Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

epilogus

Hic opusculi nostri finis. Pro quo tibi, summe Deus, omnium, quę pie ac iuste fiunt, autori, gratias ago et, ut legentibus ista, quę scripsimus, ad uitę sanctioris institutionem beatitudinemque adipiscendam proficere facias, precor. Tum, siquid in eloquendo peccatum est, ut mihi ignoscas, oro habita fragilitatis 91v imperitięque meę ratione. Quamuis enim facultas mihi defuerit ad rem purius exactiusque explicandam, non me tamen deseruit uoluntas ad seruiendum tibi fidelibusque tuis quam potui officiosius, ut omnes mira uirtutis tuę opera breui uolumine compręhensa in arctumque collecta rememorantes ad te laudandum, te prędicandum magis excitentur atque exardescant. Cuius unius in immensum effusa gloria nec uerbis enarrari nec cogitatione potest compręhendi. Omnis autem conatus noster eo uertitur, ut te, qui infinitus es, super omnia diligendo tecum sine fine uiuamus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.