Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

29.
Talia dicenti, consuetus adesse, puellam
Aliger accessit. Sua grata fuisse Tonanti
Vota refert, cuius prohibet tamen aequa voluntas,
Ne ferro confecta cadat. Sic ille locutus:
“Grata fuit Patri aetherio tua pectore fixa
Virginitas; cuius meritum plus grande probari
Si cupias, placituro istum, thalami impote voto
Perpetuum servare prior promitte nitorem.
Ire per adversos casus saevasque dolorum
Quod voveas tolerare neces, non vana cupido est:
Poenarum immunem temet non esse futuram
Indubita sed morte procul. Te funeris expers
Poena manet, sine morte chalybs: quae verus amator
Numinis extremâ vitae discrimina luctâ
Sustinet, inferiora tuo dabit esse dolori
Disponit qui cuncta Deus: sine sanguine maior
Omnibus his veniet, sed non sine vulnere palma.”
His Virgo Aligeri monitis demissa reponit:
“En humilem ancillam! Quidquid divina voluntas
Immittet, non maesta feram: quin alme minister
Numinis hoc opto, veniat mihi durior ensis
Qui pectus, qui membra secet: passura sereno
Mille neces vultu, poenas mea gaudia dicam.
Laeta etiam stabili pro virginitate tuenda
Audivi placitura Deo me vota daturam.
Iam dudum mens fixa mihi est, ut tempore nullo
(Opprobrium quod nostra putat Iudaea) viriles
Ducar in amplexus, sanctorum exempla sequente
Proposito: sic Thesbites, quem flamma iugalis
Commendat neglecta thori similique praeivit
Virtute Helciades, quorum vestigia pressi.
Sed quod perpetuum voto firmare nitorem
Me doceas, ignota licet foret hactenus altae
Semita virtutis, mentem festina parabo.”
Nilque morata, statim genibus minor ardua dixit
Sic vota: “O cunctarum opifex fortissime rerum,
Summe Pater, cuius placitum non falsa meorum
Regula votorum est. Arsit concepta pudoris
Virginei si flamma mihi, variare sed illam
Libertas potuit; tua nunc arcana voluntas
Affulsit, quam tota sequor, tibi gratius esse
Virgineum pressâ quoque libertate nitorem,
Perpetuo, stabili et mansuro in funera voto
Si supplex ancilla feram. Nihil ecce moratur
Se meus offerri fixus constante deinceps
Arbitrio candor, quem nunc promitto, meique
Corporis aeternum niveum tibi spondeo florem.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.