Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
387. Stephani an Bruder Tobias Zigl, Student in Ingolstadt
[Stams], 8. Juni 1660
Zigls Brief ist in Stams angekommen, wurde aber nicht, wie angekündigt, von Matthias
Freitag persönlich überreicht, sondern nur in Silz abgegeben. Stephani fordert Zigl
auf, für den Abt zu beten, um den es sehr schlecht steht: Abt Gemelich ging es seit
Januar schon schlecht, zu Ostern kam noch die Wassersucht hinzu. Aus seinem Gesicht
spricht bereits der Tod.
Ad fratrem Thobiam Ingolstadii studentem, 8. Iunii 1660.
Religiose, in Domino plurimum dilecte frater
-- F166r -- (1) Postridie Kalendarum Iunii Ingolstadio ad me destinatas quarto post die
salvas accepi, sicut et priores illas tuas mense Aprili, non tamen a manibus
Matthiae Freitag, qui nemini in monasterio nostro visus est, litteris tuis in Silz
depositis coenobium Stambsense praetergressus. (2) Reciprocas nunc dare cogor, non
ut tuae epistulae respondeam vel desiderio satisfaciam, sed quia necessitas non
vulgaris me compellit.
(3) Scripseram tibi iam tertium, ut pro vita et incolumitate reverendissimi domini
abbatis nostri[ERROR: no reftable :]
reverendissimi ... nostri] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. fervidis ad Deum precibus instares. (4) Nunc vero est,
cur idem tibi iterum iterumque contentis vocibus occinam, quando de eiusdem
temporali salute iam paene est conclamatum. (5) Postquam enim ille iam inde a mense
Ianuario infirmitatibus cum aliarum partium vitalium, tum praecipue stomachi varie
exagitatus fuit, demum sub sacras ferias pentecostes inopinata metamorphosi hydrops
se prodere coepit, quae eundem et a pristino suo vigore deiecit et sibi prorsus
absimilem reddidit. (6) Videres nunc in eo graviter tumefactum ventrem, tempora
collapsa, faciem Hippocraticam[ERROR: no reftable :] Hippocraticam] Hypocraticam hs.
(qualem scilicet ex Galieno habere solent hydropici) genas exhaustas,
colorem vultus fusco-pallidum, ex angusto pectore vocem semifractam, verbo, omnia
letho quam saluti viciniora. (7) Iam igitur, siqua amoris in te filialis est
affectio, vires suas exerat et pro tam necessario capite in profundendis precibus
omnes nervos intendat. (8) Finio, quia metus et maeror calamum stringit ac me
prolixiorem esse non sinit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|