Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10.
Hinc librare licet qualis fuit ista supremi
Maiestas adyti; multum si dicere paucis
Expedit, haud dubium est. Speculum sincerius ista
Maiestate loci, quam lumine cernimus, omnis
Non habuit tellus quod verior esset Olympi
Effigies et sole gravi conformior aethrae.
Hic aulae medium quae prodigiosa tenebat
Arca, Dei solium, solidi rutilabat[ERROR: no reftable :]225 rutilabat : nutilabat ab auri
Lumine; quam simili tectus stipare metallo
Bisgeminus passis constans fuit Aliger alis.
Tectum erat ex auro, quod ne saturo incuba ventre
Foedaret volucris, fixis pungentibus auri
Cuspidibus poenale fuit: mucronibus unde
Territus auratis, vitare pericula cautus
Milvius, aut pica, aut corvus, passerve solebat.
Tanta fuit quondam Solymaei gloria templi.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.