Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

3.
Ut primum aeternae, proprios induxit in artus
Primitias vitae, mox ad sua corpora mentes
Ire iubet; quas sicca etiam sub membra reverti
Non vacuus promissor erat: mora nulla, sepultos
Quaeque suos cineres movet atque ossa arida nectit
Corporis in molem. Exanimes queis fusa per artus
Vita, subit resides massas animatque vetustum
Possibilemque mori carnis transgressa vigorem.
At reliquae vero mentes, quibus arida necdum
Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris;
Felices aliàs animae, quibus inde molestum
Et nil triste venit, quarum est suprema voluptas
Libertasque ratum statuit quod Numen habere,
Exultant pariter, sociis in carne resumpta
Mentibus applaudunt, tantumque nitoris habentes
Corporis exuvias, tantumque micare sepultos
Mirantur cineres. Aderitque ubi Numinis aequa
Fatorum series, paribus sua stringere membra
Dotibus expectant, abituro in sidera caeno.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.