, pudicicia infamiam, innocentia necem passa fuisset.

Et in Barbara quidem uirgine, ut constans Sanctę Trinitatis confessio, ita efficax fuit pro necessitate deprecatio. Dum enim infidelem et iratum fugeret patrem et fugam pręrupti montis crepido inhiberet, orauit Dominum. Ac protinus illo, in quo heserat, saxo in aduersam paris altitudinis partem se inclinante euasit. Neque tamen tanto miraculo inclinatus est impius pater. Ut uel sic elapsam quęrere cessaret. Proh nefas! Pater persequitur, saxa miserantur, et ad inuocationem Christi montes mollescunt, hominis infidelitas obduratur.

Ad Radegundis, Clotarii, Gallorum regis, uxoris, sed magis Christi ancillę orationem ferreę pedicę eorum, qui in uinculis publicis erant, contritę sunt, illi absoluti. Sic et nos orare oportet, ut peccatorum nostrorum nexibus liberemur et liberati Deo gratias agamus dicentes: Dirupisti, Domine, uincula nostra. Tibi sacrificabimus hostiam laudis.

Elizabeth uidua, et ipsa quidem regia progenies, sed melius regnans cum Christo, pro iuuene quodam seculi uanitatibus dedito orasse dicitur. Qui continuo nouum induens hominem seculi huius amorem in amorem conuertit Christi religionisque suscepto uoto ordinem Fratrum Minorum subiit. Et ingenue confessus est

-- 1-398 --

se illa orante ita intimis flagrasse pręcordiis, ut ardori remedium nullum inuenerit, donec uitam mutare decreuit. Ad eius ergo orationem Dominus ignem misit in terram, et quid uoluit, nisi ut accendatur?

Theodora Romana, Sisinii coniux, a Clemente pontifice conuersa et ob hoc a uiro infideli odio habita, pro conuersione eius orauit et exaudita est. Petrus apostolus oranti apparens Sisinium precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit et uir infidelis per mulierem fidelem saluatus fuit. Non illum suasionibus, non argumentis est aggressa, ne peruicacis animi hominem, dum lenire nititur, grauius irritaret. Tacita Dominum rogauit, et lupus in agnum mutatus est factaque sunt praua in directa et aspera in uias planas.

Quid mirum autem tantum uirium inesse orationibus sanctorum, cum hę usque ad illius solium auresque perueniant, qui, quodcunque uult, facit in cęlo et in terra? Angelus ad Tobiam: Ego, inquit, obtuli orationem tuam Domino. Et in Apocalypsi dicitur: Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. Sancti orant, angeli ministrant, Deus dat gratiam, qui facit mirabilia solus et cuius potentiam, sapientiam, bonitatem admirari licet, comprehendere non licet.

-- 1-399 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.