Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
XII PROPHETAE
OSEE
OSEE, filius Beri, syncronos Esaię fuit. Prophetauit temporibus Ozię, Ioathan, Achaz, Ezechię, regum Iuda, et Hieroboam, filii Iohę, regis Israhel. Ex his Achaz, regem Iuda, et Hieroboam, regem Israhel, arguit idolatrię sub figura uxoris fornicarię et filiorum fornicationum. Ob hoc utrumque regnum prędicit a gentibus euertendum. Prophetat de aduentu Christi et die tertia surrecturum a mortuis innuit. Viuificabit nos, inquit, post duos dies; in die tertia suscitabit nos. Eundem de Iudeorum perfidia lamentantem inducit ac dicentem: Ego redemi eas, et ipsi locuti sunt de me mendacia. Et ob hoc quidem propheta regnum eorum per Romanos prędixit euertendum. In Christo autem credituris Dei misericordiam pollicetur. Pręterea de eucharistię sacramento in salutem fidelium instituendo uaticinatur dicens: Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Lybani. Atque hęc de propheta isto memorię prodita in prophetarum libello habentur.
IOHEL
IOHEL, filius Fatuel, denunciauit Iudeorum terram ab inimicis uastandam atque consumendam, et hoc sub metaphora erucę, bruci, locustę, rubiginis. Prędixit populi a captiuitate dimissi ad suum natale solum reuersionem. Vidit Spiritum Sanctum super Dei seruos effundendum. Prophetauit iisdem regibus quibus Osee eademque tempore.
AMOS
AMOS, cum esset pastor, a Domino iussus est prophetare. Fuit de pastoribus
Thecuę, quod oppidum sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit
ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem
temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit aduersa decem
tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se habuere
in filios Israhel, hoc est Gazę, Palestinę, Tyro, Idumeę. Christi aduentum
prędicauit dicens: Dominus de Syon rugiet et de Hierusalem dedit uocem
suam. Christum pro argento uenditum quęritur. Vaccas pingues Samarię
carpens futuras in Ecclesia hereses designat. Peccantes ad poenitentiam
prouocat et pręcibus Dominum populo placare nititur. Infestum sibi habuit
Amasiam, sacerdotem Bethel. Hic eum a rege Hieroboam desciuisse detulit
atque eidem, pro ista in prophetam inuidia, decreta 75v est poena dicente Amos: Hęc dicit Dominus: Vxor tua
fornicabitur, filii cadent in gladio, domus diuidetur, in terra polluta
morieris. Timeant igitur Dei uindictam, qui seruis eius inferunt
iniuriam. Hoc, quod de Amasia dicimus, in uolumine, quod
ABDIAS
ABDIAS pauisse fertur centum prophetas in specubus latentes persequente eos Achab, Samarię rege, et impiissima Iezabele, eius uxore, eo quod non curuassent genua ante Baal. Et quia prophetas pauerat, meruit gratiam accipere prophetandi. Prophetauit autem sub Iosaphat rege ipse et Micheas. Locutus est contra Edom, id est contra populo Israhelitico infestos. Edom enim dictus est Esau, qui persecutus est fratrem Iacob. Mystice uero aduersum illos est sermo, qui heretica subuersi prauitate catholicam Christi perturbant Ecclesiam. In Sebaste sepultum ferunt, quę tunc Samaria nuncupata est, et nunc quidem iuxta sepulturas Helię et Ioannis Baptistę monumentum eius cerni uenerationique haberi.
IONAS
IONAS, Amathi filius et (ut Hebrei aiunt) uiduę Sareptanę, quem puerum Helias propheta mortuum reuocauerat ad uitam, iussus ire Niniuen, ut eos, qui illic erant, arguat delicti, nauim conscendit, ut Tharsum fugeret, sed sęuiente tempestate mittitur in mare, ut reliqui saluentur, Christi pro nobis in mortem dati figuram gerens. A cęto deglutitur et, ut resurrectionis quoque Dominicę typum pręferat, tertia die uiuus in siccum euomitur. Iterum iussus adiit Niniuen; prędixit eius euersionem, sed poenitentiam agentibus Dominus pepercit. Qua quidem in re significat nationes in prędicatione apostolorum relictis idolis Christum suscepturas et Iudeos inuisuros. Quod in se figurauit Ionas egre ferens non euenisse illa, quę prędixerat. Prophetauit sub Ozia, rege Iuda, quando et Osee et Amos et Esaias.
MICHEAS
MICHEAS Morasthites prophetauit in diebus Ioathan, Achaz et Ezechię, regum
Iuda. Prędixit mala Samarię et Hierusalem, captiuitatem atque intentum.
Coram Iosaphat,
NAVM
NAVM [ERROR: no reftable :]
Niniue euersa
propheta, a uico Galileę Helcheseus dictus, aduersus Niniuen acerbe
admodum declamat et Deo grauiter irascente funditus euertendam nunciat.
Prędicauerat hoc idem Ionas, sed Niniuitę poenitentiam agendo ueniam
impetrauerant et Dominus excidium, quod per prophetam minatus fuerat,
inferre noluit. Illi uero, cum a periculo liberati essent, audaciores facti
iterum pristinis uitiis sese immersere. Et quoniam ingrati erga eum, a quo
ueniam acceperant, extiterunt, merito euersi sunt. Is ergo magis Deum ad
uindictam prouocat, qui post remissum crimen iterum offendere non ueretur.
Porro in annalibus ueterum legimus Niniuen (alii Ninum appellant) ab
ABBACUCH
ABBACUCH Babyloniis minatur et, quemadmodum Naum Assyrios ex Domini sententia damnat, quod in captiuos decem tribuum impii fuerint, ita iste Caldeos arguit, quod duri grauesque extitissent populo duarum tribuum Babylonem translato. Cum Deo autem disputat, quare permittat, ut mali apprimant et conculcent meliores se. [ERROR: no reftable :] Nota Et responsum accipit, quod suo tempore impii punientur et iusti atque credentes ex fide uiuent. Hinc propheta inuehi incipit in uitia: damnat superbiam, auaritiam, crudelitatem, dolum, idolatriam. Prophetat pręterea dę aduentu Christi, de eius passione, qua oppręssa est diaboli potestas, de apostolorum prędicatione, gentium 77v conuersione, Iudeorum perfidia. Hanc ob rem ingenti affectus lętitia: In Domina gaudebo, inquit, et exultabo in Deo, Iesu meo. Babylon autem a Cyro, Persarum rege, capta seruiuit et ab eadem Iudei de captiuitate liberati Hierosolymam rediere. Impletum est igitur Abbacuch prophetę super Babylonios uaticinium.
SOPHONIAS
SOPHONIAS, filius Chusi, filii Godolię, filii
AGGEVS
AGGEVS propheta locutus est ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem earum, qui
de Babylone a Cyro dimissi Hierosolymam redierant, et ad Iesum, filium
Iosedech, sacerdotem magnum, qui tunc cum Zorobabele erat. Increpat primo
ignauiam eorum, quod post uetus destructum iactis iam noui templi
fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius
instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet ergo
annos LXX transmigrationis modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat,
ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul ---------------------
ZACHARIAS
ZACHARIAS, filius Barachię, filii Addo, etiam ipse eodem anno quo Aggeus prophetauit, postea tamen quam ille coepisset mense secundo. Per multas uisionum figuras de his, quę futura erant, uaticinatus est. Vidit uirum ascendere super equum ruffum in myrteto, qua uisione nunciauit Deum in gentes iratum et Iudeis facilem atque placatum. Vidit quatuor cornua, quę uentilauerant Iudam et Israhel et Hierusalem. Vidit mox quatuor fabros ea deiectum uenientes. Vidit uirum cum funiculo mensorum, ut eo metiatur futurę Ecclesię magnitudinem augente eam atque protegente Christo Domino. Vidit Iesum, sacerdotem magnum, sordibus indutum mortalitatis ac passibilitatis, ablato autem eiusmodi uestimento coopertum mutatoriis immortalitatis et incorruptionis in sua resurrectione mortisque deuictę gloria. Vidit lapidem unum – Christum - absque ulla delicti scoria nitidum ac purum et montem magnum – Sathanam - eidem in idolo aduersantem. Duę autem oliuę, quę super candelabrum apparuerunt, duo Testamenta sunt. In illo Messias futurus designatur, in hoc pręsens ostenditur. Vidit uolumen uolans - uolumen maledictionis aduersus impios atque iniustos. Vidit amphoram egredi et talentum plumbi portari mulieremque sedentem in medio 79v amphorę, in media mensurę scelerum plenę, atque angelum dicentem: Hęc est impietas. Proiecit ergo eam angelus tanquam puritati suę contrariam et massam plumbi, peccatorum grauitatem, infudit in os eius, ut pascatur mala, quod commisit. Vidit egredi duas mulieres habentes alas quasi milui, quę amphoram hanc transtulerunt in terram Senaar, quę est terra Babylonis. Mulieres hę mihi quidem uidentur esse heresis et idolatria, quę mensuram et pondus scelerum suorum transtulerunt in infernum, in locum foetoris et confusionis. Senaar enim foetor interprętatur et Babylon confusio. Vidit quadrigam Euangelii et equos eius alias ruffos martyrio, alios nigros carnis castigatione, alios albos castitatis puritate, alios uarios diuersarum uirtutum gratia. Prędixit Ecclesiam sub Iesu, sacerdote magno, ędificandam atque ex Iudeis gentibusque congregandam. Prędixit dispersionem illorum Iudeorum, qui erga Christum incredulitate obdurandi erant. Denunciauit mala Syrię et Palestinę futura. Consolatus est autem Ecclesiam aduentum prędicans Saluatoris: Exulta, inquit, satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi, Iustus et Saluator; ipse pauper et ascendens super asinum et super filium asinę. Subiungit inde prophetans de cruce Christi, de Spiritu Sancto apostolis mittendo, de prędicatione miraculisque eorum ac de gentibus religionem Christi suscepturis, de corporis quoque et sanguinis Christi futuro mysterio: Quid, inquit, bonum est et quid pulchrum nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Prędixit hoc secundum templum armis Romanorum destruendum, Christum Iudeis pro pecunia tradendum: Appenderunt, inquit, mercedem meam XXX argenteis. Prophetauit postremo de Antichristi aduersus Ecclesiam decertatione et eius interitu fideliumque salute, de sacramento baptismatis, de Iudeorum repudio, de Christi passione, de martyrum fide, de ultimo Christi ad iudicandum aduentu, de Hierusalem cęlesti a sanctis hominibus perpetuo perenniterque habitanda.
MALACHIAS
MALACHIAS, XII prophetarum postremus, ipse quoque diuinitus inspiratus
prophetauit Iudeos in Esau primogenito reprobandos, Christianos uero in
Iacob benedicendos: Iacob, inquit Dominus, dilexi, Esau autem odio habui.
Hinc arguere coepit propheta sacerdotum uitia: 80v in Hęc de prophetis. Restat, ut dicamus de Machabeis, ducibus prępositisque Iudeorum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.