Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
12.
Inter Idumaeas, Latia quas cuspide miles Collegit Romanus opes, fuit arca micantis Illustris splendore auri, fuit aurea panum Mensa, fuit lampas septem fecunda lucernis Aurea craterumque argenti immanis et auri, Oppressam numquam numerus visurus Idumen. Sic Salomoniacos lusit fortuna labores, Cuius in externos transivit gaza triumphos. Pacificus tamen hoc a maiestate Latina Obtinuit princeps: quod Pax conflaverat olim Libertasque aurum, levius quo ferret ademptas Libertatis opes, Pacis gaudebat in aede, In gremio molis, libertatisque Latinae, Captivae spolium Solymae regale reponi. Vel fati vis ista fuit, migraret in Arcem Ut sobolis defuncta parens, ubi egena potentem Regnorum synagoga fidem populosque legentem Aspiceret natam: moriensque vetusta Sionis Umbra, suo clarum signaret funere solem, Ut Carmeleus decor ubertasque Saronis Et Libani in Latios transiret gloria colles. Grande decus defuncta tuis Iudaea paratur Exequiis; dignam tantus cinis occupat urnam: Caesaris Assyrio raperis tumulata triumpho. Funeris hanc pompam regum stipante senatu, Clauderis Ausonio, mater Synagoga, sepulchro: Cui Pacis templo illatae, quod fama ferebat Aeternum, bene lege novâ Romana precari Visa est maiestas: aeterna in pace quiescat.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.