Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

11.
Craterum par gaza fuit, sollemne colendo
Apta aris servire Deo, nec degener aedi
Augustae numerus: cuncta haec vel purius aurum
Argentumque dedit. Nullus vasa alba metallo
Calculus absolvit. Complebant aurea multas
Myriades, quorum immanem cognoscere molem
Optanti refero: quantum modo totius orbis
Optima pars auri cumulum proferre valeret –
Hac illo minus est: tantae vix credita gazae
Fama sacro debet, quod non sit ludicra, vero.
Hanc patrio Euphrati miseram populata Sionem
Fortunam Chaldaea tulit cessitque superbo
In spolium regi, cui formidanda tumoris
Poena fuit, bruto similem mugire bisonti.
Annorum post dena tamen si quatuor addat
Lustra, Semiramiae Cyro domitore columbae,
Mollis Achaemenium capta Babylone subiret
Cum Chaldaea iugum, captivo victor ademit
Serviles Iudae laqueos et compede fracta
Assyria patriam libertatemque benignus
Restituit princeps direptique omnia templi
Vasa reversuris Solymam concessit Apellis.
Quae tamen Ausonios iterum decorasse triumphos,
Spectavit Romana Tito victore potestas.
Funere Messiae postquam foedasset iniquas
Infamis Iudaea manus, Tarpeia nefandum
Signa adsunt ultura scelus templique relictum
E flammis cinerem nocuo cum sanguine miscent.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.