Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBRI QUINTI.

Primum homines necessitas effecit industrios ad artes, quibus vitae subvenirent, inveniendas, quae deinde ad delicias, ad fastum, ambitionemque traductae sunt; quod pluribus illustratur exemplis; illud praecipue exquiritur, unde homines a naturali inter se aequalitate ad inaequalitatem transierint, et ad rerum dominia, ac terrarum pro cujusque jure divisiones, qua ex re agros dimetiendi profluxit ars, praesertim in Aegypto, exundante Nilo, quae deinde mirum aucta in modum sub Geometria nomine transiit ad universae Telluris magnitudinem, figuramque deprehendendam, et ad distantias, ac moles siderum. Haec praefatus de magnitudine, et figura Telluris per observationes investigata agere aggreditur, expositoque totius libri quinti argumento a vers. 124. varia innuit artificia, quibus id olim consequi Heratostenes, et Posidonius tentarunt, quidque Arabes hoc in genere multis post saeculis peregerint, explicat ad vers. 270, a quo transit ad recentiorum Fernelii, et Ricciolii conatus, quorum omnium methodi aut nobis parum notae, aut intutae imperfectaeque sunt. Accuratior demum investigationis ratio reperta est, qua primi Piccartus et Cassinus Terrae gradus mensuris suis comprehenderunt, quos subsequuti sunt alii multo diligentiores, illi praesertim Parisienses Academici, polum versus alteri, alteri sub aequatorem dimissi. Horum caeterorumque labores, antequam describat a vers. 367. methodum docet unum in Terrae superficie metiendi gradum, quaeque in Caelo peragendae observationes, quaeque in Tellure triangulorum series instituendae, adhibendaeque animadversiones, fuse ad vers. 580 persequitur. Tum ad Piccartum in Boreali Gallia gradus dimetientem, et ad Cassinum in Australi redit. Cassinique inde errorem in definienda Terrae figura arguit; quo nihilominus errore detecto, Terrae figura ex observationibus deducta eidem ex aequilibrio reperta non congruebat. Exorta igitur cupiditate accuratius rem cognoscendi praesertim in maxime distantibus Terrae intervallis, ut facilius evitari possint errores, missae sunt illae duae Academicorum turmae, altera in Americam, in Laponiam altera sub ducibus Godinio, et Maupertuisio, quae quid, quam diu egerint, quantaque cura, laboribus et periculis, refertur ad vers. 865. aliaeque referuntur in Gallia tunc temporis initiae graduum dimensiones, quaeque postmodum ad Promontorium Bonae Spei, atque in Italia peractae sunt. Ex quibus omnibus deducitur Terram esse ad polos compressam; quatenus autem, adhuc incertum esse, cum omnia graduum dimensorum discrimina uni tantummodo formae consentire non possint. Qua occasione inquirit, quaenam ea Terrae forma sit, quae per graduum mensuras revera investigatur, ipsamque, ait, ob inaequalem textum in Terrae partibus praesertim prope superficiem, inaequalem aliquantulum esse, atque undantem quodammodo, eo nempe discrimine, quod a nobis ob ignotam Terrae partium constitutionem ignoratur, tantoque magis graduum dimensiones ubique tentandas, ut ad eam ipsam inaequalitatem per observationes semper magis detegendam accedatur. Pergit a vers. 1065. ad terrestrem atmosphaeram, cujus quoque exteriorem formam a gravitate pendere necesse est; aer enim, ut caetera corpora, gravis est, proinde inferior a superiore comprimitur eo usque, dum ejus elasticitas cum ipso pondere aequilibretur. Exponit porro legem, qua aeris attenuatio progreditur in ascensu, quaque densitate in altitudine quavis sit ille praeditus, et cur hic plerumque observationes a theoria dissentiant. Eum non longe a Terra protendi, finirique debere ait ab ingenti Solis atmosphaera repetit, quam a vers. 1250 probat illa praesertim luce, quam zodiacalem appellant, cujus speciem describit, ortumque ab ipsa Solis atmosphaera repetit, a qua boreales quoque Auroras deducit, de quibus agit a vers. 1360 praecipua exponens earum phaenomena, phaenomenorumque rationem reddit Mairanii, rejectis aliis, inhaerens sententia ad vers. 1580: redit unde ad terrestris atmosphaerae terminum definiendum, progressione ejusdem raritatis non in immensum excurrente, sed turbata ipsius atmosphaerae Solaris occursu. Quaedam porro sono docet, quem in vibratione particularum aeris consistere asserit, celeritatemque propagationis ejus investigat. Tum a vers. 1602 ab atmosphaera terrestri tanquam gradu facto Caelum conscendit ipsa ducente gravitate, agitque de massis et densitatibus quorundam Planetarum, gravitatisque ratione in singularum superficiebus. Transit deinde ad commune gravitatis Planetarum omnium, Cometarumque centrum, unde infert nullum totius Solaris Systematis corpus unquam quiescere posse, neque revera in Ellipsi circa Solem moveri, sed alias curvas vias circa commune illud centrum longe implexus, quanquam non longe ab Ellipsi distantes debere describere, idque ad vers. 1855. Eas invenire Curvas, ac determinare veras planetarum cum primariorum, tum secundariorum orbitas humani ingenii his saltem, quae nunc habemus, praesidiis muniti vires exsuperat. Ipsum quoque trium corporum se mutuo trahentium systema inextricabile videtur, quod mitescit tamen, si unum corpus sit longe maximum, reliqua vero duo minora, et ad ingentem locata distantiam, cujusmodi esse Solem, Terram, ac Lunam, cum inter se comparantur, scimus. Hinc a vers. 1920 ad motuum Luna theoriam delabitur, a gravitate mutua in Terram ac Solem repetitum, omniumque ejus mutationum, praesertim celeritatis, distantiae, orbitae inclinationis, apsidum lineae, nodorumque rationem reddit ad versum 2341. Hanc Lunae in suis motibus varietatem, atque inconstantiam hominibus ait causam fuisse, ut ejus sideri omnia hic apud nos mutationibus obnoxia tribuerent, ac animorum quoque nostrorum vitia, ac furorem, quo nostra plerumque culpa vexamur, inde deducerent; ex hoc humani generis communem insaniam fabella quadam perstringit, ac tranquillitatis animi, sapientiae, atque virtutis vim breviter in ipso libri fine demonstrat.

Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.