Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

254. Ad Tuccam in tragoedia nunquam non grandiloquum.
Esse nefas, quoties tragica desaevis in arte,
Humano quidquam dicere more putas.
Et semel ut celso vinxisti crura cothurno,
Dignum aliquid succo promere, Tucca, pudet.
Id forsan laudare queam: verum occinit unus,
Unum quem multis millibus antefero:
"Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri":
Scis qui vir quondam id scripserit; esse viri
Scis et dicta magis vera illius omnia, quam quae
Respondit sacro Pythia de tripode.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.