Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBRI TERTII.

Mundi Gubernationem, et certissimas Naturae leges humanis legibus, et variis rerum publicarum constitutionibus, quas describit, longe anteponi debere, in iisque vestigandis unice conquiescendum nobis esse affirmat ad vers. 171. Hactenus lineam rectam, circulum, parabolam, in motu gravium inspexit; nunc infinita, ait, esse alia curvarum genera, quas in classes distribuit; aliae Geometricae sunt, aliae Transcendentes; ex his unam eligit, quam consideret, Cycloidem, his nimirum rebus pernecessariam. Igitur a vers. 266. Cycloidis genesim explicat, quae describitur motu puncti in circumferentia circuli revoluti super rectam lineam. Tum paulum ad ea, quae ad Cycloidis historiam pertinent, delabitur, et ad aliquas ejus proprietates ad vers. 313. Hae tamen inter alias praecipuae ejus proprietates sunt, scilicet grave corpus per eam cadens, quantumvis arcus inaequales sint, eodem semper descendit tempore, quod ipsum tempus hic determinatur: et per eam fit corporis descensus brevissimus. Tum addit et hoc, corpus scilicet per ipsam descendens aequaliter ubique ejus arcum premit. Quae omnia vera sunt in hypothesi gravitatis constantis, et seclusa quavis resistentia. A versu 420. ad versum 454, si, ut dictum in ascensu rectilineo, corpus cum acquisita in fine arcus velocitate per eumdem arcum impellatur, ad eandem ascendet altitudinem, a qua descenderat, et si continuetur ille arcus ex alia parte, idem prorsus accidet. His expositis transit ad oscillationes pendulorum, in quarum singulis vix ullae resistentiae percipiuntur. Tempus unius oscillationis in arcu minimo est ad casum per duplum fili altitudinem, ut circuli semicircumferentia ad diametrum, et bina inter se pendula comparando, quadrata temporum sunt, ut longitudines pendulorum: at velocitas pendet ab altitudine initii arcus supra imum punctum. A vers. 542., quae ad centrum oscillationes pertinent, attingit, quo centro praesertim opus est, ubi quantum spatii corpora libere descendendo, dato tempore percurrant, inquiritur, et ubi transmittendae ad posteros mensurae longitudinum sunt, ad vers. 626. Inquirit porro, quo artificio pondus filo appensum oscillare possit in quavis curva proposita, ut in cycloide, quod obtinetur, per curvarum evolutiones, quos brevissime explicat. Cycloidem se ipsam in evolutione generare, docet; unde facilis constructio pendulorum in cycloide oscillationes suas, proinde aequidiuturnas, absolventium manavit, et eorumdem ad horologia applicatio ad temporis aequalitatem habendam, ad versum 775. Per hujusmodi pendula ingentem spem conceptam fuisse, ait, inveniendi longitudines locorum, in quarum varias rationes digreditur, ad vers. 893; sed successus non respondit propter agitationem penduli in navi, et propter mutationes longitudinis penduli, ob caloris, et frigoris vices, cui rei tamen non simplex adhiberi remedium potuit. Deinde ad gravitatem redit, et quaerit, an ipsa in omnibus corporibus aequalis sit, a vers. 934; eam revera esse in omnibus materiae particulis aequalem probat ex eo, quod corpora omnia in medio non resistente aeque velociter descendant, ad vers. 1089. Haec tamen aequalitas in aere ob ejus resistentiam turbatur, ubi de fluidorum disserit resistentia, quae pendet a superficie corporis, ab ejus celeritate, a fluidi densitate, et tenacitate: sed difficile est tot causarum effectus accurate definire. Corpora per fluidum translata, quo densiora sunt, hoc minus retardantur, a vers. 1172. Cur lapis in aqua citissime fundum petat, idem in pulverem comminutus vix longo tempore descendat, ad vers. 1222. Nunc resistentiam medii ob ipsius medii gravitatem considerat, ubi de gravitate specifica breviter agendi occasionem arripit, attingitque quaestionem de corporis figura, utrum ea ad innatationem quidquam conferre possit, an sola partium fluidi tenacitas in causa sit. Tum a vers. 1336. redit ad corpora inaequaliter per aerem descendentia, et inde massas, et densitates aestimat, et inter se comparat ad vers. 1386. Definit porro quid sit centrum gravitatis, et aequilibrii leges exponit, ac ad simplicium machinarum genera delabitur, vectem nempe, et stateram, cuneum, cochleam, axem in peritrochio, trochlras, et rotas dentatas. Turbari tamen eas aequilibrii leges a funium resistentia, et ab attritu docet a versu 1500 ad versum 1582. Jam persequitur praecipuas centri gravitatis proprietates, quomodo inveniri possit hujusmodi centrum pluribus corporibus commune, tum quaedam utilissima de eodem theoremata proponit, et demonstrat. Nunc a vers. 1727. comparat inter se gravitates, quae sunt in diversis terrae locis; earum directionem non esse ubique parallelam ait; ubi terrae figuram ad globi formam accedere demonstrat, et cur difficile invenire, an gravitas inaequalis constet in diversis terrae locis. Qua id ratione per pendulorum vibrationes observatum sit, quaeque porro difficultates objectae, et quomodo sublatae ad versum 1962. Inaequalitatem gravitatis Hugenius et Newtonus non ex observationibus, sed ex theoria ipsa determinarunt. Ille hanc inaequalitatem a vi centrifuga ob diurnum Terrae motum deduxit; Newtonus vero ad eam accuratius determinandam gravitatis generalis mutuae vires praeterea consideravit. Demum a vers. 2064 digreditur usque ad finem ad varias humanarum mentium inaequalitates, atque inclinationes, quae ortum ducunt a diversis lorum, morum, exemplorum, judiciorum, affectuum conditionibus, iis tamen, ait, Sapientem non moveri, sed naturae vi dumtaxat duci, ac recta rationi obtemperare.

Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.