Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

23.
Incertos tenuit patres variisque subegit
Obniti primum arbitriis nova gentibus aucta
Religio, poteratne rata pro lege vetustam
Praeputii servare fidem? Senioribus anceps
Consilium, nec qua Mosen ratione refigant
Inveniunt. Pleno patrum librare senatu,
Rem statuit princeps Cephas, cui matris ab ore
Sed prius edocto placuit contraria Mosi
Ingratos prohibens legis sententia cultros.
Vox nati vox matris erat vocisque peritum
Omnia complectens spirabat pectore Flamen.
Denique mater erat nati cultoribus astrum,
Quale Lycaonio libratum cardine puppes
Respiciunt, vel quale Pharus Nilotica lumen
Accendit; vel quod geminos ait esse pavescens
Navita Tyndaridas, talis fuit illa parentis
Virgineae pietas et opis secura potestas.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.