Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

253. Ad Quintum, exprobrantem, obvia esse, quae scribat.
Obvia sunt, fateor, quae scribo; devia contra
Esse reor, quae tu scribere, Quinte, soles.
Hinc fit, uti dicam interdum, quod dixit Homerus,
Aut alius vatum tot veterum e numero.
Tu melior, quidquid scribis, ne scripserit ullus
Aut vetus, aut novus id jure tibi haud metuis.
Sic graditur quicumque via, vestigia eodem
Ponit saepe, alii quo posuere, loco:
At spreta quicumque via, per confraga fertur,
Calcat nulla alio signa relicta pede.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.