Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

24.
Hoc avidi videre omnes quod fama ferebat,
Sed maius rumore ipso caeleste parentis
Prodigium; cupidusque illam qui dictus ab igne
Mysta (urbis, tulit Antiochi quae nomina regis)
Aspexit, quando populos transivit et oras
Terra Syrissa tuas; cum perrexisset in urbem,
Dilecto sobolis peregre sociata sodali
Mater Amazoniam, summa et caelestis Amazon.
Sermonae prius urbs, Ephesi modo nomine dicta est.
Hac visa Antistes proprii tunc nominis implens
Mensuram, caeli flammis Ignatius arsit.
Hanc Solymis, Graio veniens de litore iudex
Intuitus, non mortali de stirpe creatam
Dixisset, Pandionia sed Pallade maius
Numen, Eleusinae matris cultumque Dianae
Promeritam, suscepta Dei nisi vera doceret
Credulitas non esse Deas. Quae si Dea non est;
Divinae, dixit, Virgo sed proxima formae.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.