Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

28.
Augusta siquidem templi dum sede moratur
Virgo piaeque animi numerant maiora caloris
Incrementa faces, mentem versare per omne
Suevit opus, durumque magis disquirere sollers
Obsequium quo Numen amet, quaecumque laborum
Ardua dilecti nutu subitura Tonantis.
“Ut quid ego his tectis”, animo sic saepe locuta,
“Numinis ad cultum positis ignava quiesco?
Ut quid ego has sedes, Solymae delubra potentis,
Desidiosa tero, si me neglecta paventem
Torquet religio? Me germen inutile templi
Quisque videt, dignumque oculis nihil una supremae
Maiestatis ago. Quando tot munera danti
Incipiam praebere Deo totumque dicare
Id modicum, quod sum? Si sum tamen unius umbra,
Vel potius sum caeca rei, vel quod minus umbra
Me nihil esse reor: quidquid sum, dicere fas est
Esse quid exiguum et punctum minus omnibus unum.
Et tamen hoc punctum, cinerem hunc praestantibus ornat
Muneribus Numen: quantum est quod deneget illa
Se mihi nesciri bonitas nostrisque vocatus
Pectoribus placatus adest, cui limite nullo
Stat pietas. Nullus recti, nullusque potentis
Terminus est dextrae, nullum sapientia finem,
Nullum vita timet, rerum est fontalis origo.
Quod sibi collibeat nostris immensa Tonantis
Maiestas votis, nostra quod laude serenos
Explicet obtutus, quae lux venit inde misellis
Mentibus, ut maestas tanta pietate repellat
Quae nimis officerent animis mortalibus umbras.
Quid faciam? Quid munifico pusilla rependam
Authori? Saevis equidem mihi membra cremari
Ignibus optarem, diris mihi viscera velli
Tormentis cuperem, proprio me sanguine sectis
Destitui venis fusoque incendia toto
Quo caleo, pariter vellem sopire cruore.
Accedat tantum qui Numinis igne tyrannus
Postulet orbari Mariam, qui Numinis hostem
Esse velit, cui sanctarum custodia legum
Sit gravis, Antiocho peior. Deus! O Deus, isto
Munere si dignam reddas, en corporis artus
Exiguos! neque enim fato meliore beari
Posse reor, quam flamma meo, vel dura tyranni
Me litet Authori cuspis collumque cruenti
Carnificis patriâ feriat pro lege securis.
O decus Isacidum fratres, Machabaea propago!
O asperse caput canis Eleazare, digno
Funere felices animae, quëis causa cadendi
Numen erat! Veniet tempus, cum castus amator
Sanguinis occisusque suis consortibus Agnus
Victrices referet tali pro sanguine palmas.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.