Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput II / DE PATIENTIA INIVRIAE

Cum igitur ratio constet, nostris iudiciis neminem lędi debere, quo ab eis facilius abstinere possimus, lęsi quoque pati potius offensas quam uindicare discamus. Nihil est enim, quod ita animi tranquillitatem conciliet atque conseruet ut omnium aduersitatum, quę accidere nobis possunt, toleratio stabilis et firma. Et proprium quidem Christiani est ut non inferre iniuriam, ita illatam obliuisci, ut non amare diuitias, ita rei amissę damno non moueri, non mala ualitudine concuti, non tyrannorum minis terreri, sed a uita prius quam a iustitię cultu discedere. Opportune itaque eorum nunc proponemus exempla, quos in perseueranda iniuria fortes fuisse accepimus, deinde de reliquis patientię generibus suo ordine dicturi.

Ioseph fratrum in se inuidiam beneficiorum relatione compensauit. Fame, qua laborabant, interiissent, nisi ille eos aluisset, in cuius necem conspirauerant, quem in cisternam, ut ibi extingueretur, deiecerant, quem mox, ut seruus potius quam liber moreretur, inde exemptum alienigenis uendiderant. Non esset magna in Ioseph patientię et benignitatis uirtus, nisi et magnum in illum sęuientium fratrum extitisset odium; tanto plus laudis meruit, quanto maiorem iniuriam remisit.

Moyses illatam sibi non leuem uerborum contumeliam et fratri Aaron statim ignouit et pro Maria sorore deprecatus est. Quamque Deus leprę morbo pro crimine petulantię corripuerat, ipse, ut sanaretur, orando impetrauit.

Idem, cum uituli adorationem ulciscens Deus populum internitione delere pararet: Aut dimitte eis- inquit -

-- 3-388 --

aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Et tamen sibi insultantes in deserto sępe expauerat, ita ut diceret: Adhuc modicum, et lapidabunt me. Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: Faciam te in gentem magnam. Sed maius existimauit pro malo reddere bonum quam pręsidere plurimis.

Saulis quoque regis illa patientia commendatur, qua rex factus, cum a quibusdam suorum contemptui haberetur, nosse dissimulauit. Deinde uictis Ammonitis, cum triumphans rediret, milites, qui eam contumeliam armis ulcisci moliebantur, coercuit, turpissimum ratus, si paucorum obtrectantium inuidiam ferre nequiuisset, qui tot millium bellatorum exercitum potuit superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit.

Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis gloria eum pręferri audiuit. Sed quanto ille aduersus Dauid extitit infensior, tanto ipse erga eum se gessit submissius. Necis in persecutorem suum non semel potestatem nactus, semper illęsum dimisit, fugiendo inuidiam declinare malens quam ulciscendo. Denique ipsum, qui uiuus uitę suę insidiabatur, ab hostibus cęsum fleuit. Hanc tantam in eo patientiam, tantam animi magnitudinem magis ego miror quam belligerandi pręstantiam, cum multo magnificentius sit seipsum quam hostes uincere. Seipsum autem uincit, qui perturbatę mentis libidinem rationi cedere cogit et iniuria lacessitus non excandescit.

Eundem, cum de Hierusalem fugeret, filii Absalonis factionem timens, et Baurim usque uenisset, inde egressus Semei, Gerę filius, de cognatione Saul, per montis crepidinem ex latere incedens ausus est maledictis et lapidibus incessere, uirum sanguinum ac uirum Belial compellans aliaque multa in illum congerens tam petulanter quam temere. Qui cum rege erant, ad ulciscendam iniuriam concitantur,

-- 3-389 --

sed ab ipso, cui irrogabatur, inhibiti sunt. Et: Dimittite eum - inquit - ut maledicat. Dominus enim pręcepit ei, ut malediceret Dauid. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecit. Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quęrit animam meam; quanto magis hic filius Gemini maledicet mihi? Dimittite eum, ut maledicat iuxta pręceptum Domini, si forte aspiciat Deus afflictionem meam et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Quid hac patientia humilius, quid humilitate patientius? Rex erat, et quidem fortissimorum uirorum grandi agmine stipatus, et tamen unius priuati hominis tantas coram acceptas contumelias dimisit impunitas. Neque eum spes illa frustrata est, qua sibi pro maledictis propiciaturum Deum dixit. Post hęc enim ab inimicorum suorum molestiis liberatus gratias egit dicens: Accinxisti me fortitudine ad pręlium, incuruasti resistentes mihi subtus me.

Iob quoque confitentem audimus ab omni prorsus uindictę appetitione semper se fuisse alienum. Ait enim: Si gauisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultaui, quod inuenisset eum malum; non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. Molliter igitur ferendo inimicos usque adeo fortis euasit, ut nullo deinde calamitatum genere ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest.

Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes, nequid mali ab eis pateretur, sed ultro obtulit sese, ut nos per sui corporis sacrificium conciliaret Deo. Irridebatur itaque, et tacebat; accusabatur, et nihil respondebat; uerberabatur, et sustinebat; crucifigebatur,

-- 3-390 --

et pro crucifigentibus ad Patrem orabat. Quis tam durus est, ut hęc secum consyderans, ad ignoscendum iis, a quibus lęsus fuerit, non mollescat? Indigne ille passus est, quicquid passus est, quia delictum non fecit. Nobis nulla prorsus iniuria indigne inferri potest, qui peccatores sumus. Feramus ergo ęquo animo, quicquid in nos committunt homines, quia nos ante peccauimus Deo. Quicquid patimur, non est offensa, sed uindicta.

Idem omnis patientię et exemplar et magister et remunerator Iesus Dominus, cum a Samaritanis non fuisset in urbem receptus, tam leniter tulit, ut Iacobum et Ioannem ulcisci iniuriam uolentes increpuerit. Vis — inquiunt — dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat illos? Et responsum accipiunt: Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare. Nos igitur, si spiritus Christi esse cupimus, si parere uoluntati eius optamus, curemus, ne quem impatientia nostra irritando perdamus, cum ille sustinendo pro salute omnium uoluerit mori.

Dicet aliquis: Cur ergo Helias quinquagenarios Ochozię regis, qui ad se comprehendendum missi fuerant, igne de cęlo excito afflari consumique imprecatus sit? Cui respondebimus, quod alii etiam prophetę multis in locis diuinę Scripturę itidem fecisse uidentur, nec tamen irati (ut equidem reor) sed Spiritu Sancto inspirati, futurum prędicentes, non malum alicui exoptantes aut uindictam appetentes. Itaque nec Helias iracundia commotus, sed numine actus, in impios illam sententiam dixit. Quam ęquam iustamque esse repentinus probauit euentus. Vel aliter dicendum est: Nondum Christus aduenerat, propiciatio nostra, qui Veteris Legis rigorem Nouę benignitate mitigauit. Vnde: Dictum est antiques - inquit - diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super iustos et super iniustos. Si enim diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani

-- 3-391 --

hoc faciunt? Et, si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est.

Sed hic etiam illud quęrendum nobis occurrit: Quare etiam in Noua Lege Christi apostolus Paulus in facie cęsus tam ęgre tulit, ut Ananię sacerdoti, qui ipsum cędi iussit, maledixerit dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate! Et cum argueretur iniurię in sacerdotem: Nesciebam - inquit - fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. Ignorationem ergo excusauit, non officii, sed hominis. Nunquid autem, si etiam sacerdos non esset, maledicere illi debuit? Nequaquam. Non igitur maledicendi affectu hoc dixit, sed Spiritu Sancto concitatus, iniquo homini poenam denunciauit; uel etiam prophetauit, quia uetus Iudeorum sacerdotium percutiendum, hoc est, repellendum erat nouo Euangelii sacerdotio. Vnde alii codices scriptum habent percutiet, non percutiat, ut, quod futurum erat, significet, non quod ex indignatione futurum optet. Excusat autem, nequis eo exemplo putet in malo sacerdote dignitatis rationem non habendam, cum etiam malo et discolo honor deferendus sit.

Sed quo tandem argumento illud in Apocalypsi absoluemus, ubi sancti martyres ad Deum clamant: Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Hoc quidem perinde est, ac si dicerent: Da iam, ne ultra sanguinem nostrum sitiant persecutores nostri, sed ad te conuertantur et salui fiant. Itaque uindicta ista, quam implorant, non impatientię est, sed amoris, non inimicicię, sed pietatis. Quod ita esse, ut dicimus, uel ex eo facile persuaderi potest, quia plurimi inter illos, qui martyrum cruore manus foedauerant, mox credentes, et ipsi martyrio coronati sunt. Quam gratiam nequaquam assecuti fuissent, si in eos aliter uindicandum sancti postulassent. Vnde Dominus in Psalmo: Vltus sum in eos. Quod exponens Augustinus: Vindicaui me, inquit, de inimicis meis. Quomodo me uindicaui? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Atque inde nos

-- 3-392 --

admonens ait: Quando te persequitur homo, noli attendere illam figuram, quam fecit Deus, aut animam illam, quam inspirauit Deus. Non te persequitur, quod fecit Deus, sed malicia, quam fecit homo. In maliciam ergo hominis irasci licet, in hominem non licet.

Beatus episcopus Martinus, dum asello ueheretur, forte obuiam fit quibusdam equitibus. Eo uiso territi equi, saltibus in diuersum actis, suum quisque sessorem dorso excussere. Et illi casum indignantes, episcopo immodestius insultarunt, ita ut nec manibus temperarent. Sed rursum conscensis equis, cum loco eos et calcaribus et flagris urgendo mouere non possent, diuinam in homine uirtutem (quem improbe uexauerant) animaduertunt, et repente ante ipsum suppliciter prouoluti, peccatum confitentur et ueniam exposcunt. Tunc ille pro iniuria beneficium referens, eos amice amplexatus est. Equis autem, ut dominis suis obedirent, imperauit. Qui quasi uinculis carceribusue soluti, statim abiere, iter coeptum maturantes. Merito brutis beluis imperare potuit, qui superborum hominum offensam tam moderate tulit. Merito miracula fecit, qui lęsus irasci nesciuit.

Lupus, Trecasinę urbis episcopus, Attila ciuitatem obsidente interrogauit, quis hic esset, qui sic in se arma lacesseret. Vbi accepit Attilam, flagellum Dei, esse, ingemiscens ait: Et ego Lupus, uastator gregis Dei, dignus flagello eius. Portas eis reserari iussit. Ingressi autem hostes, recta urbem pertransiere nihil hostiliter agentes, ne respicientes quidem ad quenquam oppidanorum, quasi neminem uidissent. Hanc tantam tutandę ciuitatis gratiam Deus contulit Lupo, ut, qui se dignum flagello confessus fuerat, a flagello liber esset.

Benedictus abbas Florentium presbyterum uitę suę insidiantem patientissime tulisse perhibetur. Panem ueneno infectum sibi ab illo muneri missum, licet dolos cognouisset, benigne accepit, ne recusando scelus hominis, quod cęteros latebat, proderet. Ceterum abeuntibus, qui panem tulerant, coruo aliti pręcepit, ut illum rostro sublatum eo

-- 3-393 --

transportaret, ubi contingi a nemine posset. Et protinus uolucris illa iussis eius obediuit, cuius sanctitati homo inuidebat, ut appareat inuidos homines bestiis minus rationales esse. Decipi autem Dei seruus non potuit, Spiritu Sancto insidias reuelante. Eas tamen ipse nosse tunc dissimulauit, ne maliciam inimici palam faciendo suam ultus iniuriam argui posset, timens illud: Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam.

Florentius uero in flagitio perseuerans, quem occulta fraude uincere nequiuit, aperto bello aggredi decreuit. Meretriculas ergo de prostibulo conuocatas in hortum monasterii adduxit, quę impudenter inter se lasciuiendo monachos ad libidinem prouocarent. Abbas autem, cum iam non uitę suę unius, sed animabus cunctorum, qui secum erant, periculum uerti uidisset, loco cessit et una cum suis longius inde demigrauit. At hic scelestus infelicissimę pugnę uictor, quod eos fugere compulisset, exultans domum rediit. Sed cum lętabundus tripudiaret, repentino pauimenti collapsu ellisus expirauit. Benedictus uero exitialis inimici tristem exitum uehementer dolens, discipulum suum Maurum, quod eo nuncio lętari uidebatur, puniuit, ut doceret ne persecutorum quidem malo quenquam gaudere debere, cum etiam inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent.

Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum esse posse diceret. At ille repulsam ęgerrime ferens atque irę impatiens, eidem, cui dudum supplicauerat, pugnum in faciem incussit. Fratres uindicare uolebant abbatis iniuriam, sed ab ipso inhibiti sunt obsecrante atque obtestante, ne uindictę animum intenderent, sed eum potius, a quo se lęsum scirent, impunitum dimitterent; ęquissimum enim esse alteri parcere ipsum, qui quotide a Deo sibi parci expeteret, cum pręsertim Veritas affirmet dicens: Nisi dimiseritis, non dimittetur uobis. Ferre igitur, non referre uerbera illum oportet, qui ad pacis ęternę quietem peruenire contendit.

-- 3-394 --

Vnde et Christophorum martyrem, cum a pręfecto Sami colaphum accepisset, dixisse ferunt: Repercussissem te, si Christianus non essem. Proprium ergo Christiani esse existimauit pati nec uindicare iniuriam.

Gregorium quoque pontificem ne summa quidem dignitas ad iniurię impatientiam compulit. Mauricio augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, uos tanto magis, ut opinor, Deum uobis conciliatis, quanto magis me illi ignauiter seruientem affligitis. Post hęc imperator, cum solus esset in conclaui, uidit monachum ad se intrantem strictoque ense ferociter minantem, nisi a pontificis persecutione protinus cessaret. Eo uisu territus, incunctanter et ueniam ab eo, cui uehementer infensus fuerat, petiit et odium in amiciciam commutauit. Itaque ipsum, cui multorum bellantium
exercitus resistere nequiuisset, unius hominis toleratio fregit. Victusque est patientia, quem arma uincere non ualuissent.

Agilius monachus, Columbani abbatis discipulus, cum manum arefactam ei, qui se in itinere educto gladio ferire uoluerat, sanitati restituisset, Theodoricum regem, ad quem ibat, abbati suo Columbano iratum, antequam audisset, fama miraculi pręueniente placauit, ita ut, quem ille dudum a monasterio expulerat, protinus reuocaret. Igitur in Agilio benignę patientię uirtus manum alterius male affectam sanauit, regis iram molliuit, abbatem in gratiam reduxit. Qui si pro inimico orare neglexisset, nihil horum procul dubio efficere potuisset.

Libertinus, Fundensis coenobii monachus, ab abbate irato in faciem scabello grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cęllam suam se recepit. Postero autem die negocii causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret, interrogat. Sed cum causam didicisset, animaduertit ipsum, tametsi liuidam adhuc et tumentem ex uerbere faciem pręferret, iniurię tamen omnino non recordari.

-- 3-395 --

Et patientiam eius admiratus, genua submisit, se peccasse confitetur, ueniam poscit. Libertinus uero et ipse in terram procidens, immo se peccasse asseuerabat et sibi magis ueniam poscere conuenire. Sic patientis discipuli humilitas magistri fregit duritiam, et cui murmuranti iracundus senex plus fortasse mali intulisset, ei malum illatum modice ferenti se subiecit.

Insuper Libertinus, quo uolebat, dimissus, cum peruenisset et unde liuorem in facie haberet rogaretur, se in scabellum impegisse respondit. Etenim, quoniam patienter ictum pertulerat, sapientię donum accepit, ut rationem inueniret, qua et abbatis crimen cęlaretur et, quod uerum erat, sciscitantibus referri posset, ut idem tam expers mendacii foret, quam erat impatientię perturbatione alienus.

Paulum, in partibus Aegypti abbatem, Cassianus tradit magno monachorum et suorum et alienorum coetu discumbente (qui tunc eo forte conuenerant) suo cuidam discipulo adolescenti, quod tardius ferculum apposuisset, colaphum infregisse, ita ut et illi, qui non uiderant ferientem, ictus tamen sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non confundar.

Idem Cassianus Pafnutii quoque presbyteri, impubis adhuc, patientiam commemorat dicens: Quod cum inter fratres Scythioticę solitudinis persancte uersaretur, quidam inuidię stimulis agitatus excogitauit, quemadmodum illum delicti insimularet. Et captata occasione, dum Dominico die Pafnutius cum cęteris ad ecclesiam conuenisset, cęllam eius clanculo adiens, codicem suum inibi absconditum reliquit. Cumque mox et ipse ecclesiam esset ingressus,

-- 3-396 --

precatione solenni peracta questus est codicem sibi esse furto ablatum. Nouum erat id criminis inter eos audire. Et cunctis mirantibus ipse, qui detulerat, petiit, nequis ante ab ecclesia discederet quam missis fidelibus uiris cęllulę singulorum excuterentur. Missi seniores codicem, ubi suppositus fuerat, inter palmeas Pafnutii fiscellas inuentum referunt. Diu attonitus hoc audito stetit Pafnutius neque ausus est negare, quod tam aperto affirmabatur indicio, et ut sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rogauit. Inde uero egressus per duas hebdomadas ieiuniis ac fletu sese afflixit nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię famam patientia sua reparauit, pietate auxit, dum et inculpatus tolerat et offensus miseretur.

Sed nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem consuluit, utrum illum dimittere deberet, a quo talia patiebatur. Vtrique consultum est, modicum adhuc sustinerent, donec alter sicut pietatis ita et patientię meritum impleret, alter ingratitudinis uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus geminę tandem uirtutis diademate meruit coronari. Quod nequaquam meruisset, si illum, quem languentem

-- 3-397 --

misericorditer acceperat, ingratum impatienter repulisset. Iunxit patientiam pietati, et duplum adeptus est felicitatis pręmium.

Alexius quoque, patritius Romanus, sicuti uoluntarię paupertatis perpetuus obseruator ita ad tolerandas iniurias patientię extitit assiduus cultor. Mendicus, ut Christum lucraretur, sponte factus, cum in Syria diu de elemosinis uixisset, Romam rediit et in paterna domo pro inope susceptus non se prodidit neque de aliquo conquestus est. Rideri, uerberari, foeda colluuione perfundi a mancipiis patienter sustinuit, ut Christum suum, cuius paupertatem secutus fuerat, tolerantię quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset qualiterque uixisset, diuinitus tandem reuelatum est, tunc scilicet, cum e uita discederet, ne tantę patientię exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Neque enim satis magnum erat, si et ipse, ut uidebatur, seruilis conditionis fuisse crederetur. Maximum uero fuit et omni admiratione dignum: filium familias, patre consulari natum, ita se domesticis submisisse seruis, ut illis omnibus magis infimus appareret.

Florentius, Nursię prouincię solitarius, in illos, qui sibi ursum bestiam interemerant, inuidentes, quod syluestre animal homini seruiret, dixisse fertur sperare se in eos Deo ulciscente commissum luituros. Inde ergo ursinę cędis rei repentino leprę morbo confecti, paucos post dies uersis in saniem corporibus contabuere. Tunc, qui ursi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lachrymis inconsolabiliter prosequi coepit, seipsum reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit.

-- 3-398 --

Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus illas, quas a uindicanda ignominia continuerat, ad Deum porrigens, nihil petiit, quod non impetrauit, maximeque in faciendis miraculis insignis fuit.

Macharium uero Alexandrinum, Scythioticę solitudinis cultorem, tradunt, dum culicis ictu percitus palmę percussione illam corpori allisisset extinxissetque, mox facti poenituisse atque afflixisse se, ita ut sex menses nudus per eremi loca deambulans ultro culicum morsibus se exposuerit tuleritque multarum iniuriam, qui unius non pertulerat. Vsque adeo igitur sanctissimi uiri omne prorsus uindictę horrebant genus, ut a bestiis, nedum a hominibus offensi, perpeti quam ulcisci satius putarent, illud semper animo uersantes: Mihi uindictam, et ego retribuam, dicitDominus.

Vnde Cassianus de sene quodam Christiano hac patientię uirtute prędito testatur: Cum apud Alexandriam infidelium turba constipatus maledictis impulsibusque agitaretur et ab eo quęrerent, quid unquam miraculi fecisset Deus eius Christus, ipsum respondisse: ut iis, quas infertis, atque maioribus non mouear neque offendar iniuriis. Recte id quidem. Neque enim uentorum flatu concuti aut fluminum illisu euerti potest domus, quę supra petram fundata est. Petra autem est Christus. Denique, qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commouetur in ęternum, in persecutionibus gloriatur, in aduersis gaudet, in omnibus Deo gratias agit et illi soli penitus inherens, offensas non sentit improborum.

Idem autor Mutii abbatis patientiam scriptis commendans ait: Cum suscepto religionis uoto filium quoque paruulum secum ad coenobium adduxisset, de industria puer male a fratribus accipiebatur, coram patre subinde cęsus ac sępe per capillos tractus, ob hoc solum, ut patris in eo constantię periculum facerent. Ille ergo neque fratrum uerberatione neque unici filii iugibus pene lachrymis

-- 3-399 --

moueri poterat, ut uultu saltem tristitiam pręferret. Quin potius gaudebat eum quoque, quem genuerat, quotidianis castigationibus ad patientiam erudiri. Itaque nunquam, cur sic dure attereretur, quęsiuit, nunquam ad flentem respexit. Nesciebat se eius patrem, quem dedicauerat Deo. Ad hęc etiam, ut alibi diximus, in proximum flumen illum proiicere iussus, prompte uoluit obedire, nihil non faciendum ratus, quod ab abbate esset iniunctum. Igitur post probatam primo tolerationis, deinde obedientię uirtutem senior coenobii ipsum cunctis pręponens sibi successorem reliquit pręposuitque omnibus, qui omnium patientissimus obsequentissimusque fuerat habitus.

Prosequamur modo infirmioris quoque sexus in perferendis iniuriis ęquanimitatem.

Sarra, Raguelis filia, ab ancillis probro petita, quod interfectrix esset uirorum, non ad uindicandam ignominiam animum applicuit, sed ad Deum preces porrexit, ut, sicut crimine se carere nosset, ita infamia liberam faceret. Inde illa, quę iam septem maritis orbata fuerat, in octaui Tobię thalamo feliciter conquieuit multoque inter se rerum successu diu lętati sunt. Tantum profuit non uindicasse contumeliam, sed pro abolenda orasse.

Cananeam mulierem in Euangelio patientia uoti compotem fecit. Cum repelleretur, non indignabatur, et canibus comparata, magis se submisit. Quod ergo confidenter petierat, efficaciter obtinuit, dum contempta atque despecta mitis modestique animi constantiam non dereliquit.

Euphrasia uirgo (cuius sępe mentionem fecimus) coram illa, a qua contumeliam indigne acceperat, ad genua procidens, ueluti quę offendisset, ueniam petiit. Abbatisę quoque in illam animaduertere uolenti, ut missam faceret, supplicauit, nihil ei mali referre cupiens, a qua passa iniuriam fuerat, ut patientię remunerationem a Deo sperare posset.

Et Paula Gracchorum stirpe nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil

-- 3-400 --

quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: Theatrum - inquit - facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus.

Elizabeth, Pannonum regis filia, postquam amisso uiro distractisque fortunis Deo in paupertate seruire coepisset, forte per semitam pergens hinc inde lacunosis silicibus uoraginosam notę cuidam foeminę, et in quam non pauca quondam beneficia contulerat, facta est obuiam. Quę contemptim admodum superbeque occurrens ipsam, quam antea coluerat obseruaratque, tunc per iniuriam aduerso impulsam latere euertit in lutum atque pręteriit. Multo ergo deturpata coeno Christi ancilla nihil indignationis prę se tulit, sed tacita tantum subrisit, gaudens se ab hominibus despici, ut placeret Deo.

Quamobrem quędam ultro etiam quęsiere, ubi huiuscemodi patientię uirtutem exercerent. Sicuti illa nobilis Alexandrię matrona, quę (ut tradidit Cassianus) Athanasium episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti ingenii erat, officiis fuisse superatam. Sancta ergo ac prudens foemina eam sibi consciuerat sociam, quam non tantum liberaliter alendo pietatis meritum consequi posset, sed etiam constanter perferendo patientię adipisci mercedem. Quota quęque est, quę talem non abdicasset filiam, qualem illa alienam adoptauit, quę cum tali manens se perditum iri non timeret, qualem ista, ut huberiorem beatitudinem promereri posset, elegit?

-- 3-401 --

Pręter hęc iam dicta exempla operęprecium est pręceptorum quoque idem iubentium meminisse, ut, quod recte ac sapienter factum credimus, auidius imitemur. Scriptum in Leuitico est: Non quęras ultionem nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Et in Prouerbiis: Qui dissimulat iniuriam, callidus est. Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Ne dicas: Reddam malum pro malo. Expecta Dominum, et liberabit te. In Ecclesiaste quoque dicitur: Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. Et in Ecclesiastico: Humilia ualde spiritum tuum, quoniam uindicta carnis impii ignis et uermis. Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Tale est et illud Prophetę in Psalmis: Dixi: Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui et humiliatus sum. Quod unde assecutus fuerit, alibi confitetur et ait: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in ęternum mihi est. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ac se demum talem ostendens: Cum iis — inquit — qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. In Euangelio quoque clamat Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Profecto, talia ac tanta patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt, consyderauerit, tanto remissius iniurias

-- 3-402 --

perferet, quanto maiore in periculo se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii. Omnis - inquit - qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennę ignis. Quod si is, qui tantum uerbo offenderit, ad gehennam destinandus sit, quanto magis, qui referendo iniuriam facto atque opere lęserit? Ideo nempe Paulus apostolus ad Romanes scribens: Benedicite - inquit - persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum!Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam informans atque instruens ait: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad hanc eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: Patientes estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. Ac nequis aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: Omnes, qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ex quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos nemo neque persequitur neque aliquando persecutus est. Quamobrem idem scribens ad Hebreos protestatur et ait: Patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Sic ipsum et in Actis legimus docentem: Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Proinde Petrus quoque improborum in nos maliciam non tribulationem, sed gratiam appellat dicens: Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Quę enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, hęc est gratia apud Deum. Et, si exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis.

Satis multa de toleratione iniurię. Nunc ad illam, quę dispendii et iacturę est, accedamus.

-- 3-403 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.