Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

252. Ad Marcum bonum recitatorem, malum scriptorem.
Carmina, quae recitas, commendas voce liquenti,
Ore, oculis, gestu corporis eximio,
Ergo audita placent; oculo sed lecta fideli,
Non erit, ut cuiquam, Marce, placere queant.
Languida, barbarico passim fucata colore,
More nec Ausonio culta, nec Argolico.
Scribe, legi dignum quod sit, quod muta papyrus
Ostensum sensus inferat in penitos.
Marce, bonus qui nunc tantum mi diceris actor,
Mi dici scriptor tunc bonus incipies.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.