Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

30.
Aliger hic Mariae praesens, caeleste serena
Iucundus facie, prolato ad sidera voto
Evolat atque hilaris iurati afferre pudoris
Primitias, summo coram Solymaea Tonante
Exponit vota, aethereas superantia mentes,
Quëis simplex natura pares non sustinet aestus.
Tunc sic orsus ait: “Rerum suprema potestas,
Astrorum, terraeque author, nova gaudia caelo
Terra parit, iuste Empyreus quibus invidet aether.
Fert animas tellus, quorum de pectore virtus
Exiliens in membra novis castigat habenis
Terrestres habitus corpusque indemne recenti
Prodigio, labi facilis, iurare voluntas
Incipit et nostro votis contendit Olympo.
Concessit nobis sensûs natura quod expers,
Nescia foedari, dote hac excessimus omnes
Terrigenas; Solymis hodie tamen aemula tanti
Muneris est Virgo. Qualis, proh, Virgo! Stupete,
Caelestes animae! Nostrûm non contigit ulli
Par virtutis apex, par nulli admensa favoris,
Qui vos, Caelicolae, solus facit esse beatos,
Divini ubertas, par nulli affluxit amoris
Aetherei torrens, quali Solymaea Virago
Aestuat, assiduis cumulans praecordia flammis.
Illa quidem carnis vestitam pondere mentem
Nacta, sed huic carni data tanta licentia, quantum
Virtuti servire potest. Cui integra desit
Si virtus et motus abest: ratione movetur
Non sensu, una rei cavit quae crimen Adami.
Purior est nobis: tanti tamen illa nitoris
Non contenta gradu, sua, caeli maxime rector,
Accessit voto thalamos fugitura iugales
Integritas. Alias ibit, scio, fusus in oras
Tantus in exemplum candor, caelestibus istâ
Spiritibus virtute animas faciente sorores.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.