Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
EX LIBRIS MACHABEORVM
MATHATIAS
MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic
fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit
in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat
tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent. Multis ergo
subuersis Mathatias cum liberis constanter magnoque animo restitit nec
promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo
processit audacię, ut Iudeum quendam, idolo palam sacrificantem, inuadens
super aram trucidaret simulque illum, qui ab Antiocho missus fuerat,
occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide
permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant,
illos persecuti inuadunt die sabbati; nolentes repugnare occidunt. Putabant
enim illi non licere sibi die sabbati arma tractare, et
IVDAS
IVDAS, cognomento Machabeus, Mathatię sacerdotis filius, dux creatus Apollonium, Samarię pręfectum, aduersum Israhelitas insurgentem fusis fugatisque eius copiis interfecit spoliisque potitus est. Seronem, Syrię principem, cum multa pugnatorum manu egressum usque Bethoron ipse cum paucis fregit. Desyderati sunt ex illis mille trecenti uiri, reliqui fuga elapsi sunt in Palestinam. Quamobrem rex Antiochus coacta quam maximo potuit exercitu datisque stipendiis cum Iuda confligere parabat. Veritus autem, ne satis suppeteret pecunia, in Persidem ad exigenda tributa est profectus. Cęterum cum dimidia copiarum parte Lysiam reliquit mandans, ut reliquia Israhel persequatur. Lysias igitur Ptolomeum, Dorimini filium, et Nicanorem et Gorgiam duces misit cum XL milibus peditum et LXX milibus equitum in Iudeam. Profecti applicuerunt Amaum. Iudas cum suis uenit in Masphat. Qui aduersus tantam hostium multitudinem Dei auxilium implorantes ieiunauerunt operti ciliciis et aspersi cinere caput et moerentium more uestibus circa se dissutis ac dilaceratis. Expanderunt libros Legis, ornamenta sacerdotalia, primitias decimasque attulerunt sollicitarunt nazareos, ut pręcibus ad Deum fundendis insisterent. Pręterea Iudas constituit duces, tribunos, centuriones, pentacontarchos, decuriones. His autem, qui metu perculsi pugnam detrectabant, ut domum redirent, permisit. Cum reliquis castrametatus est ad Amaum in parte australi. Tunc assumens Gorgias quinque milia peditum et mille equites delectos accessit ad astra Iudę noctu, 82v ubi nemine reperto ratus est Iudeos fugere et easdem in montibus quęsitum abiit. At uero, postquam illuxit, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus uirorum tantum ac pene inermium. Inita pugna uictor euasit, fugientes persecutus est usque Gezeron. Ceciderunt ex illis fere tria milia. Reuersus Iudas uetuit rapere spolia, ne ab iis, qui cum Gorgia in montibus stabant, inuaderentur. Cęterum Gorgiani quoque mente confusi fugam fecere. Iudas autem ad castrorum spolia reuersus est. Iterum non ultra decemmilia militum secum habens Lysiam cum LV milibus peditum et V milibus equitum in aciem egressum superauit ad Bethoron. Hinc Hierosolymam profectus expiauit sancta, obtulit sacrificium, adorauit Dominum gratias agens pro uictoria. In monte Syon posuit pręsidium. Idumeos Arabasque afflixit. Filios Bean in turrim compulsos igni absumpsit, Timothei, Amonitarum ducis, copias contriuit, ciuitatem Iazer cępit. Symone fratre Galileis in subsidium misso gentium, quę illum inuaserat, exercitum profligauit. Ipse uero cum Ionatha, fratre altero, capit Besor, expugnat Masphat et alias quidem subiugat Galaditidis ciuitates. Iterum cum Timotheo congressus superat. Venit in Syon nemine ex iis, quos secum duxerat, amisso. Deinde regem Antiochum cum centummilibus peditum, uigintimilibus equitum et XXXII elephantis obuium commisso pręlio uicit. [ERROR: no reftable :] Eleazarus Inter pugnandum Eleazarus, Saurę filius, per medios irrumpens cuneos elephantum, quo rex uehebatur, subeundo transfodit ruentisque belluę pondere oppręssus periit. Iudas post hęc Nicanoris castra deiiciens ipsum interimit. Cum Romanis societatem iniit. Hi Demetrio minati sunt, nisi missos faceret Iudeos. Cum Bachide et Alchimo, Antiochi militum pręfectis, congressus plurimis interemptis multitudine inimicorum obrutus periit. Cęteri fuga dilapsi sunt. Corpus precio redemptum sepelierunt in oppido Modin Symon et Ionathas fratres. Atque talis finis Iudę Machabei, fortissimi uiri ac bello strenui ducis, fuit.
IONATHAS
IONATHAS, Mathatię filius, in demortui Iudę locum omnium suffragiis
subfectus, ut Bachidis, Antiochenorum pręfecti, uitaret insidias, recessit
cum suis et in deserto Thecuę ad lacum Asphalti consedit. Vbi uero audiuit
Bachidem copias ultra Iordanem 83v traduxisse,
Ioannem fratrem ad Nabatheos auxilia petitum misit. Sed in itinere filii
Iambri ex Mada illum adorti intercępere. Neque hoc eis cęssit impune.
Ionathas enim et Symon ipsos, puellam sponsam a Mada ad uirum deducentes, ex
insidiis aggressi trucidarunt festiuusque illis nuptiarum dies uersus est in
luctum. Hinc peracta fraternę cędis ultione reuersi sunt ad Iordanem.
Commisso pręlio fuderunt Bachidis aciem. Ionathas fugientes insecutus mille
ferme ex illis cędendo prostrauit. Cum reliquis Bachides Hierosolymam
contendit (Antiocho enim tunc seruiebat ciuitas) Iudeorumque ueritus uires
oppida muniuit et locis opportunis, ut hostis accessum impediret, pręsidia
posuit. Ipse in Syriam ad regem abiit ac per biennium ab armis est cessatum.
Quinquaginta Iudei a Bachide pecunia corrupti insidiabantur Ionathę duci,
quos ille depręhensos occidi iussit et cum suis Bethbeson oppidum ingressus
uictu atque armis illud muniuit Symoneque fratre cum pręsidio ibi relicto
profectus oppressit aduersarios Odaren et fratrem eius et Phaseronis gentem.
Interim Symeon oppidi, in quo ipse a Bachide obsidebatur, portas cum
armatorum manu egressus illius turmam fudit fugauitque. Bachides ergo
retrocędens et iam periculo liber illos, quorum consilio ad oppugnandam
accesserat ciuitatem, ut parum sibi fidos morte mulctauit. Deinde toties
belli fortunam tentare haud tutum ratus, cum Ionatha pacem iniit. Post hęc
Ionathas Machmis consedit pręsidens populo et a suorum consortia impios
repellens. Postea Alexandra cognomento Nobili, Antiochi filio, Ptolomaidem
occupante Demetrius aduersus illum moturus Ionatham per litteras petiit, ne
Alexandrum ope aliqua iuuaret, pacisque obsides misit. Ionathas remissis
obsidibus ei expediendi exercitus potestatem fecit, pacem ita habiturus, ut
neutri neque oneri neque iuuamento existat. Iam ipse Ionathas Hierosolymam
receperat ab hoste destitutam; muros, qui demoliti fuerant, instaurandos
curauit, arcem Syon muniuit. Cęterum Alexander quoque Ionathę amiciciam
quęrens regia illi dona destinauit, purpureum indumentum aureamque coronam.
Ionathas autem non tam donis captus quam malorum memor, quę Iudei olim a
Demetrio passi fuerant, iunxit se Alexandro. Alexander igitur 84v manum conserens cum Demetrio superat. Deinde
Ptolomei, Aegypti regis, filiam Cleopatram accipit uxorem. Cum utroque
Ionathas Ptolomaide illos conueniens contrahit societatem. Emuli ex Israhel
accusabant Ionatham coram rege. Rex uero repulsis accusatoribus induit eum
purpura et, ne cui aduersus illum interpellare liceret, edixit. Ionathas
ergo tali honore affectus Hierosolymam rediit. Per idem tempus Apollonius, a
Demetrio Celesyrię pręfectus, Ionatham ad pugnam prouocauit. Ionathas autem
cum fratre Symone et X milibus militum expugnat Ioppen. Mox cum Apollonia
castris ad Azotum positis sedente committit pręlium. Victi Apolloniani terga
uertunt et fugientes intra Azoti muros sese recipiunt Dagonis dei, qui ibi
colebatur, opem frustra implorantes. Ionathas enim capit ciuitatem, captam
incendit, idoli templum dirruit, cuncta flammis cędibusque compleuit;
suntque armis atque igni octo fere milia hominum absumpta. Hac uictoria
potitus uenit
SYMON
SYMON post fratris Ionathę captiuitatem dux creatus collegit exercitum,
muros urbis muniuit pręsidiaque disposuit. Ionatham, Absalomi filium, cum
militum manu misit Ioppem. Quo ille ueniens eiectis, qui in arce erant,
ipse in pręsidium mansit. Tryphon a Ptolomaide mouit Ionatham captiuum
secum trahens. Cum Iudeis collocutus eum pro argento Demetrio regi debito
se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et
duo eius liberi obsides dentur. Symon,
ONIAS
ONIAS pontifex magnus Antiochi regis, cognomento Magni, tempore Hierosolymis erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium, Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium Heliodoro. Qui Hierosolymam ueniens cum exposuisset, cuius rei gratia ab rege missus fuerit, Onias intercessit nefas esse dicens ea per uim intercipi, quę ad sustentationem uiduarum pupillorumque reposita seruarentur. Ediuerso ille regię autoritati atque imperio obsequendum esse asseuerabat. Dies ergo statuta exequendi tam impium regis mandatum ubi affuit, fit in ciuitate tumultus miserandaque trepidatio. In templo ab omnibus pariter Deo supplicatum, uti sacra deposita salua inuiolataque tueri uellet. Tunc ostendit Deus humanas uires frustra aliquid conari ipso aduersante. Etenim Heliodoro cum armatis satellitibus circa ęrarium iussa regis exequente, ecce, apparuit equus cum irato minacique sessore, qui se conuertens calcibus illum afflixit. Mox alii duo equites uisi sunt, qui eundem flagellis cędendo semiuiuum de loco eiecerunt. Prostratus iacebat ille, populus uero gratias agens Deo consolabatur. Porro Onias duram hominis sortem miseratus pro illo hostiam obtulit Deo cum pręcibus. Atque iterum iidem equites affuere Heliodorum monentes, ut Onię sacerdoti gratias ageret pro uita sibi illius pręcationibus donata. Hoc tantum effati a conspectu hominum sese subtraxere. Heliodorus igitur actis Onię gratiis re infecta rediit ad regem et, quę sibi contigerant, ordine narrauit. Non multo post 89v ab rege interrogatus, quem deinceps mittendum censeret: Hostem, inquit, tuum mitte, o rex, ut flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam interficiat. Andronicus autem, cum se Onię suspectum sciret, periurio illum fallit ac de loco tuto euocatum perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis Onię, Deo gratissimi sacerdotis, fuit.
ELEAZARVS
ELEAZARVS, scribarum princeps, cum uidisset Antiochi Epiphanis iussu Iudeos
ad gentilium ritum compelli, sabbata non custodiri ac
MACHABEI
MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in sustinendis pro lege Dei poenis
quam illi Mathatię filii bello strenui duces in pręlio cum hostibus
commitendo. Septem erant et, cum suillam edere cogi nequiuissent, iussit
rex primogenito linguam amputari, cute caput denudari, manus pedesque
pręcidi et sic truncum corpus in sartagine torreri, reliquos quoque in
proposito persistentes eodem confici supplicio. Aderat mater spectatrix
90v morientium tam crudeli cęde filiorum,
non illos quidem lugens, sed exhortans, ut forti animo cruciatus tolerarent:
satius esse multoque pręstabilius Deo non offenso mori quam offenso uiuere;
meminerint pręsentium tormentorum malum futuri pręmii bono compensandum; hoc
ęternum perpetuumque fore, illud momentaneum breueque esse. Restabat
adolescentior filius, qui nequaquam fratrum poenis territus neque regis
pollicitationibus motus magno animo exprobrari coepit immanitatem
sęuitiamque tyranno et tam minas eius quam blanditias contemptui habere.
Rex ira percitus durioribus hunc consumpsit poenis quam quibus sex alios
iam occiderat. Mater, quę in tormentis ad patientiam animauerat filios,
lęta expirantium exitum spectauit. Et cum postremo loco etiam ipsa
torqueretur: Pro lege Dei nostri, inquit, longe mihi melius est
mortuos sequi natos quam Deo peccando uitam omnibus mundi deliciis
RASIAS
RASIAS, uir nobilis et iam senior, sed tota ętate continentię proposito clarus et clarior adhuc in tuenda erga Deum pietate legeque eius obseruanda, Nicanoris, teterrimi omnium tyranni, minas contempsit neque ullo tormentorum metu cogi potuit, ut suscepto prophanę religionis ritu pollueretur. Ac ne forte, dum ipse torquetur, Dei sui cultus impiis ludibrio esset, uim illorum spontanea morte pręuenit gladioque se feriens de satis arduo loco saucium corpus in pręceps dedit atque adhuc spirans intestina rupto uentre dilapsa proiicit in turbam. Neque oblitus est Deum suum inuocare, uitę ac spiritus dominatorem, ut illa sibi redderet in resurrectione mortuorum in fine futura. Atque ita uita est defunctus. Credendum est non sine diuino instinctu eum in se perimendo sua usum fuisse manu. Alioquin omnibus pręceptum est: Non occidas. Occidit autem hominem etiam is, qui semetipsum perimit.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.