Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
24.
Hoc avidi videre omnes quod fama ferebat, Sed maius rumore ipso caeleste parentis Prodigium; cupidusque illam qui dictus ab igne Mysta (urbis, tulit Antiochi quae nomina regis) Aspexit, quando populos transivit et oras Terra Syrissa tuas; cum perrexisset in urbem, Dilecto sobolis peregre sociata sodali Mater Amazoniam, summa et caelestis Amazon. Sermonae prius urbs, Ephesi modo nomine dicta est. Hac visa Antistes proprii tunc nominis implens Mensuram, caeli flammis Ignatius arsit. Hanc Solymis, Graio veniens de litore iudex Intuitus, non mortali de stirpe creatam Dixisset, Pandionia sed Pallade maius Numen, Eleusinae matris cultumque Dianae Promeritam, suscepta Dei nisi vera doceret Credulitas non esse Deas. Quae si Dea non est; Divinae, dixit, Virgo sed proxima formae.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.