Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBRI QUARTI.

De caelestium corporum gravitate acturus Caeli prae Terra magnitudinem considerat, Naturaeque in eo majestatem admiratur; omnesque, qui ratione utuntur, tanquam Mundi Cives, leges ejusdem ait tantummodo observare debere, mutare vero non posse. Tum ad Newtoni laudes delabitur, in iisque ad vers. 100. insistit. Ordinem, quem sibi proponit servandum, exemplo astronomicarum dimensionum explicat, atque a vers. 134. Lunam aggreditur attingens ejus motus, ac vestigans distantiam, unde gravitatem ejusdem in terram deducit, eamque esse in ratione reciproca duplicata distantiarum probat, exemploque confirmat ad vers. 308. Ad hanc deinde progreditur distantiarum legem in caeteris quoque Planetis stabiliendam; quod ut praestet, Caeli descriptionem praemittit, fixas primo stellas definiens, tum quas errantes vocant, harumque a Sole distantias, motus, et conversionum tempore subjicit, quibus adjungit et Cometes. Cur diu vera caelestium corporum dispositio latuerit, exposita variis veterum, nec non et recentiorum Astronomorum erroribus, declarat, receptumque jam inter Planetas statuit, tresque proponit Keplerianas leges, ad quas intelligendas ea, quae in Ellipsi scitu necessaria sunt, breviter persequitur. A vers. 514 prima Kepleri lex Solem in altero locat e binis Ellipseos focis, qua in Curva quivis Planeta orbem percurrit suum. Per secundam legem areae orbium Planetariorum sunt temporibus proportionales. Tertia demum lex quadrata temporum periodicorum facit esse, ut mediarum distantiarum cubos. Hae leges, ut in Planetis primariis circa Solem, ita et in secundariis, seu Satellitibus circa primarios suos servantur; iis tamen Luna aliquantulum repugnare videtur ob varias ejusdem inaequalitates. Haec ad vers. 635. Maris deinde aestus cum Sole et Luna conjunctus, aberrationes Jovis, et Saturni, eorumque Satellitum, cum illi propius inter se distant,

astronomicarum tabularum post aliquod tempus corrigendarum necessitas, forma Planetarum globosa, nonnullorumque circa proprium axem observata revolutio, aequinoctiorum demum praecessio in hoc apparatu non desunt. Quorum omnium causas redditurus a vers. 687 ex tertia Kepleri lege deducit Planetas omnes primarios in Solem, omnesque secundarios in suos primarios illa gravitatis vi tendere, quae in ratione sit reciproca duplicata distantiarum, ea videlicet ipsa, quae inventa est in gravitate Lunae cum gravitate nostrorum corporum comparata. Qua in ratione explicanda, et confirmanda ad vers. 822 immoratur. Ex quibus infert gravitatem nostrorum corporum in Terram ejusdem esse, ac eam generis, quae primarios Planetas in Solem, secundarios in primarios trahit; propterea diffusam undique per totum Planetarum hoc ingens spatium esse, nec jam soli, ut hactenus creditum, Terrae tribuendam. A vers. 851 descendit ad problemata quaedam motus corporum projectorum, quae ejusmodi vi solicitentur, definitque, quid corpora, ut in ellipsi ferantur, aut in parabola, determinet. Expositurus porro Cometas quoque eadem, qua Planetas, teneri gravitatis in solem vi, eas primum describit, quales observari solent, a sideribus ceteris distinguens; nihil mortalibus, ait, funesti ab iis significari, cum vulgo jampridem timori essent, neque Telluri proximas perstare, neque ab ejusdem Telluris illos, ut nec a Planetarum, aut Solis exhalationibus exoriri posse: esse igitur Cometas corpora mundo coaeva motu semper constante per caelum labentia. Post Cartei, Bernoullii, et Cassini propositas de Cometis, rejectasque sententias ad Newtonianam transit, vique gravitatis in Solem eorum explicat motus, quos in Ellipsi maxime longa et procurrente fieri probat; pro qua Newtoniana theoria Cometarum multas affert observationes; unde evincit ad vers. 1266, confirmatque generalem illam in Solem gravitatem revera existere. Eam veteres Pythagoricos agnovisse ex illa caelesti eorum harmonia quidam suspicantur, quae tamen conjectura solido argumento non innititur. A vers. 1350 gravitatem hanc esse mutuam inter omnes materiae particulas docet, proinde et mutuam esse inter Solem, et primarios Planetas, et secundarios, eamque generatim ad omnem, ubicumque sit, materiem extendi: exinde a vers. 1446 consequitur, si binae massae utcumque inaequales in bina puncta per compenetrationem, ut ajunt, constringantur, totam vim prioris in secundam massam fore aequalem toti vi secundae in primam. Quid, si massae non sint in puncta constricta? Porro praecipua quaedam inferuntur a vers. 1518, scilicet si punctum materiae situm intra crustam sphaericam sit, ibi punctum idem nulla moveri vi, quod etiam in orbe elliptico contingit; moveri tamen, si materia ejus crusta aeque dens non sit: id punctum extra positum attrahi in sphaerae centrum; unde fieri, si duo globi se mutuo trahant, idem ipsis accidere, quod duobus se mutuo trahentibus punctis. Duorum punctorum super duobus globis collocatorum vires sunt, ut horum diametri; cujus rei ratio ad omnes figuras solidas similes extenditur. Excurrit inde ad dissolvendum illud, quod contra gravitatem objici solet, cur decidentes lapides a parietibus trahi non videantur, ac in deviationes ut vocant, pendulorum in magnum aliquem montem sit transitus, ratioque eas deviationes investigandi indicatur ad vers. 1768. Superioribus hoc elegantissimum Newtoni inventum additur, descendendo in sphaera, vel in sphaeroide elliptica a superficie ad centrum gravitatem decrescere in ratione directa simplici distantiarum; hinc determinatur et ratio, qua gravitas decrescit aequatorem pergentibus a polo, quae res cum Telluris figura connexa est, multoque expeditius invenitur, quam datis Ellipsoidis axibus gravitas tota, sive ipsius ad haec sua incrementa ratio. Tunc quaedam a Newtono inventa theoremata innuit ad hoc argumentum spectantia, quem tamen non demonstrasse ait figuram sphaeroidis Ellipticae indui debere a fluido homogeneo circa proprium axem gyrante, cujus particulae se in ratione reciproca duplicata trahunt, idque primum a Mac. Laurino ostensum accuratissime, ut absoluta jam videri possit investigatio Telluris figurae ex aequilibrio, nisi obstet aliquid ipsius partium inaequalis textus, et fors varia ejusdem interior usque ad medium constitutio. Concludit idcirco a vers. 1995 non constare nobis veram Terrae figuram, si a solo aequilibrio repetatur; ad verae tamen proximam conjectura nos duci. Quaerit deinde vim generaliter in corpus figura quavis praeditum, exponitque ad vers. 2089 rationem in totius Terrae densitatem mediam inquirendi. Demum ex intimo terrestrium partium textu capta occasione episodium concinnat enumerando multorum de constitutione Terrae, ipsiusque ortu sententias, postque Poetarum somnia, Cartesiique, Burnetii, ac Wistoni commenta, multa ex Taliamedis libro affert tanquam in exemplum labentis in praeceps plerumque rationis humanae, cum finium a Natura sibi positorum oblita temere procurrit.

Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.